III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p3i1t1q3m2c3

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 3, M. 2, C. 3

DE DIFFERENTIA GRATIAE QUANTUM AD VARIOS STATUS.

1 Qd977b Consequenter quaeritur de differentia gratiae quantum ad status ante peccatum, post Qd977b peccatum, ante incarnationem, post incarnationem, in statu parvuli et adulti.

ARTICULUS I

Utrum sit eiusdem rationis gratia in homine ante peccatum et post peccatum.

2 Quaeritur ergo utrum sit eiusdem rationis gratia in homine ante peccatum et post peccatum.

3 Et videtur quod non, 1. quia in homine ante peccatum fuit gratia informans, sicut in Adam, in homine autem post peccatum fuit gratia reformans; sed non est eiusdem rationis informare et reformare; gratia igitur non est eiusdem rationis in homine ante peccatum et post.

4 2. Item, in Adam ante peccatum fuit gratia sine sacramento, in hominibus post peccatum est gratia sacramentalis; sed non est eiusdem rationis gratia cum sacramento et sine sacramento.

5 3. Item, gratia sine sacramento ante peccatum se habet ad animam velut medicina conservativa sanitatis, gratia sacramentalis post peccatum se habet ad animam velut medicina curativa morbi; sed non est eiusdem rationis medicina conservativa sanitatis et curativa morbi; ergo nec gratia ante peccatum et post peccatum est eiusdem rationis.

6 Ad oppositum: a. Non est differentis rationis lux expellens tenebras et perficiens et illuminans aerem; sed gratia ante peccatum est velut lux perficiens animam sicut lux perficit aërem, gratia post peccatum est sicut lux expellens tenebras peccati; non est ergo differens ratio gratiae ante peccatum et post.

7 b. Item, non facit differentiam in calore secundum rationem quod expellit frigidum et quod informat non frigidum, sicut lignum; ergo similiter gratia non differt secundum rationem secundum quod expellit peccatum et secundum quod informat ante peccatum.

8 Solutio: Dicendum quod non differt secundum rationem essentialem gratia ante peccatum et post peccatum, sed solum secundum rationem accidentalem. Unde sicut eadem medicina per Qd977b essentiam est principium sanitatis et curationis, differens tamen secundum accidentalem rationem, quia ad sanitatem se habet per se, ad curationem per accidens, hoc est si inveniat morbum in corpore, ita eadem est gratia secundum rationem essentiae, quae est principium sanitatis in anima per se et curationis morbi peccati per accidens, hoc est si inveniat peccatum in anima.

9 [Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod eadem est gratia informans et reformans per essentiam, sed alio modo se habens, quia anima ante peccatum fuit informis et in potentia ad formam negative, quia non habebat formam; informata autem fuit per gratiam, et propter hoc dicitur gratia ante peccatum gratia informans. Anima autem post peccatum fuit informis privative et in potentia ad formam privative, id est cum contraria dispositione, scilicet peccato, quia habebat deformitatem propter peccatum. Gratia autem adveniens ei expellit illam formam contrariam facientem animam deformem et introducit se in anima, et ideo post peccatum dicitur reformans. Quod ergo gratia dicatur informans et reformans ante peccatum et post peccatum, hoc non est ex parte sui, sed ex parte suscipientis, in quo, si inveniat peccatum, dicitur reformans, si vero non inveniat, dicitur informans.

10 2-3. Ad aliud dicendum quod quando in medicina facit differentiam essentialem curativum aegritudinis et conservativum sanitatis, hoc est ex imperfectione medicinae, immo ex perfectione medicinae esset quod ipsa eadem curaret et conservaret; unde hanc medicinam ponerent medici perfectam, quae curaret morbum et conservaret sanitatem; aliam vero, quae tantum curat vel tantum conservat, non ponunt esse perfectam. Quia ergo gratia se habet ut medicina perfecta in anima, ideo de eius perfectione est Qd978a et quod curet, si inveniat quid curandum in anima, et quod conservet animam in sanitate. Gratia ergo sacramentalis et gratia sine sacramento non Qd978b differt secundum illud quod datur, quia utrobique datur gratia eadem per essentiam, sed differt quantum ad illud per quod datur.

ARTICULUS II

An ante et post incarnationem differat gratia per essentiam.

11 Consequenter quaeritur an ante incarnationem et post incarnationem differat gratia per essentiam.

12 Et ostenditur quod sic: 1. Dionysius: ""Omne datum optimum descendens a Patre luminum" reducit nos per Iesum ad congregantis Patris unitatem". Si ergo gratia ante incarnationem non habuit potestatem ad hoc ut reduceret ad Patris unitatem, sed post incarnationem habuit, scilicet per Christum passum, ergo naturae alterius est ante incarnationem et post.

13 2. Item, ante incarnationem non potuit nobis gratia praestare vitam aeternam, sed post incarnationem potuit. Ergo alia est post incarnationem et dignior quam ante, quia ante non fecit dignum visione et contemplatione Dei aeterna sicut post.

14 Ad oppositum: a. Non erat alterius rationis fides ante incarnationem et post, similiter nec caritas. Ergo eadem ratione nec gratia, cum non sit sine ipsa.

15 Solutio: 1-2. Concedendum est quod non est alia gratia ante incarnationem et post; tamen aliquid Qd978b efficit gratia post incarnationem quod non ante, sed hoc non est ex diversitate quae sit in gratia, sed ex adiuncto, quia aliud adiungitur gratiae post incarnationem, virtute cuius facit dignum visione aeterna, quod ei non adiungebatur ante incarnationem; immo ante incarnationem adiungebatur aliquid ei quod erat impediens praedictam visionem, quod remotum est virtute incarnationis et passionis Christi, quia ante incarnationem erat reatus culpae originalis et erat gratia cum reatu illo originali, qui reatus excludebat a visione aeterna nec poterat solvi reatus ille nisi per passionem Christi Dei hominis. Inde est quod, quamvis esset gratia ibi quae faceret de se dignum vita aeterna, non tamen hoc poterat efficere in actu, quia impediebatur per reatum originalem; sed post incarnationem et passionem Christi habuit gratia secum meritum passionis Christi, per quam fuit solutio illius reatus. Inde est quod potuit post incarnationem et passionem nos efficere dignos actu visione aeterna, quod ante non poterat. Et secundum hoc patet responsio.

ARTICULUS II

Utrum gratia sit eiusdem rationis in adulto et parvulo.

16 Consequenter quaeritur utrum gratia sit eiusdem rationis in adulto et parvulo.

17 Et ostenditur quod non. 1. quia gratia datur in parvulo ad informandam animam, in adulto datur gratia ad operandum; unde gratia in parvulo datur ad bene esse, in adulto ad bene operari. Si ergo non est eiusdem rationis bene esse et bene operari, ergo nec gratia erit eiusdem rationis in adultis et parvulis.

18 2. Item, parvulo datur gratia cum sacramento, adulto vero datur gratia sine sacramento; sed gratia sacramentalis est similitudo animae ad

19 Christum hominem, gratia sine sacramento est similitudo animae ad Christum Deum, et supponitur haec differentia, quia sacramentalis assimilat nos' ad Christum passum; sed similitudo per essentiam differt a similitudine cum ea, respectu cuius dicuntur istae similitudines, differunt per essentiam scilicet Deus et homo, humanitas et deitas; ergo gratia sacramentalis per essentiam differt a gratia sine sacramento. Ergo non est gratia eiusdem rationis in parvulis et adultis, sed differens ratione essentiali.

20 Ad oppositum: a. Gratia quae est in parvulo manet in adulto, ponatur quod ipse non cadat Qd979a per peccatum; ergo eadem est gratia in utroque; sed parvulum faciebat bene esse; ergo et adultum. Cum ergo maius sit esse quam operari, et bene esse quam bene operari, gratia, quae facit bene esse, faciet bene operari.

21 b. Item, sicut differt perfectibile, ita debet differre perfectio; sed perfectibile a gratia in adulto et parvulo non est alterius rationis; ergo gratia non est alterius rationis in adulto et parvulo. — Minor patet, quia perfectibile a gratia in adulto et parvulo est pars rationalis; sed haec non differt secundum rationem in adulto et parvulo, licet in parvulo sit in potentia operandi et non in actu secundum partem rationalem.

22 Solutio: Dicendum quod gratia in adulto et parvulo; non differt secundum essentiam, quamvis ipsa operetur aliquid in adulto quod non operatur in parvulo. Hoc enim non est propter diversitatem quae sit in gratia, sed ex parte suscipientis, quia in parvulo est ratio ligata quantum ad usum, et arbitrium voluntatis ligatum, in adulto vero expeditum est; sed gratia operatur in recipiente secundum capacitatem ipsius recipientis. Quia ergo parvulus est tantum capabilis informationis, adultus autem est capabilis informationis et operationis, propter hoc gratia solum est in parvulo ad informationem, in adulto autem ad informationem et ultra ad operationem.

23 [Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo possumus dicere quod gratia secundum se est ipsa quae facit bene esse; gratia autem, secundum quod Qb est in virtute, ipsa est quae facit bene operari. Unde sicut non est alterius essentiae gratia secundum se et gratia in virtute, licet alio modo sit, ita non est alia gratia in parvulo et in adulto, sicut lumen secundum se et lumen in radio non est alterius essentiae, licet sit alio modo se habens, quia secundum se informat aerem indistincte, in radio informat distincte, ut directum ad hanc partem vel ad illam.

24 2. Ad aliud dicendum quod gratia post peccatum assimilat Deo homini. Quod patet in fide, quia nunquam datur alicui gratia post peccatum, sive ante incarnationem sive post, nisi ratione fidei Dei hominis, et hoc est quia nullus post peccatum potuit esse gratus Deo sine fide Dei hominis. Sed fides Dei hominis est duplex, scilicet propria et aliena. Parvulo datur gratia sine fide Dei hominis propria, sed non sine aliena, scilicet fide Ecclesiae, ut sicut peccatum ab alio habuit, ita et gratiam per fidem alienam. Adulto autem non datur sine fide propria Dei hominis gratia, et ita gratia, sive ante incarnationem sive post, assimilat Deo homini. — Et quod obicitur 'gratia assimilans Deo et gratia assimilans homini, differt essentialiter, sicut deitas et humanitas', interimendum est. Nam gratiae de intentione sua est assimilare deitati, et eo quod assimilat humanitati Christi, quae est maxime assimilata deitati et deiformis, assimilat deitati. Quidquid enim assimilatur rei, quae simillima est Deo, assimilatur Deo, maxime si assimiletur ei in quantum Deo similis est.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus