IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi3t6q2t2c3

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 6, Q. 2, T. 2, C. 3

UTRUM AMOR SUI SIT CAUSA OMNIS PECCATI.

1 Tertio quaeritur I. utrum amor sui sit causa omnis peccati.

2 Et videtur quod sic. a. Super illud I Ioan. 2, 16: "Omne, quod est in mundo" etc., Glossa: "Omnes dilectiones mundi nihil habent nisi haec tria, quibus omnia vitiorum genera comprehenduntur". Sed omnes dilectiones mundi ad amorem male accendentem reducuntur; omnia autem peccata, tam venialia quam mortalia, ad haec genera vitiorum pertinent; ergo omnia peccata, sive venialia sive mortalia, sunt ex amore male accendente.

3 b. Item, super illud ad Rom. 7, 14: "Venumdatus sum sub peccato", Glossa: "Quidquid peccatorum est in dictis, in factis, in cogitationibus, non oritur nisi ex mala concupiscentia". Sed in mala concupiscentia, cum reducitur in actum, per Qcb se et primo est amor male accendens; ergo omne peccatum, tam in dictis etc., est ex amore male accendente; et omne peccatum, tam veniale quam mortale, est in istis; ergo etc..

4 0. Item, Augustinus, in libro De spiritu et littera: "Nullum peccatum nisi concupiscendo committitur". Ergo nec veniale nec mortale; sed quod concupiscendo committitur est ex amore male accendente; ergo nullum peccatum, tam veniale quam mortale, committitur nisi ex amore male accendente.

5 Contra. 1. Peccatum quod est ex amore male accendente est in potestate nostra; sed concupiscentia, quae est in primo motu, "non est in potestate nostra quin surgat"; ergo ipsa non est ex amore male accendente; et est peccatum; ergo non omne peccatum est ex amore male accendente.

6 Qc700a [Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod omne peccatum est ex amore male accendente tamquam ex propinqua causa vel ex remota. Concupiscentia autem, quae est in primo motu, est ex amore male accendente primorum parentum tamquam ex prima causa; et quia est in potestate nostra ut iste motus determinate vel ille non surgat, ideo adhuc est ex amore male accendente quodam modo, secundum quod extenditur non tantum ad partem rationalem, sed ad sensibilem, quae subesse debet. Praeterea, in potestate nostra est compescere vel permittere ut progrediatur, et ita, quantum ad hoc quod permittitur progredi, est ex amore male accendente.

7 II. Insuper quaeritur, propter comparationem amoris ad timorem, propter quid amor non excusat a peccato vel a poena peccati sicut et timor.

8 Et videtur quod sic. 1. Sicut enim infirmitas est ex parte timoris, sic infirmitas est ex parte amoris; ergo sicut infirmitas ex parte timoris excusata culpa vel a poena, ita erit ex parte amoris.

9 2. Item, timor ex amore procedit; si ergo timor excusat a peccato vel a poena peccati, amor per consequens, qui est causa eius, a peccato excusabit.

10 Contra. a. Principium timoris est extra, et loquimur hic de timore qui potest cadere in virum constantem; sed quanto plus est extra voluntatem, tanto plus habet de excusatione peccati; ergo quanto plus est de timore, tanto plus est de excusatione peccati; sed amoris principium magis est in voluntate, et quanto plus est in voluntate quod est malum, tanto plus accusatur; ergo quanto plus est de amore, tanto plus Qc700b accusatur; et quanto plus accusatur, tanto minus excusatur; ergo quanto plus habet de amore, tanto minus habet excusationis; ergo amor simpliciter non est causa excusationis.

11 [Solutio]: Ad quod dicendum quod non est simile de timore et amore. Timor enim inductionem habet ex alieno principio, amor vero principaliter est ex ipsa voluntate, et ideo, licet timor excuset in ratione timoris, non tamen ita amor in ratione amoris; sed infirmitas quaedam carnis, quae potest concomitari, potest aliquantulum excusare, non autem a toto sicut timor.

12 [Ad obiecta]: 1. Et per hoc patet qualiter respondendum est ad primo obiectum. In timore enim non totum operatur voluntas, in amore vero totum operatur: illa enim dicuntur voluntaria. Dicit enim Philosophus: "Si quis ea, quae delectabilia sunt, dixerit violenta esse — cogunt enim exterius entia — essent sic omnia violenta; horum enim gratia omnes operantur. Ridiculum autem est causari ea quae exterius sunt, sed non se ipsum reddentem habilem ut capiatur a talibus: et bonorum quidem se ipsum, turpium autem delectabilia". Ex quo apparet quod aliter est amor principium et aliter timor, et ideo non sic se habet ad excusationem amor quemadmodum timor.

13 2. Ad secundum dicendum est quod, licet timor ex aliquo amore procedat, non tamen dicimus amorem sic excusare quemadmodum timorem. Timor enim est propinqua causa quodam modo compelleris voluntatem; amor vero, cum est propinqua causa, consonat voluntati, et ideo peccatum, quod est in voluntate, per amorem non minuitur, sed magis augetur.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus