Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai4t1s2q3t3m1

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb466a

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 1

An sit liberum arbitrium.

1 Circa primum sic obicitur: Videtur enim quod non sit liberum arbitrium secundum quod est flexibile. 1. Hieronymus enim sic arguit: "Deus est bonus voluntate et fecit hominem ad imaginem suam". Ergo fecit hominem bonum voluntate. Si hoc sequitur, ergo similiter sequetur ex alia parte 'Deus non potest non esse bonus, et fecit hominem ad imaginem suam, Qb466b ergo fecit eum talem qui non potest non esse bonus, ergo non est in eo flexibilitas liberi arbitrii ad opposita'; et haec est libertas de qua loquimur; ergo non habet libertatem.

2 2. Item, melior est potentia iaciendi bonum quae est impermixta potentiae faciendi malum, quam illa quae se habet ad utrumque, scilicet ad posse facere bonum et malum: quod patet, quia talis Qb467a potentia est in Deo. Si ergo omnis invidia relegata est a summo bono, cum talis potentia sit nobilissima et communicare eam potuit, communicavit eam rationali creaturae quae est ad imaginem suam; ergo rationalis creatura habet potentiam faciendi bonum impermixtam potentiae faciendi malum; ergo non est in ea liberum arbitrium secundum quod est flexibile ad bonum et malum.

3 3. Item, si non esset aliqua creatura in universo quae talem haberet potentiam ut posset facere bonum et non posset facere malum, incompleta esset universitas creaturarum, cum Deus talem possit facere creaturam; ergo est aliqua talis; sed, si aliqua est talis, haec est creatura rationalis; ergo creatura rationalis non habet flexibilitatem ad bonum et malum; ergo nec libertatem secundum quod hic loquimur de libertate.

4 Contra: a. Damascenus: "Omne generabile vertibile; animata vero et irrationabilia vertuntur secundum corporales alterationes, rationale vero secundum electionem, contemplativum secundum excogitationem, activum vero secundum consilium". Relinquitur quod rationalis creatura vertibilis est secundum electionem; et hoc est flexibile secundum liberum arbitrium; ergo in ea est liberum arbitrium flexibile.

5 b. Item, Bernardus: "Tolle liberum arbitrium, non erit quod salvetur; tolle gratiam, non erit unde salvetur"; sed rationalis creatura ordinata est ad participationem praemii et meritum est ante praemium et principium merendi ante meritum; ergo, si principium meriti est liberum arbitrium, liberum arbitrium est in homine.

6 c. Item, Augustinus, in libro 83 Quaestionum: "Melior est homo qui voluntate quam qui necessitate bonus est". Voluntas igitur libera homini danda fuit.

7 Qb467b Respondeo: Concedo quod liberum arbitrium, secundum quod est flexibile ad bonum et malum, sit in creatura rationali.

8 [Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod obicitur quod 'cum Deus sit necessitate bonus et homo sit ad imaginem et similitudinem Dei, erit necessitate bonus et ita non habebit liberum arbitrium flexibile' etc.: dicendum quod non est simile, sed bene tenet: Deus est voluntate bonus, et fecit hominem ad imaginem suam, quod fecit eum voluntate bonum, quia creatura, cum sit ex nihilo, vertibilis est et ita oppositionem habet ad necessitatem, quia necessitas est ex parte perfectae potentiae, et ita solum in Deo, non in creatura, cum ibi sit defectus potentiae, et ideo non sequitur quod, si Deus est necessario bonus, quod homo existens ad imaginem eius sit necessario bonus.

9 2. Ad aliud dicendum quod verum est quod Deus potuit conferre alicui creaturae potentiam determinatam ad bonum, sed hoc non per naturam, sed per gratiam. Nulli enim creaturae potest conferri quod habeat potentiam flexibilem ad bonum et non ad malum per naturam, nisi dicatur natura illud quod datur homini a principio, licet non sit de esse ipsius. Causa autem quare non potest conferri homini per naturam est quia vertibile secundum naturam consequitur de necessitate esse creaturae. Unde sicut non potest conferri homini quod eius natura non sit creata, ita non potest conferri quod non sit vertibilis, sed solum confertur Filio, qui procedit ab ipso in identitate naturae; confertur tamen creaturae per gratiam quod non potest habere per naturam.

10 3. Ad aliud dicendum quod non sequitur quod, si homini non confertur potentia determinata ad bonum secundum naturam, quod sit incompleta universitas creaturarum; sed illud forsitan sequeretur, si aliquo modo non conferretur ei, scilicet per gratiam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus