III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p2in1q1c3

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 3

QUID SIT LEX AETERNA.

1 Tertio quaeritur quid sit lex aeterna. Et assignantur plures eius definitiones.

2 1. Augustinus, in libro De libero arbitrio, unam assignat, dicens: "Ut breviter aeternae legis notionem explicem, ea est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima".

3 Contra istam definitionem obicitur: Non est iustum ut omnia sint optima, etiam bonitate quam nata sunt habere; ergo non est iustum ut omnia sint ordinatissima. Et quod sequatur, patet, quia similis est ratio boni et ordinati: nam sicut malum et inordinatum ex una parte cadunt, ita bonum et ordinatum ex una, optimum et ordinatissimum ex una. — Quod autem non sit iustum ut omnia sint optima, patet, quoniam, si hoc esset iustum, omnia essent optima, bonitate etiam quam nata sunt habere; hoc autem est falsum; ergo non est iustum ut omnia sint ordinatissima.

4 Qb II. Item, alia definitio legis aeternae assignatur ab Augustino, in libro De vera religione: "Apparet supra mentem nostram legem esse, quae veritas dicitur. Haec est incommutabilis veritas, quae est lex omnium artium et lex omnipotentis artificis".

5 Contra hanc definitionem obicitur: 1. Et primo contra hoc quod dicitur "lex omnium artium". Nam, sicut dicit Augustinus, VIII De civitate Dei, inveniuntur artes magicae et malitiosae. Si ergo lex aeterna nullius mali est lex, ergo non est lex malarum artium; ergo male dicitur quod sit "lex omnium artium", immo deberet addi quod est lex bonarum artium.

6 2. Similiter obicitur contra hoc quod dicitur "lex omnipotentis artificis", quia haec est libertas Dei "ut nulli legi subiaceat, nullius iudicio", ut dicit Anselmus, in libro Cur Deus homo. Ergo male dicitur "lex omnipotentis artificis".

7 Qd317a III. Tertia definitio legis aeternae ponitur ab Augustino, in libro I De libero arbitrio: "Lex aeterna est summa ratio, cui semper obtemperandum est, per quam mali miseram, boni bonam vitam merentur, per quam illa, quae temporalis est, recte fertur recteque mutatur".

8 Contra istam definitionem obicitur: 1. Et primo contra istud membrum "cui semper obtemperandum est", quoniam lex ista aeterna est idem quod Dei voluntas: summa enim ratio est voluntas Dei. Sed dicit Augustinus quod "bonus filius bona voluntate vult patrem vivere, quem Deus vult mori". Quod pater moriatur, hoc est secundum legem aeternam sive secundum Dei voluntatem; ergo bonus filius bene potest velle contrarium legi aeternae; ergo non est ei semper obtemperandum.

9 2. Contra istud membrum "per quam mali miseram, boni bonam vitam morentur", obicitur sic: quoniam in voluntate nostra consistit meritum et demeritum, in lege autem praemium vel supplicium; ergo per illam non meremur vel demeremur.

10 Praeterea quaeritur an istae rationes notificent legem aeternam secundum aequalem comparationem ad rem aut una universalior sit alia et quo modo ei conveniunt.

11 Solutio: Dicendum quod notio legis divinae considerari potest tripliciter sicut et lex aeterna. Nam lex aeterna potest considerari secundum respectum ad bona et mala vel secundum quod respicit bona tantum. Et hoc dupliciter, quia potest considerari secundum quod respicit bona generaliter vel bona specialiter, quae sunt bona rationalis creaturae tantum. Quantum ergo ad primam rationem convenit ei haec ratio: "Lex aeterna est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima". Lex enim aeterna, secundum quod est ius ordinandi, respicit bona et mala, quia Deus bona facit et ordinat, malum autem non facit, sed ordinat. Unde ordinare est actus communis ipsius legis respectu bonorum et malorum, et ita haec est notio ipsius prout respicit bona et mala. Secundum autem quod respicit bona generaliter, sive sint bona rationalis creaturae sive irrationalis, convertit ei ista ratio: "Lex aeterna est lex omnium artium et lex omnipotentis Qd317b artificis". In quantum enim est ars omnipotentis artificis, respicit causam divinam, quae est ars et causa omnium bonorum. Secundum autem quod respicit bona rationalis creaturae tantum, convenit ei ista definitio: "Lex aeterna est summa ratio, cui semper obtemperandum est" etc. Rationalis enim creatura ordinanda est per leges; unde lex temporalis fertur ab homine et super homines, et ita, cum ei conveniat ferre leges temporales, ut dicitur in definitione, constat quod hoc est respectu rationalis creaturae. Similiter quod dicitur "cui semper obtemperandum est" convenit ei respectu creaturae rationalis, quia solum rationali creaturae pertinet iste actus qui est obtemperare.

12 [Ad obiecta]: I. Ad obiectum contra primam definitionem dicendum est, secundum Augustinum, qui dicit in Gen. super illud: "Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona", quod de singulis est dictum quod erant bona, de universis autem quod erant valde bona, quia quodlibet in se est bonum, sed in universo est valde bonum. Distinguendum ergo quod possumus intelligere in singulari, et hoc modo dicitur quod omnia erant bona; vel in universitate, et hoc dupliciter: vel respiciendo ordinem ut nunc vel respiciendo ordinem simpliciter, secundum quod comprehendit totam seriem ordinis praesentium, praeteritorum et futurorum, quia res quae praesens est, adhuc habet ordinem ad rem praeteritam et ad aliam rem futuram. Si ergo dicatur ordo universi et accipiatur pro ordine ut nunc adhuc non est dicere quod omnia sint valde bona in universo, quoniam possent esse meliora. Sed comprehendenda totam seriem ordinis praesentium, praeteritorum et futurorum, sic omnia sunt valde bona in universo, ita quod non possunt esse meliora. Sicut ergo bonum est quod omnia sint optima, non in singulari, sed in ordine universi, prout dictum est, eodem modo dicendum quod "iustum est ut omnia sint ordinatissima", et hoc modo intelligitur illa definitio. Vel potest dici quod omnia in genere ordinatissima sunt in universo, secundum quod habetur ab Augustino, VIII Super Genesim, dicente: "Voluntas divina subicit sibi primitus omnia, deinde creaturam corporalem spirituali, deinde Qd318a irrationalem rationali, terrestrem caelesti". Possemus tamen dicere quod in illa ratione est sophisma figurae dictionis, quia in illa definitione ly 'omnia' non habet actualem suppositionem; unde non supponit res ipsas in actu, immo ab aeterno posset dici istud; sed cum dicitur post 'non iustum est ut omnia sint optima', ly 'omnia' habet ibi suppositionem actualem et supponit ibi pro ipsis rebus actualiter existentibus et ut nunc.

13 II. 1. Ad obiectum primo contra secundam definitionem dicendum quoniam sicut proprie non est lex quae mala est sive quae sonat malum, ita proprie non est ars quae mala est: ars enim, virtus et lex cadunt sub ratione boni, similiter malum, vitium et inertia cadunt sub una ratione, scilicet mali. Propter hoc dicendum quod artes magicae, in quantum est ibi veritas, sunt a lege aeterna; in quantum autem est ibi falsitas et malitia, non. Nec sunt proprie artes, et sic lex aeterna non est lex earum: illusio enim daemonum principium est artium magicarum, et quantum ad hoc est ibi falsitas et malitia et inordinatio, et sic proprie non sunt artes.

14 2. Ad secundum dicendum, secundum Augustinum, in libro Confessionum, qui dicit: "Lex tua, Domine, lex legum, et lex tua tu, et tu ipsa lex". Istud ergo debet intelligi intransitive, et non transitive "lex omnipotentis artificis". Unde dicit Augustinus quod ipsa est summa veritas, et constat quod summa Veritas est Deus. Ratio autem procedit acsi illud transitiue et per diversitatem diceretur. Definitur ergo ibi lex aeterna per comparationem ad omnia bona generaliter, quae derivantur ab arte prima aeterna, quae est causa prima. Sed quaedam ab operatione divina; quaedam autem mediate, bona sunt ab ipsa immediate, sicut illa quae sunt sicut illa quae sunt ab operatione humana. Dicitur ergo lex esse "omnium artium", ut intelligatur esse regula operationum bonarum a rationali creatura. Dicitur autem "lex omnipotentis artificis" secundum quod est regula illorum bonorum quae immediate sunt a Creatore.

15 Qd318b III. 1. Ad obiectum primo contra tertiam definitionem dicendum quod haec definitio convenit legi aeternae per comparationem ad creaturam rationalem, secundum quod ipsa lex est principium ordinis rationalis creaturae, sicut dictum est. Sed rationalis creatura triplicem habet ordinem: ad Deum, ad se et ad proximum. In quarttum lex aeterna est principium ordinis rationalis creaturae ad Deum, cui ordinatur per subiectionem et obedientiam, dicitur "cui obtemperandum est". In quantum ipsa est principium ordinis rationalis creaturae ad se, dicitur "per quam mali miseram, boni" etc., quia homo sibi meretur vel demeretur poenam vel gloriam. Secundum quod est principium ordinis ipsius ad proximum, dicitur "per quam illa, quae temporalis est, recte fertur" etc. Ut ergo ostendat quod ipsa est principium universale ordinis rationalis creaturae, tot ponuntur membra in illa definitione. - Quod ergo obicitur, quod 'non est ei obtemperandum', dicendum quod rectitudo voluntatis nostrae non semper attenditur in conformatione eius ad divinam voluntatem respectu voliti, sed respectu volentis. Motus enim voluntatis comparatur ad volentem et ad volitum; conformatio ergo voluntatis meae ad divinam semper debet esse quantum ad volentem, sed non semper ad volitum. Unde debeo me sic conformare ei ut ego velim quod Deus vult me velle, non ut velim quod vult, semper. Unde super illud Psalmi: "Rectos decet collaudatio", dicit Glossa: Convenit ut quodcumque vult Deus te velle, velis et tu. Non dicit ut velis quodcumque vult Deus. Et sic bonus filius volens patrem vivere, quem Deus vult mori, conformat suam voluntatem et obtemperat divinae, quia ipse vult quod Deus vult ipsum velle, scilicet patrem vivere. Et hoc dicit Augustinus, in Enchiridion: Vult quod ipse "filius velit patrem Vivere" ex naturali pietate, "quem vult mori" ex suo iudicio.

16 2. Ad secundum dicendum quod meritum appellatur uno modo actus dignus beatitudine vel miseria, hoc est bonus actus vel malus. Alio modo dicitur meritum ordo actus ad praemium, Qd319a sive sit beatitudo sive sit poena. Actus ergo est a libero arbitrio, sed ordo actus illius ad praemium est a lege aeterna. Unde quantum ad primum modum verum est quod dicitur quod in voluntate nostra consistit meritum et demeritum; sed noni secundo modo, quia ordinare actum bonum vel malum ad beatitudinem vel Qd319b supplicium non est liberi arbitrii. Unde Augustinus intendit quod lex aeterna ordinet bonum actum ad beatitudinem, malum autem ad supplicium, dicens: Hoc lex aeterna incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum, in beatitudine et miseria praemium. Et sic patet quod ordo ad praemium est ex ipsa.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus