IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi3t6q2t2c1

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 1

QUID SIT AMOR SUI INDEBITUS.

1 Circa primum sic: Potest quaeri pro quanto dicatur aliquis amare se ipsum, secundum quod amor sui dicitur amor indebitus.

2 1. Si enim amor sui non aliud sit quam diligere se, cum diligeret se ex caritate contingat, amor indebitus esset ex caritate. — Praeterea, amor sui est ex natura; distinguuntur autem ab invicem velle naturae et gratiae et vitii; restat ergo quod amor indebitus addit aliquid super hoc quod est velle sibi bonum sive amare se; non ergo recte dicitur quod sicut amor Dei est fundamentum caelestis civitatis, ita amor sui est fundamentum terrenae civitatis, sicut dicit Augustinus, in libro De civitate Dei.

3 2. Item, supposito quod amor indebitus addit aliquid super amorem sui, sicut quidam dicunt, dicentes quod amor sui propter se est amor indebitus — sed hoc videtur falsum. Amor enim indebitus est in peccato veniali et in peccato mortali; sed amare se propter se non est commune utrique: amare enim se propter se est frui se; sed frui Deo est opus gratiae gratum facientis; ergo per oppositum frui se est peccati mortalis, quod opponitur illi; non ergo amare se propter se commune est in peccato veniali et mortali.

4 3. Item, sicut dicit Augustinus, in libro De libero arbitrio, "anima, conversa ad exterius bonum vel ad inferius vel ad proprium, peccat". Qcb Ergo amor proprii boni est una differentia peccati; non ergo amor sui est tota causa peccati.

5 [Solutio]: Ad quod dicendum quod amor sui est tripliciter. Uno modo est amor sui propter Deum, et hoc contingit dupliciter: vel quod motus sit formatus ex caritate vel quod sit formabilis. Si formatus, tunc est motus gratiae; si vero formabilis, sed non de se formatus, motus est naturae. Ex alia vero parte motus ille, qui non est propter Deum, aut tollit amorem Dei, qui est caritas, aut non tollit. Si tollit, tunc est amor indebitus qui est in mortali peccato; si vero non tollit, amor indebitus est, qui est in veniali peccato. Uterque autem est motus informis, non formabilis, et dicitur uterque amor sui plus quam oportet; hoc autem est inclinari in se unde est vanum, non unde est verum sive bonum.

6 [Ad obiecta]: 1. Per hoc ergo respondendum est ad primo obiectum quod amor sui dicitur dupliciter, secundum quod communiter accipitur in triplici amore: naturali, gratuito et libidinose, et secundum hoc non est tota ratio amoris indebiti amor sui. Alio vero modo sumitur per appropriationem, ut dicatur amor sui in quantum est res, vana sive deficiens a summo bono, et hoc modo dicitur amor sui amor indebitus.

7 2. Ad secundum dicendum quod hoc non omnino simile est de hac conditione 'propter se', secundum quod dicimus quod diligere Deum Qc698a propter se est motus solius gratiae gratum facientis, et de hac conditione 'propter se', secundum quod est conditio peccati in eo quod est diligere se propter se. Hoc enim potest esse commune in veniali et mortali uno modo, alio vero modo potest esse proprium mortalis peccati. Propter se enim amari potest aliquid, cum ad se ipsum refertur per modum delectabilis; hoc autem potest esse "spreto incommutabili bono", et tunc est illo frui, et sic est in peccato mortali; vel non "spreto incommutabili bono", et hoc modo est in peccato veniali, et hoc modo amare aliquid propter se ipsum stat cum eo quod est Qc698b amare Deum propter se, reliquo vero modo stare non potest.

8 3. Ad tertium dicendum quod amor proprii boni, secundum quod est tertia differentia causae peccati, prout omne peccatum est vel ex amore proprii boni vel exterioris vel inferioris, appropriatur bono apparenti interiori, quemadmodum est excellentia vel singularitas in scientiis, quae ad interiora bona referuntur. Non sic autem accipitur hic, cum dicitur quod peccatum est ex amore male accendente: quodcumque enim bonum apparens alliciat indebite, dicitur esse peccatum ex amore male accendente.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus