Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 27, 2017

Authority: ERC Project 714427: Authority and Innovation in Early Franciscan Thought : http://lydiaschumacher.wixsite.com/earlyfranciscans

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Ai4t3q1t1c3

Sources:

Qb: Quaracchi 1928

Qb636a

Ia-IIae, Inq. 4, Tract. 3, Q. 1, T. 1, C. 3

UTRUM PRIMUS HOMO FUERIT PASSIBILIS PER MEMBRI ALICUIUS ABLATIONEM.

1 Tertio quaeritur I. si fuit passibilis per membri sive substantiae alicuius ablationem.

2 Quod sic, videtur 1. per Magistrum, dicentum II Sententiarum, dist. 17: "Dormienti Qb637a potius quam vigilanti detracta est costa, ut nullam in eo sensisse poenam monstraretur". Ergo, si ad evasionem poenae ablata est costa in dormiendo, poterat ergo pati in vigilando.

3 2. Praeterea, causa cur aliquando non sentiatur, duplex est: membri mortificatio, sicut patet in paralytico, vel animae a corpore separatio, sicut patet in mortuo; sed Adam neque erat paralyticus neque mortuus. — Si addatur tertia causa, oppressio somni, in quo est quies animalium virtutum cum intensione naturalium; ut enim patet in pluribus animalibus et maxime in glire qui non sentit motus maximos et passiones non modicas propter somni vehementiam: unde similiter posset poni in proposito - hoc nihil est, quia saltem post somnum, cum anima sentit membra inefficacia neque ex eo potest elicere debitas operationes, sentitur dolor; et saltem post soporem Adam sensisset poenam, sicut glis combustus post exustionem; et ita videtur quod fuit sensibilis per membri ablationem.

4 3. Item, quanto maior est aliquorum unitorum amicitia, tanto vehementioris doloris causa est eorum separatio: unde, quia animae et carnis colligantia est maximae amicitiae, eorum separatio est causa maximi doloris; si ergo maxima fuit amicitia naturalis inter partes corporis illius, non poterat earum fieri separatio sine dolore. Unde Augustinus, libro De ordine reram: "Dolor inde perniciosior est, quia id, quod unum erat, discindere nititur". Propter hoc dicitur dolor "distantia partium naturalium".

5 4. Item, rerum passibilium eiusdem generis quanto aliqua est nobilior, tanto citius patitur illata sibi violentia aliqua: unde membra nobiliora in homine citius laeduntur illata sibi violentia et magis patiuntur aliis; ergo, cum natura Adae fuisset nobilissima in genere hominum, videtur quod non sine gravi laesione posset sibi membrum abscidi.

6 II. Et quia dicit Magister quod dormienti viro non sine causa detracta est costa, incidenter quaeritur hic utrum homo tunc indiguit somno.

7 Et videtur quod sic: 1. Quia Philosophus, in libro De somno et vigilia, concludit Qb637b necesse esse omne quod vigilat, contingere dormire.

8 2. Item, si corpus primi hominis fuit animale, id est indigens alimonia, somnus autem confert nutritivae, ut habetur a Philosopho, primo homini nihil iuit subtractum quod expeditioni naturae illius conveniebat: videtur quod quandoque gratus et conveniens fuerit illi somnus.

9 3. Item, Philosophus determinat, in libro De somno et vigilia, quod omnia animalia communicant somno; sed Adam erat animal, habens etiam corpus animale; ergo etc.

10 Contra: a. Ut ostendit Philosophus, necessitas somni est languor et fatigatio sensuum; haec autem primo homini in statu primo non conveniebant; ergo etc.

11 b. item, Philosophus, ponens causas somni, determinat quod causa somni est ascensio fumi a cibo, qui digeritur in stomacho per naturam caloris, usque ad cerebrum, ubi infrigidatur ex frigiditate cerebri — cerebrum enim est frigidum et humidum — et infrigidatus naturaliter descendit ad organa sensuum et opprimit ea et maxime oculos; haec autem oppressio poena est et est causa somni; cum ergo poena culpam non praecesserit nec poterat praecedere existente ordine divinae iustitiae, videtur quod utrumque sit impossibile, scilicet primum hominem in statu primo poenam sustinuisse in membri abscissione et etiam somno indiguisse vel dormivisse.

12 Respondeo I. quod ad hanc quaestionem, scilicet si primus homo fuit passibilis per membri alicuius ablationem, respondendum est sicut supra. Secundum enim quod 'passibilis' dicit potentiam obedientiae vel materialem, passibilis fuit; secundum quod dispositam modis supra dictis, nequaquam.

13 [Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicit Magister, in Sententiis, "ut nullam in eo fuisse poenam, monstraretur" etc.: dicendum quod non est intentio Magistri dicere quod, si subtracta esset costa ipso vigilante, quod poenam sensisset, sed ostendere per hoc intendit quod nihil sensit in costae subtractione. Unde more humano communiter loquitur, ut sicut aliqui, quando sunt rapti, usum sensuum actualem Qb638a amittunt, unde dolorem non sentiunt, similiter loquitur de Adam, qui tunc non sensit, sopore ligatis sensibus. Unde non dicit 'ut nullam poenam sentiret', sed "ut nullam sensisse monstraretur". — Vel potest dici quod revera tunc non doluisset, scilicet ante peccatum, nisi dicamus dolorem forte displicentiam naturalem dissolutionis suae continuitatis; sed post peccatum posset sibi esse fomentum horroris ex recordatione, sicut accidit illis qui gravia sustinuerunt vulnera, quod post sanitatem in recordatione horrore concutiuntur: et sic poena illa horroris posset esse causa odii inter virum et mulierem. Secundum hoc ergo sic intelligi debet "ut nullam in eo sensisse poenam monstraretur", scilicet per affectum odii vel affectum horroris post lapsum.

14 2. Ad aliud dicendum quod insensibilitatis poenae prima et per se causa et generalis est innocentia sive immunitas a culpa sive ordo divinae iustitiae nolens poenam inferri sine merito culpae: et haec fuit causa quare non sensisset Adam poenam in ablatione costae, etiam si detracta fuisset ipso vigilante. Vehemens oppressio somni, paralysis et separatio animae a corpore vel abstractio, ut in raptu, sunt: causae consequentes et particulares. Unde divisio praetacta non est sufficiens, nulla facta determinatione status alicuius.

15 3. Ad aliud quod sequitur, dicendum quod separatio unitorum colligantia naturali et amicitia est causa doloris et poenae in statu poenali. In statu autem a quo ordine iustitiae divinae omnis poena exclusa erat, sicut in statu innocentiae, nulla divisio vel separatio erat poenalis. Quantum ad statum poenae addictum veritatem habet illud verbum Philosophi: "Dolor est distantia partium naturalium"; similiter verbum Augustini praedictum. Videtur tamen insipientiae meae, salvo meliori iudicio, quod consideratis rebus existentibus in statu illo, secundum quod erant subditae ordini divinae iustitiae, nihil fuit nec potuit esse homini poenale. Consideratis autem rebus absolute, secundum naturarum propriarum conditiones, una creatura alii poterat laesionem inferre, qua illata sequeretur poena et dolor. Et secundum hoc habita consideratione, si Adam fuisset mutilatus pede vel manu, poenam sustinuisset et dolorem; habita autem consideratione prima, impossibile fuit ipsum a creatura mutilari vel poenam mutilationis sentire. — Si Qb638b autem poneretur quod Deus permisisset diabolo. inferre illi laesionem mutilationis vel alicuius corporalis afflictionis, sicut fecit de Iob, nonne tristatus esset de difformitate mutilationis et doluisset de laesione? Dicendum quod haec positio tollit ordinem divinae iustitiae. Unde, ut aestimo, tristatus esset et poenam sustinuisset et fortasse tanto maiorem quo naturam habuit meliorem, secundum illud Augustini: "Dolor est testimonium naturae bonae".

16 4. Et ex hoc patet responsio ad illud quod sequitur. Si enim natura in Adam esset sibi relicta, quod providentia divina sive ordine divinae iustitiae non esset custodita a laesione, vehementissime passus esset in membri alicuius ablatione.

17 II. Ad aliud quod quaeritur de somno eius, dicunt quidam quod habebat necesse dormire sicut et comedere, unde praeveniret famem comedendo sicut praevenit fatigationem sensuum dormiendo. Secundum ergo hanc opinionem dici potest quod languor vel fatigatio ibi non fuit causa praecedens somnum, sed haec debebat somnum praevenire; unde cautela et vitatio talium poenalitatum fuit causa somni. Et ad hoc potest induci quoquo modo quod dicit Augustinus, XIV De civitate Dei: "Non lassitudo fatigabat otiosum nec somnus premebat invitum". Quasi diceret: non oppressus aliquo modo dormivit tunc sicut post culpam, sed voluntarius dormivisset, quando videret sibi conveniens. Et ex hoc patet responsio ad illud quod sequitur.

18 Aliter autem videtur aliquibus, scilicet quod nullam habuit necessitatem dormiendi et quod non dormivisset: quod videtur mihi probabilius. Et haec videtur fuisse opinio Isidori et Gregorii. Isidorus enim, in libro De ordine creaturarum, ubi enumerat miserias in quas cecidit homo per peccatum, enumerat somnum, dicens sic: "In huius vitae defectu pari infirmitatis conditione pauperes et reges, stulti et sapientes vexantur; nam sensus omnes somno indigent". Item, Gregorius, libro VIII Moralium: "Omnis homo in Adam primo parente nostro persuasionibus serpentis captus, dum, Domini praecepta contemnens, eum peccando dereliquit, humilitatis arcem deserens, ad infirmitatis iugum superbiendo pervenit et cervicem cordis erigendo supposuit, quoniam qui subesse divinis iussionibus noluit, sub suis se necessitatibus stravit". Qb639a Et post inter illa quae numerat, dicit: "Labore vexatur ne quiete torpeat, quiete refovetur ne laboris exercitatione succumbat, fatigata vigiliis somno reparatur, oppressa somno vigiliis excutitur ne sua peius quiete lassetur". Ad hoc videntur duo persuadere, scilicet sublimatio eius quantum ad statum animae et seclusio omnis poenae quantum ad statum corporis et animae. Quantum enim ad animam, tantum sublimatus fuit per affectivam quod Deo fruebatur - unde Augustinus, XIV De civitate Dei, 26 cap.: "Vivebat fruens Deo, ex quo bono erat bonus" — et per cognitivam, quod e Deum per praesentiam contemplabatur. Unde Hugo: "Cognovit homo Creatorem suum, non ea cognitione quae foris ex auditu solo percipitur, sed ea potius quae intus per aspirationem ministratur; non ea qua Deus modo a credentibus absens fide quaeritur, sed ea qua tunc per praesentiam contemplationis scienti manifestus cernebatur". Nec tamen illa fruitio fuit illius plenitudinis sive beatitudinis quae est beatorum in patria nec illa contemplatio fuit contemplatio comprehensoris, sed maior ea quae est viatoris per fidem. Unde Hugo: "Sciendum est quod illam primam cognitionem hominis, quam de Creatore suo habuit, sicut maiorem et certiorem illa cognitione, quae nunc in sola fide constat, veraciter dicimus, ita etiam illa, quae postmodum in excellentia contemplationis divinae manifeste revelabitur, minorem necesse est confiteamur", Cum ergo anima ita erat sublimata et tanta iucunditate beata, quae debuit illi esse voluntas dormiendi et privandi se ad horam modicam tanta vitae telicitate? — Si diceretur quod ut defectus ex parte corporis praeveniret — hoc non oportuit, cum per usum ligni vitae ab omni defectu poterat custodiri. Unde Hugo: "Ligni vitae virtus tam mirabilis perhibetur, ut, certis temporibus sumptum, vitam corporalem in homine, quamdiu ipse homo illo uteretur, non solum a morte, sed ab omni etiam defectu illaesam custodire potuisset". — Praeterea, ab isto statu fuit seclusa omnis poenalitas sive poena. Causae autem somni poenales sunt. Una enim causa somni est oppressio sensuum, causa supra dicta, ut determinat Philosophus. — Alia est oppilatio viarum virtutis Qb639b sensibilis a corde procedentis. Dicit Avicenna quod somnus fit ex evaporatione corpulenta, ascendente ex nutrimento in stomacho et sursum lata ad cerebrum et ibi ex frigiditate cerebri infrigidata et in descendendo oppilante vias virtutis sensibilis a corde ad organa exteriora procedentis; et ex hoc sequitur reciprocatio caloris naturalis ad interiora et per consequens sensuum ligatio et immobilitatio. — Alia est privatio organorum naturalis caloris. Unde Galienus: Somnus est revocatio caloris exterioris ad interiora, ut digeratur nutriens. Et hoc fit hoc modo: post sumptionem cibi calor deserendo exteriora, transfert se ad interiora ad cibi digestionem. Unde accidit quod organa, privata calore naturali, actiones suas, quae omnes fiunt per calorem, exercere non possunt, sed deficiente calore torpescunt spiritus et membra deficiunt et labuntur in somnum. - Praeterea, labor est causa; unde Philosophus, libro De somno et vigilia: "Amplius ex laboribus quibusdam", supple 'est somnus'. Et subdit: "Nam labor colliquativum est; colliquativum vero fit quemadmodum nutrimentum indigestum"; colliquativum est idem quod dissolutivum, hoc est labor dissolvit corpus et facit multam vaporum elevationem sicut nutrimentum indigestum. — Praeterea, aegritudo est causa; unde Philosophus, eodem libro: "Et aegritudines quidem illud idem faciunt quaecumque a superfluitate humida et calida, ut accidit febricitantibus vel lethargicis". — Praeterea, aetas puerilis est causa; unde Philosophus, eodem libro: "Amplius autem prima aetas; pueri enim dormiunt vehementer, eo quod nutrimentum fertur sursum omne". Et post quibusdam interpositis, dicit: "Cum multus feratur spiritus", id est evaporatio, "sursum, rursum descendendo venas tumefacit, quibus coarctat poros, ubi fit respiratio". Hae autem causae poenales sunt, et omnino a statu illo seiunctae: propter quod videtur quod somni tunc nulla erat indigentia.

19 Quod concedimus, opinando, non asserendo, dicentes quod, si aliquo modo praevenienda fuit membrorum fatigatio per quietem, praevenienda fuit sopore, non somno. Somnus enim, proprie sumptus et eo modo quo de eo disserunt philosophi, potius praevenitur Qb640a fatigatione quam e converso, ut patet ex dictis. Si ergo debuit aliquis defectus praeveniri quiete, debuit praeveniri quiete soporis, non somni. Differunt enim somnus et sopor, quia somnus est quies animalium virtutum cum intensione naturalium; sopor est quies animalium virtutum cum intensione intellectualium. Unde quies soporis non privat animam iucunditate aliqua quam habet ex conversione sive elevatione mentis ad Deum, sicut facit somnus, nec ponit illud corpus alicui addictum poenalitati. Unde haec positio in nullo illi statui praeiudicaret.

20 [Ad obiecta.]: 1. Ad illud quod primo obicitur contra hoc, dicendum quod Philosophus intendit ostendere quod somnus et vigilia sunt eiusdem subiecti sive quod habent fieri circa idem, id est eamdem partem animalis, hoc est circa illud circa quod est sensus, sicut habitus et privatio habent fieri circa idem. Dicit enim sic: "Manifestum quoniam circa idem animalis vigilia et somnus est; opponuntur enim et videtur vigiliae somnus quaedam privatio". Ex hoc non sequitur absolute et simpliciter quod, si quis vigilat, necesse habet dormire, sicut non sequitur 'si videt, necesse est caecum fieri'. In statu tamen et materia, de qua loquitur Philosophus, bene sequitur: loquitur enim de illis in quibus accidit languor et fatigatio organi propter operis excessum et temporis diuturnitatem. Ostendit enim quod, quia omne animal habet, opus secundum tempus determinatum, et excedendo illud tempus necesse habet languere, ad recreationem et reparationem languentis necessaria est Qb640b illi quies somni; sed nulla poterat esse fatigatio vel languor huiusmodi in statu innocentiae, cum omnis defectus huiusmodi praeveniendus erat usu ligni vitae, ut habetur ab Hugone. Praeterea, somnus recreat post languorem sive poenam, non autem est opus illius praevenire poenam.

21 2. Ad illud quod obicitur postea, dicendum quod qualitates elementares in corpore primi hominis se habebant in unione potissima et amicitia, ut supra tactum est, et eo maioris erant virtutis et potestatis in actione in materia extranea. Praeterea, probabiliter aestimari potest quod cibus, quo debebant uti in paradiso, maxime fuit consonus et connaturalis naturae utentium et de facili conversivus in naturam illorum et cum hoc quod illo usi fuissent, non in superfluitate aliqua, sed temperate et in modicitate. Unde ratione qua virtus interior operans ad digestionem erat validae potestatis et ratione naturae cibi et modi quo sumeretur, scilicet in modicitate, non requirebatur revocatio caloris exterioris neque ascendebant fumositates quae somnum facerent: fumositates enim multae et grossae iaciunt somnum, non autem paucae et subtiles, cuiusmodi essent illae quae fuissent resolutae ex cibo ibi sumpto, et maxime ubi virtus est valida et potens in utente.

22 3. Ad illud quod post" obicitur quod 'omnia animalia communicant somno': dicendum quod omnia quae determinat Philosophus circa materiam istam habent intelligi secundum cursum naturae corruptae, non institutae.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus