III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p2in3t2s2q3t2c2

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 2, Q. 3, T. 2, C. 2

QUANTA DEBEAT ESSE PRIMITIA.

2 Ad quod nota quod "non invenitur expressum in libris Moysi. Dicit tamen Hieronymus: Maiorum traditione introductum est quod qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus, qui minimum, sexagesimam. Inter quadraginta et sexaginta licebat offerri quodcumque voluissent, et hoc in aridis et liquidis, in foetibus autem primogenitum dabatur. Qdb standum" est autem "consuetudini, ut quae libet ecclesia servet consuetudinem suam, si habet; si non habet, recurrat ad consuetudinem vicinarum ecclesiarum. Si inveniat ibi diversas consuetudines, illam consequatur quae magis tendit ad mediocritatem vel quae a pluribus observatur. Si tamen ecclesia esset tenuis nec haberet sacerdos unde posset sustentari satis, tunc dicerem illam consuetudinem eligendam quae amplius solvit vel saltem mediam inter illas".

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus