Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai4t3q1t1c2

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb633a

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 2

UTRUM PRIMUS HOMO FUERIT PASSIBILIS PER IMPRESSIONUM EXTRINSECARUM RECEPTIONEM.

1 Secundo quaeritur si fuit passibilis per impressionum extrinsecarum receptionem.

2 Quod sic, videtur: 1. Divina dispositione et ordine naturali corpora supercaelestia agunt in elementa et elementata, et hoc ab initio conditionis eorum; ergo, si divina dispositio non frustratur nec ordo naturae suspenditur nisi in casu vel opere mirabili, cum primus homo in statu primo cursu naturali ageret vitam et non mirabili, videtur quod corpora caelestia habebant actionem in illo, cum haberet corpus elementatum, et ita ab extrinseco passibilis fuit.

3 2. Item, ut habetur et Philosopho, durum est quod non cedit secanti sive sectioni et molle quod cedit; sed caro humana naturaliter mollis est et fuit in primo statu; ergo habuit necessitatem cedendi ictui lapidis vel gladii vel alicuius huiusmodi, et ita ab extrinseco fuit passibilis.

4 3. Si diceretur quod, dum permansisset in innocentia sua, protegeretur sive conservaretur a virtute superiori ab omni inferente sive potenti inferre laesionem: non propter hoc diceretur impassibilis, cum potentia, qua non posset pati, non fuisset in eo, sed in alio: nullus enim denominatur ex aliquo quod non est in illo, sed tantum in altero.

5 4. Item, homo in statu innocentiae fuit passibilis secundum animam ab extrinseco: potuit Qb633b enim pati tentationes, deduci sive seduci vel falli, ut rei eventus ostendit; multo fortius fuit passibilis ab extrinseco secundum corpus: immediatius enim se habebat Deus ad animam quam ad corpus; et ita ut prius.

6 5. Item, in statu illo sentire potuit ab obiecto extrinseco; sentire autem est quoddam pati, ut vult Philosophus.

7 6. Praeterea, si sensitivum in statu illo delectabatur in medio — quod patet Gen. 3, 6, cum dicitur: "Vidit mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulcrum oculis aspectuque delectabile" —videtur quod tristaretur in extremo, tum per hoc quod passiones contrariae natae sunt fieri circa idem, tum per hoc quod, si oppositum est causa oppositi, et propositum est causa propositi: contrariorum enim contrariae sunt causae.

8 7. Item, homo in illo statu poterat moveri per appetitum sive desiderium habendi aliquid; huiusmodi autem appetitum passio aliqua concomitatur: non enim oritur appetitus alicuius in aliquo nisi potentia appetitiva aliquid patiente; et ita ut prius.

9 Contra: a. Omne quod patitur, ignobilius est eo a quo patitur; sed corpus Adae, informatum anima, nobilissimum erat inter omnia corpora, sicut-supra tactum est; ergo a nullo corpore pati poterat ante peccatum.

10 b. Item, Isidorus, libro De Trinitate: "Dum in paradiso homo innocenter viveret, ignis non Qb634a ureret, aqua non mergeret nec spinarum aculei vulnerarent neque aëris absentia suffocaret neque omnia, quae nocent hominibus mortalibus, impedirent". Ergo etc.

11 c. Praeterea, si aliqua creatura exterior posset in illum per actionem passionem inducere, posset per actionem frequentiorem inducere corruptionem: quod est impossibile nisi vitium in ipso praecessisset; ostendit enim Augustinus, libro III De libero arbitrio, quod nihil alio potest corrumpi nisi in illo vitium praecedat.

12 Respondeo quod est passio vel passibilitas proveniens ex impressione relicta ab extrinseco duplex, scilicet naturalis sive consona naturae et innaturalis sive destructiva naturae. Prima autem est duplex, quia quaedam respicit ea quae sunt ad salvationem esse, quaedam ea quae sunt ad perfectionem esse. Ea quae sunt ad salvationem esse respicit passio quae relinquitur ex operibus generativae et nutritivae: opera enim generativae et nutritivae passionem relinquunt, uniendo quod erat extra ei quod erat intra; unde passiones relictae opere generativae et nutritivae quodam modo ab extrinseco fiunt. Ad ea quae sunt ad perfectionem esse refertur passio, quae est ex receptione specierum sensibilium in organo sensitivae et ex receptione specierum intelligibilium in intellectu. Huiusmodi autem passiones, quae erant consonae naturae, poterant relinqui ab extrinseco in primis parentibus in statu primo, et respectu huiusmodi passionum erant passibiles. Alio modo est passibilitas a passione innaturali, secundum quod dicit Damascenus: "Passio est motus praeter naturam"; et haec passio, ut dictum est, est cum contrarietate receptibilis et recepti; haec autem est a contrario alterante et abiciente a substantia. Sumendo ergo passibilitatem hoc modo, potest dici quod anima fuit passibilis ab extrinseco, prout 'passibilis' dicit pure potentiam materialem, eo modo quo dictum est supra. Secundum autem quod dicit potentiam dispositam dispositione coniuncta, propinqua vel remota, nequaquam, sed impassibilis.

13 [Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod 'et divina dispositione et ordine naturali corpora caelestia agebant in corpore Adae' etc: dicendum, sine praeiudicio, quod hoc verum est, nulla tamen vehementia vel immoderantia, sed solummodo secundum quod Qb634b conveniebat naturae ipsius, nihil molestiae vel corruptionis inferendo. Unde Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Vivebat homo in paradiso sicut volebat. Quamdiu hoc volebat quod Deus iusserat, nihil corruptionis in corpore vel ex corpore ullas molestias ullis eius sensibus ingerebat, nullus intrinsecus morbus, nullus ictus metuebatur extrinsecus". Et: "Sicut in paradiso nullus aestus aut frigus, sic in eius habitatore nulla ex cupiditate vel timore accidebat bonae voluntatis offensio". Unde, sicut factum est, nulla erat in paradiso intemperantia sive intemperies caloris vel frigoris neque aliquid quod corporibus habitatorum nocere potuit. Unde, si quae impressiones relictae fuissent ex actione corporum supercaelestium, magis erant ad solatium naturae et iuvamen quam ad contrarium.

14 2. Ad aliud quod obicitur quod 'corpus illud habuit necessitatem cedendi' etc., sine praeiudicio dicendum quod hoc non est verum: nulla enim creatura in statu illo habebat potestatem inferendi illi laesionem. Cuius sunt plures causae vel una ex pluribus connexa. Una est ordo divinae iustitiae, qua homini omnia subdita erant, dum in iustitia, qua conditus erat, Deo obediret. Unde Damascenus, II libro: "Quia ex visibili et invisibili creatura conditurus erat Deus hominem secundum propriam imaginem et similitudinem sicut quemdam regem et princicipem omnis terrae et eorum quae sunt in ipsa, constituit ante eum velut quamdam regiam, in qua conversans beatam et omnium ditem habeat vitam". Ex hoc ordine erat quod nulla creatura aliquam violentiam sive laesionem ei inferre poterat. Unde Sap. ultimo, 6: "Omnis creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur illaesi". Et loquitur ibi auctor de filiis Israel transeuntibus Mare Rubrum, quibus creaturae, effectae quasi conformes rebus sui generis in principio, id est in statu innocentiae, in nullo fuerunt molestae nec aliquam intulerunt molestiam. Quasi diceret: sicut in initio creaturae non laeserunt neque habebant potestatem laedendi hominem, sic obediendo tibi non habebant potestatem laedendi filios Israel transeuntes mare. Item, Glossa super illud Gen. 1, 29: "Dixit Deus, ecce dedi vobis omnem herbam", dicit: "Postquam Conditori subiectus esse noluit, iure dominium perdidit. In Qb635a testimonium vero primae creationis legimus aves viris sanctis servisse et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse". — Alia erat donum speciale additum naturae, inseparabiliter concomitans naturalem iustitiam et pertectam obedientiam, qua subiecta erat omnino divinae voluntati, quo poterat dominari aliis creaturis et de eis facere quod volebat, sicut subiecit se dominio Creatoris et suae obediit voluntati. Unde Augustinus, De civitate Dei, XIV libro, 15 cap.: "In paradiso non omnia poterat ante peccatum; quidquid tamen non poterat, non volebat, et ideo poterat omnia quae volebat". Et sicut patet ex serie litterae, haec potestas ei congruebat ex hoc quod omnino obediens erat. Unde, sicut dicit Augustinus, VI Super Genesim ad litteram, quod primus homo erat "mortalis conditione corporis, immortalis beneficio Conditoris", sic potest probabiliter opinari quod passibilis erat conditione corporis, eo tamen modo quo dictum est, impassibilis beneficio Conditoris, id est aliquo dono sibi praestito. Unde non habebat necessitatem cedendi alicui violentiae, si occurrisset, sicut non habebat necessitatem moriendi, etiam si occurrisset aliquid quod posset mortem inferre post lapsum. — Tertia erat influentia divinae virtutis conservantis, quia dum homo erat omnino ad Deum conversus, ut qui erat praeditus habitu iustitiae naturalis iniormato gratia, efficaciae maioris erat virtus divina in ipsius conservatione in esse quam post aversionem: cuius signum est quod aversus a Deo, statim addictus fuit necessitati patiendi. Divina tamen virtus in nulla parte sibi subtrahebatur quantum erat ex parte virtutis, sed ipse se subtraxit ab illa, minus eam reddens efficacem propria aversione. Iis igitur tribus concurrentibus necessario iuit primus homo impassibilis.

15 Hugo vero de S. Victore duo ponit, quibus existentibus non pateretur, scilicet propria providentia et divina. Propria, ut in fugiendis et appetendis et utendis nihil negligeret; divina, qua omnis violentia repelleretur. Unde, quia providentia humana nihil negligente, semper divina repelleretur omnis violentia, hac duplici custodia custodiretur a laesione. Dicit ergo sic: "Data est homini ratio et providentia, per quam hanc vitam suam inferiorem custodiret, eadem providentia naturali fugiendo noxia, salubria Qb635b appetendo, mediis ad utrumlibet utens. Hac ergo custodia munitus negligentiam vitare potuit, sed violentiam repellere non potuit. Propterea rationi humanae adiuncta est providentia divina, quasi ratio humana in parte una vigilaret contra negligentiam, providentia autem divina in parte altera staret contra violentiam. Hac itaque gemina custodia munita civitas vitae humanae nullis adversis laederetur, quia, si ratio humana non tepuisset aversa per negligentiam, providentia divina nunquam in homine violentiae locum dedisset; quia vero ratio primum per negligentiam locum suum deseruit, divina postmodum providentia iuste se a custodia sua subtraxit". Ex iis verbis videtur quod negligentia fuit prima dispositio primi hominis peccantis vel primum peccatum. Nec haec quae dicuntur ab Hugone contraria sunt praedictis, quia illis duobus, quibus, secundum Hugonem, munitus erat homo ne illi posset laesio aliqua inferri, exprimuntur duo, quorum uno poterat caveri a peccato, qua existente cautela, alio repelleretur omnis violentia, scilicet divina providentia, qua provisum esset homini tribus modis praedictis. Praeterea, quod dicit quod "violentiam repellere non potuit", hoc intelligendum est, si sibi sive naturae propriae, non assistente sibi divina providentia speciali tuitione, relinqueretur. Licet ergo caro primi hominis in statu illo mollis esset, non tamen habebat necessitatem cedendi actioni violentae propter causas praetactas. — Quod autem dicitur a Philosopho quod 'durum est quod non cedit' etc., secundum quod generaliter est verum, intelligendum est in statu corruptionis.

16 3. Ad illud quod obicitur quod 'propter hoc quod protegebatur a virtute divina a laesione, non debebat dici impassibilis' etc.: dicendum quod, quia illa protectio ex ordine divinae iustitiae necessario inseparabiliter iuit assistens homini, in statu illo quasi naturale illi reputabatur. Sicut enim in omnibus actionibus nostris, quantumcumque sint naturales, est divina virtus intime agens, nihilominus quod huiusmodi actionibus fit, a nobis fieri dicitur: sic est in proposito. Nec intelligendum est quod illa protectio erat consimilis illi qua proteguntur sancti miraculose, quia fuit quasi naturalis, secundum quod dicitur naturale quod est idem apud omnes, secundum Boethium; quotquot enim vixissent in Qb636a integritate illa innocentiae et iustitia naturali, et quantumcumque illa gavisi fuissent protectione.

17 4. Ad illud a quod sequitur, dicendum quod tentatio quandoque dicit actum tentationis simpliciter, quandoque actum tentationis prout relinquit passionem in tentato: passionem dico inclinantem affectum ad consentiendum tentatori. Primo modo sumpta tentatione potuit homo pati tentationes in primo statu, scilicet verba tentatoris vel nutus concipiendo. Haec autem passio sive passibilitas non est innaturalis, sed potius naturae consona, eo modo quo consonum est naturae quod est ad eiusdem perfectionem, secundum quod receptio specierum sensibilium et intelligibilium est ad perfectionem sensitivae et intellectivae. Secondo modo sumpta tentatione non potuit: non enim tunc inclinari posset ad consentiendum diabolo tentanti nisi praecessisset in eo corruptio aliqua. Unde Augustinus, III libro De libero arbitrio: "Si natura, quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile invenit; non eam corrumpit, si autem invenit, adiuncto eius vitio corruptionem eius operatur". Unde Augustinus, Super Genesim: "Non est arbitrandum quod hominem deiecturus esset tentator, nisi praecessisset in eo elatio quaedam comprimenda". Unde, ut habetur ab Augustino, audito 'si comederitis, eritis sicut dii, scientes bonum et malum', subrepsit elatio quaedam et amor propriae potestatis, quo appetebat quod proprie erat Dei, scilicet immortalitatem, ut volunt quidam, sive scientiam boni et mali, et ex hac perversa voluntate excaecata credidit diabolo. Unde pati hoc ultimo modo et deduci seu seduci non potuit in primo statu.

18 5. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod patì potuit in ilio statu prout sentire est pati; huiusmodi autem passio est naturae consona, ut dictum est.

19 6. Ad aliud quod obicitur, scilicet quod 'si in ilio statu potuit delectari in medio' etc.: dicendum quod est delectatio inordinata sive immoderata, Qb636b ut illa quam concomitatur libido sive appetitus libidinosus: haec non poterat esse in statu primo; unde mulier non delectabatur in aspectu fructus nec movebatur appetendo illum perverse, scilicet contra divinum praeceptum, antequam peccaverat, sed post. Et est delectatio ordinata et moderata sine omni motu libidinoso : hanc potuit homo habere in illo statu, scilicet volendo uti fructibus sibi concessis ad praeveniendum defectum naturalem, quem incurreret si alimonia non uteretur. Quare autem non tristaretur in extremo, si delectaretur in medio, ratio est, quia tristitia poena est et passio innaturalis, scilicet quantum ad naturam conditam, quae ex ordine iustitiae divinae non poterat praecedere culpam. - Ad illud quod obicitur quod 'contraria nata sunt fieri circa idem': dicendum quod hoc non est verum, ubi alterum tantum inest; quod fuit in illo stato. - Ad illud quod tangitur quod 'oppositum fuit causa appositi' etc.: dicendum quod non est verum, proprie sumendo oppositum, eo modo quo extremum est oppositum extremo, quia medium est causa delectationis; medium autem non opponitur proprie extremo. Praeterea, huiusmodi genus argumentandi 'oppositum est causa oppositi, ergo propositum est causa propositi' non habet necessitatem prout apposita eidem subiecto comparantur, nisi utrumque possit in esse: ubi enim tantum alterum inest, non habet necessitatem; unde in proposito non habet necessitatem hoc genus argumentandi, quia tantum alterum infuit, alterum autem inesse non potuit.

20 7. Ad ultimum dicendum quod in statu illo poterat esse motus appetitivae ad aliquid habendum et appetitivae sensibilis et rationabilis, sed sensibilis, non ut moveretur contraria rationi, sed prout moveretur obediendo rationi: unde et passio concomitans non fuisset innaturalis, sed consona naturae. Unde non est inconveniens hominem in primo statu fuisse passibilem sustinentia motus appetitivae modo iam dicto.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus