III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 9

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p2in1q1c9

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 9

DE EFFECTIBUS LEGIS AETERNAE.

1 Nona quaestio principalis est de effectibus legis aeternae respectu rationalis creaturae.

2 Et primo quaeritur de numero ipsorum effectuum in generali; secundo, quaeritur de ipsis effectibus in speciali. Et ista quaestio partitur sic, quoniam primo, quaeritur de effectu praeceptionis et prohibitionis; secundo, quaeritur de effectu permissionis et consilii; tertio, de effectu punitionis et praemiationis. Sed hae quaestiones tractatae sunt primo libro, Quaestione de Voluntate.

3 Quantum ad primum obicitur sic: a. Isidorus: "Omnis lex aut punit aut vetat aut praecipit". Ergo in omni effectu legis est punire vel vetare vel praecipere; ergo non sunt nisi isti tres effectus legis aeternae.

4 Qdb Ad oppositum: 1. Quaecumque sunt eadem secundum essentiam, habent eamdem virtutem et eamdem differentiam effectuum; sed voluntas Dei et lex aeterna sunt eadem secundum essentiam; cum ergo effectus vel signa voluntatis divinae sint quinque, et non tria tantu, scilicet praeceptum, prohibitio, consilium et permissio et impletio sive operatio, ergo quinque erunt effectus legis aeternae et non tres tantum.

5 2. Secunda ratio, quoniam, sicut dicit Isidorus et legis consultus, virtus legis temporalis consistit in istis differentiis effectuum, qui sunt: praecipere, vetare, consulere, permittere, punire, praemiare. Ergo, cum lex temporalis trahatur a lege aeterna. sicut visum est, patet quod isti sex effectus sunt legis [aeternae et non tres tantum.

6 3. Tertia ratio. Lex aeterna respicit actum rationalis creaturae. Aut ergo respicit actum qui factus est aut qui faciendus est. Si actum qui Qd335a factus est, aut ille est bonus aut maius; si bonus, sic retribuit; si malus, sic punit; ergo sunt duo effectus ipsius ex parte actus rationalis creaturae facti. Si autem respiciat actum fiendum, aut ille actus est absolutus aut comparatus; vel sic: aut respicit ipsum absolute aut comparative. Si absolute, aut ille actus est bonus aut malus; si bonus, sic praecipit; si malus, sic prohibet. Si comparative, aut ille est bonus aut malus; si bonus, sic respectu elus est consilium, quia consilium est respectu melioris boni; si malus, sic est permissio, quae est respectu mali vel propter hoc quod non fiat peius aut propter hoc quod fiat bonum melius. Habet ergo quatuor differentias effectuum ex parte actus rationalis creaturae fiendi et duos ex parte Facti. Et sic sunt sex differentiae effectus legis aeternae respectu rationalis creaturae et non plures.

7 4. Sed adhuc videtur quod debet esse septimus, quoniam omnis actus rationalis creaturae est ordinatus a lege. Si ergo est aliquis actus qui non est imperatus a lege aeterna nec prohibitus nec permissus nec consultus etc.. ergo erit aliqua differentia effectus legis aeternae praeter praedictas respectu illius actus ordinandi. - Minor patet, quia quidam sunt actus rationalis creaturae indifferentes, qui nec sunt imperati nec vetiti etc. per legem aeternam; eos autem oportet ordinari per eam; ergo etc. Et sic deficit unus in praedicta assignatione.

8 Solutio: Dicendum quod omnes actus aeternae legis respectu rationalis creaturae comprehenduntur in istis sex, sicut patet per rationem quae dicta est, in qua assignatur numerus eorum.

9 [Ad obiecta]: 1-2. Ad primam rationem, qua obicitur quod non sunt nisi tres, secundum Isidorum, dicendum quod Isidorus loquitur de lege humana et non de lege divina. Lex autem humana respicit malum per se ut ipsum coerceat, bonum vero per accidens; lex vero aeterna e converso, scilicet bonum per se respicit, malum per accidens. Intelligitur ergo illud verbum Isidori de lege humana, quae imposita est ad hoc ut malum coerceat. Unde dicit ipse Isidorus: "Factae sunt leges, ut earum metu humana coerceatur audacia tutaque sit inter reprobos Qd335b innocentia, et in ipsis, formidato supplicio, refrenetur audacia, nocendi facultas". Ex quo patet quod lex humana per se respicit malum, ut ipsum coerceat, et secundum hoc per se habet praedictos effectus tres, per accidens alios, qui respiciunt bonum. Posuit vero in illa assignatione actus per se: nam, cum lex temporalis respiciat malum, aut respicit ipsum absolute aut comparate. Si absolute, hoc dupliciter, quia aut ut faciendum, et sic prohibet ipsum; aut ut factum, et sic ponit pro ipso. Si in comparatione, ut scilicet non fiat peius, hoc modo permittit ipsum: nam permittit "illicita ne fiant graviora", sicut dicit Isldorus.

10 3. Ad aliam quaestionem quae est de voluntate aeterna et lege, dicendum quod plures sunt actus legis aeternae quam tres, sicut et voluntatis, sed tamen differenter. Licet enim voluntas divina et lex aeterna sint eadem secundum essentiam, differunt tamen secundum rationem intelligentiae, quia voluntas respicit actum, lex vero ordinem actus, et ideo erit accipere signa voluntatis secundum differentiam actus, et effectus legis secundum differentiam ordinis actus. Actus vero dupliciter respicitur a voluntate, quia voluntas respicit actum aut dum fit aut dum faciendus est. Si dum fit, aut ille actus est bonus aut malus; si bonus, sic signum voluntatis divinae dicitur impletio sive operatio; si malus, sic permissio. Unde Augustinus, in Enchiridion: Omne quod fit, aut fit voluntate Dei permittente aut operante. Si autem respicit actum ut fiendum, aut respicit ipsum ut absolute vitandum aut ut absolute faciendum aut ut in comparatione vitandum vel in comparatione faciendum. Primo modo prohibet, secundo modo praecipit, tertio modo consulit, quia consilium non solum est respectu melioris boni faciendi, immo etiam respectu minoris mali vitandi, sicut respectu culpae venialis; unde Eccli. 18, 30: "Post concupiscentias tuas non eas". Sed lex aeterna respicit ordinem actus: respicit enim actum ut factum. Ordo autem actus est duplex, scilicet ordo retributionis et ordo executionis. Si respicit ordinem retributionis, sic habet duos effectus, scilicet punire et praemiare; sed punire est respectu mali, praemiare respectu boni. Si autem respicit ordiQd336a nem actus in executione, aut ille ordo est absolutus aut comparatus. Si comparatus, aut respectu boni aut respectu mall. Si respectu boni, sic est consilium; respectu mali est permissio. Si absolutus et respectu boni, sic est praeceptum; si absolutus et respectu mali, sic est prohibitio.

11 4. Ad ultimam rationem, qua obicitur de actibus indifferentibus rationalis creaturae, dicencendum quod ordo talium actuum est per effectum legis qui est permissio. Sed permittere est dupliciter, sicut habetur in Decretis, dist. 3: "Officium saecularium sive ecclesiasticarum Qd336b legum est praecipere quod necesse est fieri, aut prohibere quod malum est fieri, permittere vel licita, ut praemium tribuere, vel quaedam illicita, ut dare libellum repudii, ne fiant graviora", et sic est permissio licitorum et illicitorum, ne graviora fiant. Primo ergo modo loquendo de permissione ordinantur per ipsam actus indifferentes, quia, si sic coarctaretur liberum arbitrium quod omnia ei praeciperentur vel prohiberentur, esset ei periculum praevaricationis, et ideo factum est quod quidam actus sunt ei in permissione, sicut ea quae licita sunt: per hoc enim quod talis est permissio, ordinatur ad salutem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus