IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, Praeambulum

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi1t3q1prae

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 1, Tract. 3, Q. 1, Praeambulum

1 Qc55 Completo tractatu de malo et de primis differentiis mali, transitum facientes ad considerationem peccati, primo dicemus dispositionem quamdam materialem ad peccatum secundum quamdam mali culpabilis divisionem. Malum enim culpabile aut est malum ex genere actus aut ex circumstantia actus aut ex intentione finis indebiti.

2 Quia vero prior est in hac consideratione malitia ex genere actus, deinde vero malitia ex circumstantia, tertio vero malitia ex intentione — potest enim actus esse bonus in genere et circumstantiae bonae, nihilominus tamen malus ex intentione, bonitas vero intentionis non potest esse nisi fundetur super bonitatem ex genere et ex circumstantiis —- ideo primo dicendum est de malo in genere. Circa quod est consideratio: Primo, quid sit malum in genere vel ex genere; secundo, de oppositione mali in genere respectu boni in genere, utrum sit oppositio contrarietatis et oppositio immediata; tertio, de comparatione malitiae in proportionalitate ipsius habitus ad actum; quarto, de comparatione proportionalitatis malitiarum inter se respectu bonitatum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus