Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 5

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai4t1s2q3t3m5

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb486a

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 1, S. 2, Q. 3, T. 3, M. 5

Utrum liberum arbitrium possit amitti vel minui.

1 Qb486a Deinde quaeritur si liberum arbitrium potest amitti vel minui in illis in quibus est.

2 1. Sicut enim potest intendi, pari ratione potest diminui. Quod autem intendi possit, patet per hoc quod dicit Augustinus: "Multo liberius erit arbitrium quod omnino non poterit servire peccato quam quod potest".

3 2. Praeterea, sicut abundat captivitas peccati, ita minuitur libertas arbitrii; ergo contingit diminui; ergo, cum ista libertas sit bonum creatum, non est infinitum et ita post diminutionem multiplicem poterit amitti; ergo libertas arbitrii est amissibilis.

4 Contra: a. Bernardus: "Nec peccato nec miseria amittitur vel minuitur".

5 b. Item, Bernardus: "Solum liberum arbitrium sui omnino diminutionem vel defectum non patitur".

6 [Solutio]: Ad quod dicendum quod est libertas arbitrii et est libertas consilii, sicut distinguit Bernardus, et est libertas complaciti. Libertas ergo arbitrii non est amissibilis nec diminuibilis, libertas vero consilii vel complaciti diminuibilis est vel amissibilis. Unde Bernardus: "In duabus libertatibus", scilicet consilii et Qb486b complaciti, "quoniam non solum ex parte minui, sed ex toto amitti possunt, accidentalis quaedam similitudo sapientiae et potentiae divinae imagini superducta cognoscitur. Denique amisimus illam per culpam et per gratiam recuperavimus, et quotidie alii quidem plus, alii minus aut in ipsis proficimus aut ab ipsis deficimus. Possunt etiam sic amitti, ut iam non valeant recuperari; possunt etiam ita possideri, ut nec amitti queant aliquo modo nec minui". Item, Bernardus: "[Cum] libertas arbitrii de ipso, quo condita est, statu aliquatenus non mutetur, sed aequaliter, quantum in se est, a caelis, terris, inferis possideatur: merito illi similitudini vel imagini deputantur. Et quidem apud inferos quod utraque libertas perierit, illae scilicet quae ad similitudinem pertinere dicuntur, Scripturarum testantur auctoritates. Nam verum illic sapere, quod de consilii libertate concipitur, omnino non esse, locus ille manifestat, ubi legitur: "Quodcumque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia sunt apud inferos, quo tu properas". Porro de potentia, quae per libertatem complaciti datur, Evangelium sic loquitur: "Ligatis manibus et pedibus, proicite eos in tenebras exteriores"".

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus