IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi3t5s2q1t6c1

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 5, S. 2, Q. 1, T. 6, C. 1

QUID SIT INCESTUS.

1 Definitur autem sic: Incestus est lubricum carnis contra consanguinitatem vel affinitatem commissum. Aliquando autem sumitur largius, ut comprehendat in se lubricum carnis quod est contra votum. Definit autem Isidorus sic incestum: "Incestus est consanguinearum vel affinium abusus", vel ubi est iustitia publicae honestatis, sicut habetur XXXV, quaest. 3, "Nec eam".

2 Sed potest quaeri quare unum commune est Qcb peccato carnis, quod est in abusu consanguinearum et in abusu affinium, cum vinculum affinitatis et consanguinitatis sint vincula diversa. Ex quo videtur quod peccatum carnis, quod est contra illa duo vincula, duas contineat species peccati carnalis.

3 [Solutio]: Ad quod dicendum quod sub eadem specie continentur propter hoc quod unum vinculum quodam modo respicit alterum et quadam consimilitudine se habent.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus