III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p1in1t1q1c1

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 1, C. 1

UTRUM HUMANA NATURA SIT LAPSA AB ILLO STATU IN QUO FUIT CONDITA.

1 Quaeritur igitur utrum humana natura sit lapsa ab illo statu in quo fuit condita. Quod tamen a fidelibus nullatenus dubitatur, cum dicat Salvator, Matth. 18, 11: "Venit Filius hominis salvare quod perierat"; quod ostenditur in parabola ovis centesimae, quae erraverat, quam quaerit "donec inveniat", per quam designat humanam naturam, Luc. 15, 4-7. Tamen contra philosophos infideles multis modis probatur quod natura humana lapsa sit a statu primae conditionis.

2 Primo sic: a. Dicit enim Anselmus, in I libro Cur Deus homo: "Nequaquam existimabis Qdb convenire Deo, ut creaturam, quam fecit iustam ad beatitudinem, sine peccato miseram esse cogat". Hominem autem mori miserum est; si ergo Deus exigit mortem ab homine sub statu, sub quo nunc est, ergo est sub culpa; ergo humana natura lapsa est a primo statu, in quo fuit condita, et hoc per culpam.

3 b. Secundo sic: Nihil ordinatum ad beatitudinem, secundum quod huiusmodi est ordinatum ad miseriam, quia nihil ordinatum ad alterum oppositorum, secundum quod huiusmodi est ordinatum ad reliquum. Sed communis est conceptio, etiam philosophorum, quod natura humana in statu, Qd5a sub quo fuit condita, erat ordinata ad beatitudinem; in praesenti autem statu ordinata est ad miseriam, sicut patet, quia ad poenalitatem et mortem; et nonnisi per culpam, cum dicatur Prov. 14, 34: "Miseros populos facit peccatum"; ergo sub statu, sub quo modo est, non fuit condita; ergo lapsa est a statu suae primae conditionis.

4 c. Tertio sic: Nihil detestabile vel pudendum secundum rationem potest poni in operibus conditionis divinae, quia omnia facit Creator ordinando ad se; sed in nobis sunt passiones carnales et multa alia detestabilia secundum rationem; ergo talia non fuerunt condita in humana natura; relinquitur ergo quod est lapsa.

5 d. Quarto sic: Summa concordia sive summa pax non est causa effectiva discordiae vel rebellionis; sed summa bonitas est summa pax et concordia; ergo non est causa rebellionis in aliquo effectiva; ab ipsa igitur non est condita humana natura sub rebellione et discordia; sed natura humana secundum hunc statum est in rebellione et discordia; unde Apostolus Rom. 7, 23: "Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae" etc. et Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum". Ergo sub hoc statu non est condita a Creatore; ergo lapsa est a statu primae conditionis.

6 e. Si forte dicatur quod huiusmodi rebelliones fiunt nobis materia exercendae virtutis, et hoc modo ordinantur ad Deum et ad pacem, prout dicit Augustinus, in libro De civitate Dei, libro XIX, cap. 12, quod hac intentione iustum "bellum geritur ut pax acquiratur" — contra hoc nihilominus obicitur quod sunt multae miseriae in humano genere ad nullum bonum nec ad salutem ordinabiles, sicut sunt errores et ignorantiae; unde Anselmus, in II libro Cur Deus homo: "Ignorantia nunquam utilis est, sed semper nocet". Relinquitur ergo quod sub istis miseriis non fuit natura condita.

7 f. Item, a summa bonitate nihil efficitur quod non sit magis inclinabile ad bonitatem quam ad malitiam; ergo in prima conditione magis fuit humana natura inclinabilis ad bonitatem quam ad malitiam; sed secundum statum praesentem pronior est ad malitiam, unde Gen. 8, 21: "Sensus hominis et cogitatio prona sunt ad Qd5b mulum ab adulescentia sua" etc.; relinquitur ergo quod est lapsa a statu suae primae conditionis.

8 g. Item, in quodam libro De hebdomadibus: "Creator naturae nihil facit contra naturam, quia faceret contra se; fecit enim naturam ad se". Si ergo contra humanam naturam est mors, ergo Creator humanae naturae mortem non fecit, sicut dicitur Sap. 1, 13: "Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum". Quod autem contra naturam sit mors, patet, quia naturalis appetitus animae est, qui nunquam potest amoveri, unionis ad corpus; unde II Cor. 5, 4: "Nolumus exspoliari, sed supervestiri" etc.

9 h. Si vero instetur quia cuilibet rei naturali, ut patet in corporibus simplicibus et mixtis, infixus est appetitus naturalis ad sui conservationem, et tamen corruptibiles sunt, pari ratione potest esse appetitus naturalis in humana natura immortalitatis, et tamen nihilominus erit mortalis — contra: sententia philosophorum est quod, cum aliqua materia est sub aliqua forma nobili, nunquam appetit separari ab illa et esse sub minus nobili, ut patet in materia caeli, quae nunquam appetit esse sub alia forma, quia est sub forma nobilissima, quae ei possit convenire, scilicet forma lucis, et inde est quod caelum est incorruptibile. Non autem sic est in elementis et mixtis, quia, licet appetant sui conservationem, tamen materia appetit naturali quodam appetitu esse sub forma alia, cum non sit sub forma nobilissima; cum ergo corpus humanum sit sub forma nobilissima, quae est rationalis anima, nullo modo appetit ab ea separari, sed sub eadem conservari; ergo per naturam non erit homo corruptibilis vel mortalis.

10 Ad oppositum arguitur multis modis. 1. Primo sic: Omne compositum ex contrariis, est dissolubile, sicut dicit Avicenna: Contraria semper appetunt ire in regiones diversas; sed corpus Adae in statu primae conditionis fuit compositum ex contrariis; ergo per naturam fuit dissolubile et corruptibile; sed tale est modo corpus humanum; ergo per corruptibilitatem non probatur status naturae lapsae. — Item, omne continuum est divisibile; sed corpus Adae in prima conditione erat continuum; ergo divisibile; ergo ut prius.

11 Qd6a 2. Item, erat sensificatum; ergo erat sensitivum doloris, quia, sicut dicit Augustinus, "dolor est sensus divisionis impatiens"; erat igitur sensitivum dolorum; non igitur sensus doloris et poenae probat statum naturae lapsae.

12 3. Item, dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod Adam non manducavit de pomo, eo quod crederet esse Deus, sed ne suas delicias contristaret, scilicet uxorem, sicut Salomon adoravit idola, III Reg. 11, 4, ne contristaret uxores suas; ergo sciebat quod Eva erat tristabilis in statu primae conditionis; sed tristitia est passio affligens animam; relinquitur ergo quod status primae conditionis erat status passibilitatis animae et corporis, sicut ostensum est prius.

13 4. Item, sicut dicit Ioannes Damascenus, "concedit Deus iustum incidere in calamitates" propter multas causas. Una est, "ut eam, quae in ipso latet, virtutem aliis manifestam faciat, ut Iob 1"; alia est, "ut non ex recta conscientia excidat per superbiam, ut in Paulo", II Cor. 12, 7; alia "propter eruditionem aliorum, ut alii erudiantur, ut in Lazaro et divite", Luc. 16, 19—31; alia "propter gloriam Dei, non propter proprium aut parentum peccatum, ut in caeco a nativitate", Ioan. 9, 3; alia "propter zelum alterius sive imitationem, ut, gloria eius qui passus est magnificata, impigra aliis passio fiat spe futurae gloriae, ut in Martyribus", Hebr. 11, 35-40. Relinquitur ergo quod non esset inconveniens, etiam si homo non peccasset, habere poenalitates, quae ordinarent eum ad maiorem gloriam et ad praedictas utilitates.

14 5. Item, cum sensibilia bruta patiantur et sine peccato, cum "aequalis sit et cura de omnibus", Sap. 6, 8, ergo pari ratione non erit inconveniens, etiam si homo non peccasset, quod haberet huiusmodi poenalitates et miserias. Relinquitur ergo quod per huiusmodi miserias non probatur humanam naturam esse lapsam.

15 6. Item, status primae conditionis ponendus est talis quod magis sit ad utilitatem hominis. Secundum hoc arguitur: Quod magis est ad meritum, magis est ad beatitudinem; sed status patiendi magis est ad meritum quam status non patiendi, quia, sicut Iac. 1, 4: "Patientia opus perfectum habet" etc. et II Cor. 12, 9: "Virtus in Qd6b infirmitate perficitur". Si ergo status naturae conditae fuit talis quod magis est ad merendum beatitudinem, ergo fuit status patiendi.

16 7. Item, potior est status, qui magis dirigit et movet ad Deum; sed status patiendi est huiusmodi; unde Psalm. 15, 4: "Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt"; ergo status patiendi est potior in praesenti; si ergo conditio naturae fuit in statu potiori, ergo et in statu patiendi.

17 8. Item, potior est status, qui magis est ad coronam; sed status pugnae et rebellionis est status qui magis est ad coronam, quia sicut [dicit] Apostolus, II ad Tim. 2, 5: "Non coronabitur nisi qui legitime certaverit"; ergo etc.

18 9. Item, potior est status, in quo homo magis eruditur; sed status poenalitatis est huiusmodi; unde Ierem. 6, 8, secundum aliam litteram: "Per omne flagellum erudieris Ierusalem", et Gregorius: "Poena oculos aperit, quos culpa claudit". Ergo etc.

19 10. Item, potior est status, in quo magis homo praeservatur a peccato; sed status tentationis et tribulationis est huiusmodi; unde II Cor. 12, 7: "Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae" etc. Ergo etc.

20 Respondeo: Secundum catholicam veritatem concedendum est humanam naturam esse lapsam, quod tamen philosophi ignoraverunt; unde nec medicum quaesierunt, secundum illud Ierem. 10, 14: "Stultus factus est omnis homo a scientia sua".

21 Ad obiecta vero praeintelligendum est quod distinguit Hugo de S. Victore, in libro De sacramentis, tres status humanae naturae. Primus est naturae a Deo conditae; secundus est naturae lapsae; tertius vero est naturae beatae. "In primo statu habuit homo posse peccare et posse non peccare, et haec fuit prima arbitrii libertas; et in eodem statu habuit posse mori et posse non mori, et haec iuit prima humani corporis immortalitas. In secundo statu habet posse mori et non posse non mori sicut et posse peccare et non posse non peccare, quoniam in hoc statu est peccandi et moriendi necessitas. In tertio vero statu habebit posse non mori et non posse mori sicut et posse non peccare et non posse peccare, quoniam ad hunc statum pertinet moriendi Qd7a et peccandi impossibilitas". Secundum hoc ergo dicendum est quod, sicut non est ponere conveniens bonitati divinae et summae quod condiderit naturam in statu necessitatis peccandi, ita nec in statu necessitatis patiendi, quoniam sicut ad impossibilitatem peccandi sequitur impossibilitas patiendi in statu tertio, ita ad possibilitatem peccandi et non peccandi possibilitas patiendi et non patiendi, sicut fuit in statu primo, ita in statu moderno ad impossibilitatem non peccandi sequitur impossibilitas non moriendi. Ex quo evidens est naturam hominis esse lapsam.

22 1. Ad primum ergo obiectum dicendum est secundum Hugonem de S. Victore, in libro De sacramentis: "Homo ante peccatum natura mortalis et passibilis fuit, qui tamen ex beneficio creationis praecedente et proprio studio subsequente facere potuisset ut non moreretur nec in vita corruptionem pateretur". Ex quo relinquitur quod in Adam erat possibilitas ad dissolutionem et corruptionem, tamen cum potentia devitandi omnem detectum et corruptionem; in statu vero moderno est possibilitas cum necessitate ad dissolutionem et corruptionem et inevitabilitate.

23 2. Ad secundum dicendum, secundum Hugonem, quod in primo statu erat in homine cum divino adiutorio omnem violentiam repellere. Dicit enim: "Propterea rationi humanae adiuncta est providentia divina, ut ratio humana ex una parte vigilaret contra negligentiam, providentia vero divina ex parte altera staret contra violentiam". Ex hoc ergo patet quod, quamvis homo in primo statu haberet corpus sensitivum doloris, poterat tamen per rationem propriam et providentiam divinam cavere omnem dolorem.

24 3. Ad tertium iam patet responsio, quia, quamvis haberet naturam tristabilem, nunquam tamen tristaretur, dum tamen ratio per negligentiam a proprio studio non deficeret. Unde Hugo: "Quia homo naturam passibilem habuit, contra passionem et custodia necessaria fuit, ut videlicet per rationem propriam contra negligentiam cavendam excitaretur et per providentiam divinam illaesus servaretur".

25 4. Ad quartum dicendum quod Ioannes Damascenus loquitur secundum statum naturae lapsae, non secundum statum naturae simpliciter. Dicendum est ergo quod omnis poenalitas consequitur ad culpam originalem et actualem, ut, si non fuisset culpa vel originalis vel Qd7b actualis, nunquam fuisset poena. Unde in Martytibus sanctis et in ceteris casibus, quos ponit Damascenus, quamvis non sequatur poena ad culpam actualem, consequitur tamen ad culpam originalem, quia, si non praecessisset culpa originalis, non ordinarentur sancti ad beatitudinem per sustinentiam alicuius passionis; nec etiam ipse Dominus passus est nisi propter culpam expiandam humani generis.

26 5. Ad quintum dicendum quod non est simile de brutis et hominibus. Bruta enim non ordinantur ad beatitudinem vitae perpetuae, sed rationalis creatura homo ordinatur ex conditione naturae; vel, si torte homo non peccasset, vel bruta non essent, vel, si essent, dissolutio eorum non esset illis poenalis.

27 6. Ad sextum dicendum quod 'magis esse ad meritum' dicitur dupliciter quemadmodum aliquid dicitur melius alio dupliciter, scilicet simpliciter et secundum quid, sicut vinum melius est aqua simpliciter, tamen aqua melior est aegro. Eodem modo dicendum quod status patiendi non est melior naturae humanae sanae, quamvis sit melior naturae humanae lapsae: simpliciter enim melior est status non patiendi statu patiendi, nec magis ad meritum est in statu naturae bene institutae status patiendi. — Praeterea, in statu naturae lapsae status patiendi et non patiendi se habent ut excedentia et excessa. Nam ei, qui pronus est ad impatientiam, magis est ad meritum status non patiendi; ei vero, qui pronus est ad lasciviam, status patiendi.

28 7. Ad septimum dicendum quod, cum dicitur quod 'status patiendi magis movet ad Deum', hoc est verum in natura torpente, sicut modo est, sed non est hoc verum in natura vigilante et intenta ad Deum, immo hoc esset ei malum quantum ad illum statum: retraheret enim ipsam a Deo, dum ipsa suis passionibus intenderet.

29 8. Ad octavum dicendum quod beatitudo aeterna alibi dicitur corona, alibi dicitur denarius. Secundum quod dicitur denarius, consideratur ut praemium, quod datur ad remunerationem operis. Secundum quod corona consideratur ut praemium, quod datur ad gloriam honoris, quae potest provenire ex duplici ratione: vel ratione victoriae vitiorum secundum rationem pugnae et tentationis ante peccatum, prout Adam et Eva in primo statu leguntur tentati, Gen. 3, 1-9; vel Qd8a ratione victoriae tentationis et pugnae secundum statum illum, qui est post peccatum. In primo enim statu pugna erat tentatio exterior, in secundo statu tentatio interior. Uterque ergo status erat ad coronam, et etiam primus status secundum se magis, quia magis ad victoriam.

30 9. Ad nonum dicendum quod, cum dicitur quod 'homo magis eruditur in statu poenalitatis', hoc verum est quantum ad statum naturae lapsae, sed hoc non est verum quando homo rectus est et in statu rectitudinis, sicut fuit in prima sui conditione.

31 Qd8b 10. Ad ultimum dicendum quod cum dicitur quod 'homo in statu tribulationis et tentationis magis praeservatur a peccato', hoc est verum quantum ad statum naturae lapsae. Videmus enim quod aliter praeservatur sanus quam aeger, quia aegro aliquid subtrahitur ad pracservationem ipsius, quod daretur sano; nec unum idem datur utrique ad praeservationem ipsorum. Similiter dicendum quod, licet natura lapsa praeservetur a peccato per tentationes et tribulationes, non tamen sic est de natura in primo statu suae conditionis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus