Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai4t1s2q3t3m2c3

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb475a

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 2, C. 3

QUID SIT LIBERUM ARBITRIUM SECUNDUM NOMEN.

1 Consequenter quaeritur quid sit liberum arbitrium secundum nomen. Circa quod

2 Primo quaeritur utrum liberum arbitrium dicatur liberum eo quod est boni et mali indifferenter vel eo quod sit boni et mali, sed magis mali, vel eo quod sit boni et mali, sed magis boni; secundo, cum liberum arbitrium sit "facultas voluntatis et rationis", utrum nomen libertatis habeat ex parte rationis vel ex parte voluntatis vel Qb475b ex parte utriusque, et, si ex parte utriusque, ex qua parte magis; tertio, cum sit triplex libertas, scilicet naturae, gratiae et gloriae, ex qua libertate primo et principaliter nominetur liberum; quarto, quare duobus nominibus nominetur, cum sit una potentia; quinto, si philosophi pervenerunt ad rem liberi arbitrii, et, si aliquo modo pervenerunt ad rem, quare non pervenerunt ad nomen.

ARTICULUS I

Utrum liberum arbitrium dicatur liberam eo quod sit boni et mali indifferenter.

3 Circa primum sic obicitur: a. Damascenus: "Creatura rationalis vertibilis est secundum electionem"; ex hoc enim liberum arbitrium est, quod eligere potest vel recusare. Cum ergo eligere sit indifferenter inter utrumque, et recusare similiter, ergo liberum arbitrium indifferenter dicitur boni et mali.

4 b. Item, Bernardus: "Eo dicitur liberum arbitrium, quia sive in bono sive in malo aeque liberam habeat voluntatem". Ergo etc.

5 c. Item, Hugo de S. Victore: "Posse facere bonum potestatis est, posse facere malum infirmitatis, neutrum vero per se est libertatis". Cum ergo sit libertas in iis, erit in utroque indifferenter.

6 d. Item, Augustinus, in Hypognosticon: "Liberum arbitrium abi arbitrando nomen accepit, ex eo scilicet quod rationalis creatura discernat quid eligat quidve recuset".

7 Quod autem sit magis boni: 1. Anselmus: "Potestas peccandi nec est libertas nec pars Qb475b libertatis". — Quod sic probatur: "Quod additum minuit et separatum auget non est libertas nec pars libertatis"; sed potestas peccandi talis est; ergo etc.

8 2. Item, in potestate peccandi non convenit homo vel angelus cum Deo, cuius imaginem tenet, sicut dicit Bernardus; et convenit in libero arbitrio quoad, hoc quod est potestas recte agendi; ergo liberum arbitrium hominis magis est respectu boni quam respectu mali.

9 3. Item, sicut habetur in libro De libero arbitrio, Deus dedit homini liberum arbitrium ad hoc ut eo recte uteretur, non ad hoc, ut eo non recte uteretur; sed recte utitur in bono, non recte utitur in malo; ergo liberum arbitrium magis est boni quam mali.

10 4. Item, Augustinus, De civitate Dei: "Arbitrium voluntatis tunc est vere liberum, cum vitiis peccatisque non servit"; tale autem datum est a Deo; ergo liberum arbitrium magis se habet ad bonum quam ad malum.

11 Qb476a Quod autem sit magis mali quam boni: 5. Bernardus: "Nemo putet ideo dictum liberum arbitrium quia inter bonum et malum potestate et facilitate versetur, cum cadere possit per se, non autem resurgere". Magis ergo se habet ut sit mali quam boni.

12 6. Item, liberum arbitrium hominis per se sufficiens est ad malum, non autem per se sufficiens est ad bonum; ergo liberum arbitrium magis est mali quam boni.

13 7. Item, magis habet alliciens et trahens ad malum quam ad bonum; ergo magis dicetur mali quam boni.

14 Respondeo quod liberum arbitrium tripliciter consideratur: uno modo, secundum quod non cogitur, et hoc modo dicitur liberum, quia indifferenter est boni et mali; alio modo consideratur liberum arbitrium secundum naturam, secundum quam assimilatur Deo, hoc est secundum quod liberum arbitrium ordinatur ad bonum, et secundum hoc est boni principaliter, et hoc modo Qb476b dicit Anselmus quod "posse facere malum non est pars libertatis"; tertio modo consideratur quantum ad defectum naturae quem habet ex eo quod est creatura vel secundum defectum voluntatis proprium, et hoc modo plus est mali quam boni, quia per se tendit in malum, et hoc modo dicit B. Bernardus: "Nemo putet liberum arbitrium" etc.

15 [Ad obiecta]: Secundum hoc ergo respondendum est ad auctoritates. a—d. Nam illae auctoritates quae concludunt quod liberum arbitrium est indifferenter boni et mali, intelliguntur de libero arbitrio secundum naturam illam secundum quam non cogitur.

16 1-4. Aliae vero, quae concludunt quod est tantum boni sive magis boni, intelliguntur de libero arbitrio secundum quod assimilatur Deo.

17 5—7. Aliae vero intelliguntur de libero arbitrio secundum defectum quem habet, propter quod dicitur esse vertibile, propter quem deiectum plus inclinatur ad malum quam ad bonum.

ARTICULUS II

Utrum liberum arbitrium dicatur liberum ex parte rationis vel voluntatis.

18 Secundo quaeritur utrum liberum arbitrium dicatur liberum principaliter ex parte rationis vel ex parte voluntatis.

19 Quod autem ex parte voluntatis, videtur: a. Quia quoad voluntatem domini sumus actuum nostrorum; unde dicit Augustinus: "Nihil est ita in potestate nostra sicut voluntas"; sedi illius est libertas principaliter, cuius est dominium actuum suorum; ergo, cum voluntas sit huiusmodi, libertas primo et principaliter erit voluntatis.

20 b. Item, ratio potest cogi per argumenta et ratiocinationes, sed non voluntas; unde Augustinus: "Voluntas est animi motus, cogente nullo ad aliquid adipiscendum vel non adipiscendum". Ergo, cum libertas sit non posse cogi, dicetur liberum arbitrium liberum principaliter ex parte voluntatis.

21 c. Item, Bernardus: "Universa quae hominis sunt, praeter solam voluntatem, a merito et iudicio libera sunt, quia sui libera non sunt". Ergo Qb476b ex hoc videtur quod sola voluntas in homine libera sit.

22 Contra: 1. "Liberum arbitrium", sicut dicit Boethius, "est liberum de voluntate iudicium". Ergo liberum arbitrium dicitur liberum, quia est iudex suae voluntatis; sed iudicium pertinet ad rationem; ergo libertas attenditur principaliter ex parte rationis, non voluntatis.

23 2. Item, Augustinus: "Liberum arbitrium dicitur ab arbitrando"; sed hoc pertinet ad rationem; ergo trahit nomen ex parte rationis.

24 3. Item, Bernardus: "Insani et infantes, quia non sunt compotes rationis, non habent usum libertatis". Ergo non dicuntur habere libertatem arbitrii, quia non habent usum rationis; ergo libertas principaliter attenditur ex parte rationis.

25 Respondeo: Quod libertas arbitrii principaliter est ex parte voluntatis.

26 [Ad obiecta]: 1-2. Ad auctoritates vero in contrarium respondendum quod illae attenduntur secundum quod libertas coarctatur ad iudicium.

27 Qb477a 3. Ad auctoritatem vero Bernardi respondendum quod non vult dicere quod libertas attendatur ex parte rationis principaliter, sed quia Qb477b non est in eis, scilicet in infantibus, dormientibus et insanis, usus libertatis, quia non est in eis usus rationis.

ARTICULUS III

Ex qua libertate principaliter liberum arbitrium nomen sortiatur.

28 Consequenter quaeritur, cum sit triplex libertas, scilicet naturae, gratiae et gloriae, ex qua libertate principaliter liberum arbitrium nomen sortiatur.

29 Et videtur quod gloriae: 1. Quia unumquodque denominari debet secundum suum optimum; sed liberius arbitrium est in iustis quam in peccatoribus et in beatis quam in iustis; ergo, cum liberum arbitrium dicatur liberrimum respectu libertatis gloriae, videtur quod ab ea principaliter debeat denominari liberum.

30 2. Ad hoc facit quod dicit Augustinus, De civitate Dei: "Primum liberum arbitrium, quod homini datum est, potuit non peccare, sed potuit et peccare: hoc autem novissimum est eo potentius quo peccare non poterit". Ergo, cum eo potentius eo liberius, ab eo debuit principaliter denominari.

31 3. Item, Augustinus, De praedestinatione: "Numquid in Christo non erat libera voluntas, quia peccare non potuit? Ac non tanto magis erat libera, quanto magis servire peccato non poterat?" Ergo liberius est arbitrium in statu gloriae et gratiae in summo; ergo etc.

32 Contra: a. Nomen liberi arbitrii sonat in potentiam et est in omnibus rationalibus creaturis; sed libertas gratiae vel gloriae non est in omnibus Qb477b rationalibus creaturis nec sonat in potentiam, sed solum libertas naturae; ergo ab illa solum determinatur liberum arbitrium.

33 Respondeo: Libertas aliquando dicitur habitus naturalis, aliquando habitus accidentalis. Secundum vero quod libertas dicitur habitus naturalis rationalis creaturae, quae cogi non potest, non recipit magis et minus, sed aeque est in omnibus rationalibus creaturis. Unde dicit Bernardus: "Libertas a necessitate Deo et universae creaturae rationali indifferenter convenit nec magis bonae quam malae nec peccato vel miseria minuitur nec maior est in iusto quam in peccatore nec plenior in angelis quam in hominibus; manet tam integre in creatura quam in Creatore, sed in Creatore potentior". Et secundum quod libertas sic dicitur, dicitur liberum arbitrium liberum principaliter ratione libertatis naturae. Secundum vero quod libertas est habitus accidentalis, sic est liberum arbitrium diminuibile vel etiam amissibile et recipit magis et minus, et secundum hoc magis sive principalius dicetur liberum arbitrium liberum a libertate gratiae vel gloriae. Secundum autem quod dividitur liberum arbitrium contra liberum consilium et liberum complacitum, dicitur liberum a libertate naturae.

ARTICULUS IV

Quare liberum arbitrium duobus nominibus nominetur.

34 Deinde quaeritur 1. quare liberum arbitrium duplici nomine censeatur.

35 1. Cum enim sit una potentia, ut videtur per hoc quod unum habet actum, scilicet eligere vel etiam Deo obtemperare — sicut dicit Bernardus quod facultatem habet qua Deo obtemperet — et una potentia, in quantum huiusmodi, unicum nomen habeat, non deberet nominari nomine duplicis potentiae, sed unius.

36 Qb Sed contra: a. Damascenus: "In ipso", hoc est in libero arbitrio, "coniugatae sunt cognitivae et vitales virtutes". Ergo habet in se rationem plurium virium.

37 b. Item, Bernardus: "Liberum arbitrium est consensus ob voluntatis inamissibilem libertatem et rationis indeclinabile iudicium", et vult dicere quod rationes voluntatis dicitur liberum, nomen vero arbitrii sortitur propter rationem; ergo recte duo nomina sortietur.

38 Qb478a Respondeo quod est quaedam potentia quae determinatur tantum respectu cognitionis; est autem alia quae determinatur tantum respectu affectionis. Quia vero circa liberum arbitrium consistit meritum vel demeritum, et ad meritum vel demeritum exigitur cognitio et affectio, habet liberum arbitrium quod est cognitionis et quod est affectionis, et est potentia determinata respectu utriusque; et ideo duo sortitur nomina, ut dicatur 'liberum' propter voluntatem et 'arbitrium' propter rationem.

39 II. Item, quaeritur quare dicitur liberum arbitrium, non liberum iudicium?

40 1. Iudicis enim est secundum imperium definire, Qb478b quod non est arbitri; cum ergo liberum arbitrium in anima sit sicut potentissimum in imperando, ergo plus tenet formam iudicis quam formam arbitri; ergo potius deberet dici liberum iudicium quam liberum arbitrium.

41 Respondeo: 1. Iudex in iudicando debet sequi leges et arctatur ad sequendum illas, arbiter autem non arctatur ad sequendum illas. Verumtamen arbitri non est secundum imperium definire sicut iudicis. Unde dicendum quod liberum arbitrium habet in se officium iudicis quoad rationem, quia, in quantum deliberat, debet sequi leges, sed, in quantum eligit vel vult, tenet formam arbitri: hoc enim ad voluntatem pertinet.

ARTICULUS IV

Quare philosophi non pervenerunt ad notitiam liberi arbitrii.

42 Deinde quaeritur quare philosophi non pervenerunt ad notitiam liberi arbitrii.

43 Et videtur quod debuerint pervenire: a. Quia, licet non pervenerint ad ea quae sunt fidei vel gratiae, tamen pervenerunt ad ea quae sunt naturae; cum ergo liberum arbitrium pertineat ad naturam, videtur quod pervenerint ad notitiam ipsius.

44 b. Item, sicut ponitur liberum arbitrium potentissimum in anima ex parte motivae, ita posuerunt philosophi intellectum practicum potentissimum ex parte motivae; ergo sicut pervenerunt ad cognitionem intellectus practici, ita potuerunt pervenire ad notitiam liberi arbitrii.

45 c. Item, aut liberum arbitrium est potestas faciendi quodlibet aut potestas ad opposita; sed secundum quamcumque rationem sumatur, ad utramque rationem potestatis pervenerunt philosophi; ergo pervenerunt ad notitiam liberi arbitrii.

46 Contra: 1. Liberum arbitrium est principium meriti vel demeriti; sed non pervenerunt ad cognitionem meriti vel demeriti; ergo non pervenerunt ad cognitionem liberi arbitrii.

47 [Solutio]: Ad quod dicendum quod liberum arbitrium dupliciter potest considerari: uno modo, secundum quod tangit Augustinus, in libro Hypognosticon, ut 'arbitrium' dicatur ab arbitrando rationali consideratione vel discernendo Qb478b quid eligat quidve recuset, 'liberum' autem eo quod in sua sit positum potestate, habens agendi quod velit possibilitatem; et secundum hoc poterant philosophi pervenire ad intentionem liberi arbitrii: hoc enim nihil aliud est quam potestas rationalis ad opposita. Alio vero modo dicitur liberum arbitrium quod habet iudicium rationis, non per quod sit idoneum pervenire ad ea quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut peragere: et hoc modo est unum principium meriti. Sicut ergo non pervenerunt philosophi ad intentionem meriti, quod est ex gratia et libero arbitrio, ita nec pervenerunt ad rationem liberi arbitrii in quantum sine ipso non est? meritum, prout dicit B. Bernardus: "Tolle liberum arbitrium, non erit quod salvetur; tolle gratiam, non erit unde salvetur. Opus hoc sine duobus effici non potest: unum a quo fit, alterum cui vel in quo fit. Quod ergo a Deo solo et soli datur libero arbitrio, tam absque consensu non potest esse accipientis quam absque gratia dantis". Per hoc potest patere quod philosophi pervenerunt ad rem liberi arbitrii et rationem secundum hunc modum, secundum alterum vero non pervenerunt. Sicut enim bonum naturae attigerunt philosophi, non tamen in ratione qua est diminuibile per peccatum, sic et id quod est liberum arbitrium, non tamen prout est initium meriti aliquo modo.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus