IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, Praeambulum

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi3t3s2q6prae

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 3, S. 2, Q. 6, Praeambulum

1 Dictis peccatis, quae sunt contra honestatem sermonis et utilitatem et ita contra bonitatem, dicendum est de iis quae sunt contra rectitudinem. Contra rectitudinem autem peccatur in laude vel vituperio; in laude, sicut est in adulatione aut iactantia; in vituperio, sicut est in blasphemia aut detractione et quibusdam aliis. In laude vero peccatur dupliciter: vel propria vel aliena; in propria dicitur peccatum iactantia, in aliena vero dicitur adulatio.

2 Dicendum est primo de iactantia. Est autem iactantia propriae laudis ostentatio, cum non subsit veritas, et haec alio nomine dicitur arrogantia, cum sibi attribuit quod non habet. Aliquando tamen iactantia extenditur, ut dicatur ostentatio vana propriae laudis, etiam cum subest veritas, sicut dicit B. Gregorius: "Si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?" Tamen et hic posset dici iactantia sive gloriatio de eo quod non est: licet enim bonum habeat, tamen non a se habet. Similiter accipitur Prov. 1, 5, super illud: "Audiens sapiens sapientior erit", Glossa: "Nemo iactet se de sua scientia". Primo ergo quaeritur utrum iactantia sit veniale peccatum an mortale; secundo, sub quo capitali peccato contineatur; tertio, utrum perfectorum tantum sit vitare iactantiam sive ostentationem; quarto, de comparatione huius peccati ad peccatum cupiditatis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus