III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 4, C. 2 DE CONVENIENTIA PASSIONIS CHRISTI QUOAD NOS.

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p1in1t5q1m4c2

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 5, Q. 1, M. 4, C. 2

DE CONVENIENTIA PASSIONIS CHRISTI QUOAD NOS.

1 Consequenter quaeritur de convenientia passionis quoad nos.

2 Ad quod sic: a. Matth. 21, 37: "Forte verebuntur filium meum", Hieronymus: "Forte dicens, tangit liberum arbitrium eorum ut non intenderent ei mortem, si non vellent". Poterat ergo non pati ab eis. Hoc supposito, quaeritur ergo si conveniens esset ipsum pati a daemonibus.

3 Videtur quod sic: 1. Quia diabolus fuit auctor culpae, per quam perditum est genus humanum; ergo convenit, ut per eumdem introduceretur salus per Christum; ergo conveniens fuit ut esset passus a daemone, si non fuisset passus ab homine.

4 2. Item, debebat solvere reatum hominis, non daemonis; ergo homo non debebat committere reatum in occidendo Christum; sed in morte Christi augmentatum est peccatum vel reatus; ergo non debuit pati ab homine.

5 Respondeo: Dicendum quod non fuisset passus a daemone, si non fuisset passus ab homine. Unde si non fuisset passus ab homine, nihilominus Qdb esset redemptio sive liberatio hominis et sufficeret sola voluntas patiendi ad redemptionem sive ad liberationem. Unde Rom. 4, 4: "Ei autem" etc. "merces imputatur" etc., Glossa: Ei, qui habet voluntatem et facultatem, non sufficit sola voluntas: ei autem, qui habet voluntatem et non facultatem, sufficit sola voluntas. Eodem modo dicendum est de Christo.

6 [Ad obiecta]: 1. Ad aliud quod obicitur quod convenientius fuisset pati a daemone, dicendum quod passus ab homine, est passus et a daemone: a daemone ut suggerente, ab homine ut exsequente. Unde sicut suggessit peccatum homini primo, sic suggessit fieri passionem. Et conveniens fuit quod, sicut vicit suggerendo solummodo, sic suggerendo solummodo vincatur.

7 2. Ad aliud quod obicitur quod non debuit pati ab homine, dicendum quod iste modus fuit convenientior et maxime ostensivus caritatis: unde non solum solvit ab originali, immo alliciens fuit ad amorem, cum a peccatoribus sustineret in semetipso contradictionem, Hebr. 12, 3 et etiam oravit pro illis, Luc. 23, 34.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus