IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 13

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l2Bi3t8s1q1t3c13

Sources:

Qc: Quaracchi 1930

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 1, T. 3, C. 13

DE REVERTENTIBUS AB HAERESI.

1 Tertiodecimo quaeritur de revertentibus ab haeresi I. utrum sint recipiendi et quo modo.

2 Et videtur quod non sint recipiendi. 1. Deliquerunt enim contra fundamentum Ecclesiae; delinquentes autem contra fundamentum indigni sunt gratia Ecclesiae; ergo non sunt recipiendi.

3 Qca 2. Praeterea, in illa Decretali, Ad abolendam, dicitur quod, si aliqui "post abiurationem erroris vel post" purgationem factam ab episcopo de infamia illius criminis "deprehensi fuerint in abiuratam haeresim recidisse, saeculari iudicio" sunt relinquendi; ergo tales non sunt recipiendi ab Ecclesia. Aut hoc ergo est propter abiurationem Qc752a aut propter ipsam haeresim. Si propter abiurationem, pari ratione esset in abiuratione alia; sed hoc falsum. Restat ergo quod hoc est propter haeresim; ergo prima etiam vice non esset recipiendus.

4 Contra. a. Ecclesia nulli claudit gremium redeunti; ergo talibus non debet claudere gremium.

5 b. Item, dicitur in Matth. 18, 21-22 ipsi Petro a Domino quod "si peccaverit frater" in ipsum, non tantum dimittendum est "septies, sed" etiam "septuagies septies"; sed illud est maximum peccatum in membrum Ecclesiae, scilicet haeresis; ergo praelatus Ecclesiae, qui per Petrum designatur, non tantum debet dimittere "septies", sed etiam "septuagies septies".

6 [Solutio]: Ad quod dici potest quod redeuntes ab haeresi secundum debitam conditionem recipiendi sunt primo ad unitatem Ecclesiae, etsi non ad omnia bona sua recuperanda, sicut supra habitum est, Extra, eodem, Vergentis, ubi loquitur de poena haereticorum. Si vero postea deprehensi fuerint recidisse in eamdem haeresim, non recipiuntur; hoc autem est propter criminis abominationem et ut alii timeant simile attentare.

7 [Ad obiecta]: 1-2. Ad id vero quod primo obiectum est, dicendum quod, licet delinquant contra fundamentum Ecclesiae, tamen, si velint reverti, prima vice sunt recipiendi, ut ostendatur pietas matris Ecclesiae erga illos qui aliquando erant filii, ut faciat quod in se est. Quod autem deprehensi secundo non consequuntur effectum misericordiae, hoc est quia timetur eorum obstinatio et membrorum Ecclesiae per ipsos Qc752b corruptio. Nec hoc est propter periurium tantum vel propter haeresim tantum, sed propter utrumque ex quo timetur maius damnum Ecclesiae.

8 a. Quod autem dicitur quod 'Ecclesia non claudit gremium redeunti', hoc intelligi potest si statim in prima vice redeat.

9 b. Ad aliud vero dicendum quod illud quod dicitur Petro non intelligitur de peccantibus peccato haereseos: hoc enim est peccatum quo iniuria fit Ecclesiae; intelligitur autem de illis peccatis quibus frequenter fit personae iniuria, et tunc, si petatur venia, dimittendum est peccatum, ita tamen quod competens fiat satisfactio. Et dicitur in Glossa super illud: "Si peccaverit in te frater tuus": "Nota, aliter datur venia petenti fratri, ut nobis scilicet socia caritate communicet, ut Ioseph fratribus suis; aliter inimico persequenti, ut bonum ei velimus scilicet vel faciamus".

10 II. Quaeritur etiam utrum illi, qui reversi sunt ad fidem et iam recepti ab Ecclesia, possint de iure vel ex dispensatione promoveri vel in susceptis Ordinibus ministrare.

11 [Solutio]: Ad quod videtur dicendum quod ex dispensatione, si haeresim suam veraci poenitentia fuerint detestati et abiuraverint et vitam suam in melius mutaverint, poterunt promoveri vel in susceptis Ordinibus ministrare, nisi alia legitima causa obstet, propter quam non congruat eis dispensatio. Et attendendum est quod de iure communi ad communionem Ecclesiae recipiuntur, ex dispensatione vero habent executionem Ordinis vel promotionem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus