III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 1, C. 1 UTRUM ASSUMERE CONVENIAT DIVINAE NATURAE

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p1in1t1q4t1d1c1

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 1, C. 1

UTRUM ASSUMERE CONVENIAT DIVINAE NATURAE

1 Ad primum sic: a. Quidquid convenit divinae naturae, convenit toti Trinitati; sed assumere humanam naturam non convenit Patri et Spiritui; ergo nec divinae naturae.

2 b. Item, Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi: "Non differunt omnino Pater et Filius et Spiritus Sanctus in essentia divina"; si ergo natura divina assumit humanam, ergo Pater et Qd49a Filius et Spiritus Sanctus assumunt naturam humanam.

3 Ad oppositum sic: 1, Assumere dicit actionem; sed actio convenit substantiae et naturae; ergo assumere convenit divinae naturae.

4 2. Item, arguitur per simile: Anima infundendo creatur et creando infunditur; et eiusdem secundum se est creare animam et eam unire; ergo eodem modo eiusdem secundum se erit humanam naturam assumptam creare et eam assumere; ergo, cum natura divina creaverit humanam, assumpsit eam.

5 3. Item, assumere et assumptionem facere convertuntur; sed divina natura fecit assumptionem; ergo divina natura assumpsit humanam.

6 4. Item, quaeritur: Quamvis ista concedatur 'natura divina assumpsit humanam naturam', numquid ista conceditur 'essentia divina assumpsit humanam naturam', cum ipsa natura dicatur essentia et e converso?

7 5. Item, cum naturae humanae conveniat assumi et uniri proprie, ergo similiter ipsi naturae divinae convenit assumere et unire: sic enim videtur se habere natura divina ad unionem et assumptionem activam sicut natura humana ad unionem et assumptionem passivam.

8 Responsio: Assumere dicitur communiter et improprie 'ad aliquid sumere', et secundum hunc modum tota Trinitas assumpsit Filio humanam naturam. Item, assumere dicitur communiter et proprie 'ad se sumere', quod potest esse duobus modis: vel ad se sumere ut sibi uniatur, vel ad se sumere ut in quo uniatur. Assumere vero propriissime dicitur 'in se sumere' vel 'ad se finaliter sumere', quod idem est. Secundum modum istum convenit personae solum assumere, quia hoc est sumere in se ut in quo uniatur. Secundum modum alium, quo assumere dicit ad se sumere ut sibi uniatur, sic convenit divinae naturae assumere humanam. Secundum ergo quod communiter et improprie dicitur, convenit Trinitati; secundum quod communiter et proprie, convenit divinae naturae; secundum vero quod propriissime, sic convenit personae Filii.

9 Et secundum hoc in uno sensu procedunt rationes ad utramque partem obiectae, in alio, sensu non.

10 [Ad obtenta]: a—b. Ad ea ergo, quae obiciuntur in partem negativam, respondendum est primo dicendo quod divinam naturam assumere humanam potest accipi dupliciter. Uno modo, ut natura divina consideretur secundum se ut una in Qd49b tribus personis, et hoc modo non est concedendum divinam naturam assumpsisse humanam, proprie sumendo 'assumere'; vel secundum quod consideratur natura divina tota in una persona, scilicet Filii, etc hoc modo natura divina assumpsit humanam id est sibi univit. — Ad illud ergo quod obi itur: 'Quidquid convenit divinae naturae, convenit toti Trinitati; sed assumere non convenit toti Trinitati, ergo nec divinae naturae', dicendum quod in hoc quod dico 'assumere' duo intelliguntur, scilicet 'sumere' actio et respectus ad idem, qui notatur per 'ad se', secundum quod nos exponimus 'assumere', id est 'ad se sumere'; et ratione illius respectus non convenit toti Trinitati, quamvis conveniat naturae, quia tota Trinitas, secundum quod Trinitas, non est in una persona, sed tota natura est in una persona.

11 Et sic patet solutio ad ea quae obiciebantur ad partem negativam;

12 1. Ad ea vero, quae obiciuntur ad partem affirmativam, scilicet ad primum, dicendum quod 'assumere' dicit actionem et cum hoc naturam relationis, scilicet 'ad se' vel 'in se'. Unde non sequitur quod, si actio convenit naturae, quod actio, quocumque alio superaddita, conveniat.

13 2. Ad secundum vero dicendum quod non est simile de unione animae et assumptione, propter respectum superadditum.

14 3. Ad tertium vero dicendum quod non convertuntur assumere et assumptionem iacere, secundum quod assumere proprie dicitur, quamvis convertantur secundum quod dicitur improprie.

15 4. Ad quartum vero dicendum quod, quamvis idem sit natura et essentia, tamen differentia est in ratione dicendi, quia essentia dicitur quo res est, natura vero quo res agit vel patitur. Assumere autem dicit sicut actionem, assumi sicut passionem; et ideo assumere et assumi dicuntur de natura et non de essentia. Unde non est concedendum quod quamvis divina natura assumat, quod propter hoc divina essentia.

16 5. Ad ultimum dicendum quod, proprie loquendo, differentia est inter assumptionem et unionem. Nam unio proprie dicit comparationem duorum ad tertium, assumptio vero dicit tantum comparationem unius ad unum; assumere enim est aliquid sibi copulare, unde dicit habitudinem eius, in quo est unio, ad aliud; et ideo divina natura, proprie loquendo, non debet dici assumere, licet proprie dicatur unire vel uniri humanae naturae in unitatem personae.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus