III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 4, C. 1

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p3i1t1q4c1

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 4, C. 1

QUO MODO GRATIA HABEAT FIERI IN SUBIECTO.

1 Quo modo autem habet fieri quaerit modum susceptionis, ad quod terminandum quaeretur de illis in quibus est liberum arbitrium ligatum: Qdb An parvuli sint susceptibiles gratiae; an adulti dormientes vel alienati sint susceptibiles gratiae.

ARTICULUS I

An parvuli sint susceptibiles gratiae.

2 Qd980a Ad primum: 1. Bernardus, De gratia et libero arbitrio: "Deus auctor salutis est, liberum arbitrium capax; nec dare valet eam nisi Deus, nec capere nisi liberum arbitrium". Si ergo in parvulis non est liberum arbitrium secundum actum, relinquitur quod parvuli non sunt capaces gratiae.

3 2. Item, si dicatur quod in parvulis est liberum arbitrium secundum potentiam, et hoc sufficit ad susceptionem gratiae — in contrarium obicitur, quia Bernardus, ibidem, dicit post: "Tam absque consensu esse non potest recipientis quam absque gratia dantis". Sed impossibile est quod gratia salutis detur absque gratia dantis; ergo impossibile est quod detur absque consensu recipientis. Cum ergo in parvulis non sit potentia consentiendi, patet quod nec potentia suscipiendi gratiam.

4 3. Item, sicut dicit Augustinus, in libro Retractationum: "Non miseretur Deus nisi voluntas praecesserit". Sed Dei miseratio est suae gratiae donatio; ergo non dat gratiam nisi praecedat voluntas. Cum ergo in parvulis non possit esse huiusmodi voluntas, nec ipsi possunt esse receptibiles gratiae.

5 Contra: a. Gen. 17, 10-12, dixit Dominus ad Abraham: "Circumcidetur ex vobis omne masculinum et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me et vos. Infans octo dierum circumcidetur in vobis". Erat igitur circumcisio signum foederis, id est reconciliationis ad Deum; sed illud erat vere signum; ergo vere erat reconciliatio ad Deum et in parvulis et in in aliis per sacramentum circumcisionis; ergo vere habebant parvuli gratiam Dei per circumcisionem. Si ergo sit amplior largitio gratiae Dei tempore gratiae post passionem quam ante, scilicet tempore Legis, patet quod parvuli salvantur et suscipiunt gratiam per sacramentum Baptismi.

6 b. Item, ad Rom. 5, 20-21: "Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, ut sicut regnavit peccatum in mortem, ita et gratia regnet Qd980b per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum". Sed peccatum regnavit in mortem usque ad mortem Christi in parvulis et adultis; ergo gratia, quae est per Iesum Christum, attingat non solum adultos, sed et parvulos.

7 c. Item, ad Rom. 5, 15: "Non sicut delictum, ita et donum, quia gratia unius hominis Iesu Christi in plures abundavit". Si ergo gratia Iesu Christi in plures abundavit quam peccatum originale, et peccatum originale inficit parvulos et attingit, ergo et gratia Iesu Christi attingit parvulos.

8 d. Item, I Cor. 15, 22: "Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur". Si ergo in Adam moriuntur non solum adulti, sed et parvuli, ergo in Christo non solum vivificantur adulti, sed et parvuli.

9 Solutio: Duplex est iniustitia: una quam homo sibi facit, alia quae homini fit. Iniustitia prima est culpa actualis, quam sibi facit homo per suum liberum arbitrium; iniustitia secunda est culpa originalis, quae contrahitur ex culpa Adae et non ex libero arbitrio parvuli. Similiter, cum iustificatio nihil aliud sit quam reditus de iniustitia ad iustitiam, erit iustificatio duplex: una, ad quam homo facit; alia, ad quam homo non facit. Sicut iniustitia non contrahitur ex aliquo quod parvulus faciat, ita nec in iustificatione requiretur consensus eius, sed fit in parvulo per exhibitionem sacramenti Baptismatis. Iniustitia autem quae est in adulto non solum est illa quae ei fit ex culpa originali, sed etiam illa quam sibi facit ex culpa actuali. Et propter hoc necessario requiritur quod adultus ad iustificationem suam aliquid faciat, et ideo necessario requiritur consensus eius in actu. Et sic patet quod in parvulis est potentia ad suscipiendum gratiam, licet etiam in actu non consentiant.

10 [Ad obiecta]: 1. Ad primum in contrarium dicendum quod liberum arbitrium accipitur aliquando in potentia, aliquando in actu. Dicendum ergo quod nulla res, quae non habet potentiam arbitrii, est susceptiva gratiae, quia illa sola Qd981a habet potentiam liberi arbitrii proprie; sed dico quod non requiritur actus liberi arbitrii semper ad susceptionem gratiae et maxime in iustificatione parvulorum, sed solum sufficit ibi potentia liberi arbitrii.

11 2. Ad illud quod obicitur in contrarium, dicendum quod est consensus in potentia et in habitu et in actu. Consensus in potentia est in parvulo; consensus in habitu est in adulto dormiente, qui firmo proposito dum vigilaret consensit ut converteretur ad Deum et petiit gratiam; consensus in actu est in vigilante, qui Qd981b habet propositum firmum ut ad Deum convertatur. Si ergo generaliter intelligatur illa auctoritas, debet intelligi secundum quod consensus generaliter dicitur istis tribus modis. Vel dicendum quod illa auctoritas intelligitur de adultis; unde dicit: "Gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium dum consentit"; sed liberum arbitrium non cooperatur nisi in adulto, cum in eo solo sit usus liberi arbitrii, et propter hoc intelligitur de adulto.

12 3. Per hoc patet solutio ad aliud Augustini, et distinguendum ut prius.

ARTICULUS II

An adulti dormientes vel alienati sint susceptibiles gratiae.

13 Consequenter quaeritur de adulto utrum adultus dormiens vel furiosus sive amens possit recipere gratiam.

14 Ad quod sic: Dicitur III Reg. 3, 12, quod sapientia infusa est Salomoni dormienti; sed sapientia est donum a Deo sicut gratia; si ergo sapientia potest infundi homini dormienti, ergo et gratia.

15 Item, videmus per auctoritates Scripturae quod in somnis erant revelationes Prophetarum; unde Num. 12, 6 habetur: "Si quis inter vos est propheta, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum". Sed sua locutio nihil aliud est quam revelatio veritatis; ergo in somnis fiunt revelationes veritatis et secretorum Dei.

16 Item, Iob 33, 16: In somno "tunc aperit Dominus aures virorum". In somno igitur fiunt revelationes.

17 Iuxta istas auctoritates sic obicitur: 1. Sicut se habet anima in cognitionem veritatis, ita ordinata est ad amorem bonitatis. Si ergo in somno potest ei intundi cognitio Veritatis, ergo et ei in somno potest intundi dilectio Bonitatis; sed amor Bonitatis est gratia; ergo homini dormienti potest intundi gratia.

18 2. Item, titulo De Baptismo et effectu Baptismi habetur quod gratia sacramentalis infunditur dormienti; sed gratia sacramentalis est gratia.

19 3. Item, in illa Decretali arguit Innocentius Papa hoc modo: De similibus simile est iudicium; sed similiter se habet quantum ad immobilitationem et ligationem arbitrii dormiens et Qd981b parvulus; si ergo parvulus non impeditur propter ligationem arbitrii quin recipiat gratiam, ergo nec dormiens.

20 4. Item, quia forte dicet aliquis quod non est simile, quia in parvulo solum dimittendum est originale peccatum, quia nihil habet de actuali, in adulto non solum dimittendum originale est, sed etiam actuale, ad cuius dimissionem requiritur consensus in actu, licet non requiratur ad dimissionem solius originalis, et ita, cum in dormiente non sit consensus in actu, non potest suscipere gratiam ad dimissionem culpae. — Sed tunc obicitur contra hoc, quoniam, licet differant dormiens et parvulus quantum ad actuale peccatum, non tamen differunt quantum ad originale, quia uterque habet originale; si ergo in parvulo potest dimitti originale sine eius consensu per susceptionem gratiae Baptismatis, ergo et in adulto potest dimitti peccatum originale sine eius consensu.

21 5. Item, anima duplicem habet ordinem, unum ad suum superius, scilicet Deum, alium ad inferius. scilicet ad corpus suum, quod movet et regit. Si ergo infusio gratiae in anima est quantum ad ordinem quem habet ad suum superius, scilicet Deum, et non quantum ad interius, cum ille ordo maneat in anima dormientis, videtur quod dormiens possit recipere gratiam sicut et vigilans.

22 6. Item, potentia rationalis, quia absoluta est et abstracta ab omni materia, habet absolutam libertatem et est domina sui actus; nulla igitur Qd982a dispositio, quae sit facta in materia, ligabit suam libertatem; ergo in somno non ligatur suum arbitrium, sed est arbitrio libera; ergo potest per suum arbitrium consentire ad susceptionem gratiae. Est igitur gratiae susceptiva anima in dormiente sicut in vigilante.

23 7. Item phantasia, quae est vis sensibilis et inferior quam rationalis, cuius est liberum arbitrium, non immobilitatur in somno, sed tunc virtuosius et fortius operatur et melius percipitur eius operatio. Cum ergo virtuosior sit virtus rationalis, in qua est liberum arbitrium, quam phantasia, ergo ipsa non amittit suam operationem in somno; ergo poterit consentire et recipere gratiam in somno.

24 8. Item, sicut appetitus sensibilis movetur ex specie boni sensibilis delectabilis in dormiendo, ita appetitus rationalis potest moveri ex specie boni intelligibilis in dormiendo; sed haec est dispositio ad suscipiendum gratiam; ergo dormientes habent potentiam dispositam ad suscipiendum gratiam.

25 9. Item, aliquando ita est in somno quod non fit plene resolutio vaporum vel fumositatum descendentium a cerebro nec iit plena solutio sensuum; unde tunc surgunt dormientes et faciunt opera vigilantium. Ponatur ergo quod aliquis in tali statu surgat et det eleemosynam, et habuisset prius desiderium dandi firmum et fervens, constat quod actus vel motus ille habet ortum ex bona radice; ergo fructus bonus est; ergo meritorius.

26 Ad oppositum: a. Bernardus: "Tam absque consensu esse non potest recipientis quam absque gratia dantis"; et loquitur de dono gratiae a Deo. Si ergo non est consensus in dormiente, non potest esse in eo susceptio gratiae.

27 Solutio: Dicendum quod est dispositio, quae imprimitur animae ad susceptionem gratiae, ad quam anima nihil operatur actu nec habitu, et haec est in parvulo baptizato. Est alia dispositio ad gratiam, quae imprimitur animae, ad quam nihil operatur anima secundum actum, sed secundum habitum, sicut in adulto dormiente, qui prius perseveravit in firmo proposito baptizandi. Si istis talibus imprimatur character Baptismi, sunt dispositi ad gratiam, ipsis cooperantibus secundum habitum. Est etiam dispositio ad gratiam, ad quam cooperatur anima secundum Qd982b actum, sicut est in adulto vigilante, cui imprimitur character cooperanti secundum actum. - Item, notandum quod gratia intunditur aliquando ex virtute sacramenti, aliquando sine sacramento. Dicendum igitur quod gratia sacramentalis in Baptismo non infunditur nisi secundum illam distinctionem nec character baptismatis imprimitur; gratia autem, quae datur sine sacramento, nunquam infunditur sine actuali consensu. Et ita patet quod ipsi dormienti non intunditur gratia nisi per sacramentum; et haec etiam ei non infunditur nisi habuerit habitum quo velit suscipere gratiam, id est nisi cooperetur secundum habitum. Similiter dicendum est de homine furioso.

28 [Ad obiecta]: 1. Ad primum dicendum quod virtus apprehensiva potest cogi per ratiocinationem ut assentiat vero, sicut si aliquis contradiceret alicui veritati, per virtutem alicuius ratiocinationis posset cogi ratio eius, vellet, nollet, ad hoc quod assentiret illi vero. Sed non sic est de vi motiva, quae est receptiva boni: illa enim nunquam potest cogi ad bonum, immo, si vult, appetit bonum, si non vult, non appetit. Ex parte igitur virtutis motivae est libertas absoluta, ita quod nihil iit in ea sine suo consensu, ex quo non potest cogi. Ex parte autem virtutis apprehensivae non est ita, quia aliquid potest in ea fieri sine suo consensu, quia potest cogi ad verum, sicut dictum est; et ideo scientia potest imprimi animae sine consensu ipsius in dormiendo, animae tamen non potest imprimi gratia sine eius consensu. Et intelligendum est de gratia, quae infunditur sine sacramento, et ideo dormiens non est susceptivus talis gratiae. — Per hoc patet solutio de revelationibus, quia in revelatione non est aliud quam impressio formae veri in vi apprehensiva; non est autem necesse ipsam ad hoc cooperari, sicut visum est.

29 2. Ad aliud quod obicitur de Decretali, dicendum quod est gratia cum sacramento et sine sacramento. Gratia ergo sine sacramento non potest intundi dormienti, sicut patet; gratia autem, quae est cum sacramento, potest, sed hoc cum distinctione posita, quia oportet quod habeat consensum in habitu. Et hoc patet per hoc quod in illa Decretali, De Baptismo et effectu Baptismi, Maiores etc., ponit Innocentius III talem distinctionem: "Dormientes autem Q983 Qda et amentes, si, priusquam amentiam incurrant vel dormiam, in contradictione perstiterint, quia in eis intelligitur contradictionis propositum perdurare, si fuerint sic immersi, characterem non suscipiunt sacramenti. Secus autem, si prius catechumeni extitissent et habuissent propositum baptizandi; unde tales in necessitatis articulo consuevit Ecclesia baptizare". Et sic per hoc patet distinctio praedicta quod etiam necesse est quod dormientes habeant consensum in habitu ad hoc quod recipiant gratiam per sacramentum.

30 3. Ad aliud respondet Innocentius, in eadem Decretali, et ostendit quare non potest dimitti originale ipsi adulto eo modo quo dimittitur parvulo. Et ponit duplicem rationem ad hoc, dicens: "Dominus, qui totum hominem salvum fecit in sabbato, opus imperfectum non novit; et ideo peccata non pro parte, sed pro toto dimittit". Cum ergo in adulto sit peccatum originale et actuale, constat quod unum non dimittitur sine altero; sed actuale contrahitur cum consensu; ergo non debet ei dimitti sine consensu, ad minus in habitu. Sed sine hoc non potest dimitti originale in adulto, et propter hoc non potest dimitti peccatum in adulto sine consensu. — Item, alia est eius ratio ad hoc: "Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus. Unde, si primum dimitteretur alicui, altero non dimisso, talis non careret visione Dei propter originale dimissum et cruciaretur in gehenna perpetuo propter reatum criminis actualis. Sed haec tamquam impossibilia sese minime patiuntur, immo sibi mutuo adversantur". Et propter hoc non potest dimitti originale per Baptismum adulto, si dormiat, sine consensu, parvulo tamen potest, quia in ipso non est alia culpa, quae contrahitur cum consensu.

31 5. Ad aliud quod obicitur, quod 'ordo animae ad suum superius manet in somno', dicendum quod ordo animae est ut non perficiatur secundum suam ultimam perfectionem sine suo consensu. Haec autem ultima perfectio est ex forma bonitatis impressa ei, quia ex hac parte relictus est homo "in manu sui consilii", sicut habetur Eccli. 15, 14, id est secundum ordinem animae ad istam perfectionem relinquitur homo suo libero arbitrio. Unde dicit Dionysius quod "nos non habemus vitam coactam", sicut habent Qd982b irrationabilia; unde vita gloriae vel gratiae non datur nobis coacte; et propter hoc, cum anima non possit cogi ad istam perfectionem, quae est ex forma boni per infusionem gratiae, non potest recipere gratiam, cum consensus actu non sit in dormiente.

32 6. Ad aliud dixerunt quidam quod sicut videmus quod clavis dupliciter est ligata — uno modo quia non est potestas ligandi vel solvendi propter inidoneitatem potestatis, quia scilicet non habet idoneitatem: et hoc modo ligatur in presbytero suspenso vel degradato, quia non habet idoneitatem ad hoc; alio modo dicitur clavis ligata in aliquo, non propter inidoneitatem ipsius nec potestatis suae, sed quia deficit ei materia, scilicet subditi quos liget vel solvat: et hoc modo ligata est clavis in monacho vel religioso — similiter dicunt quod in somno liberum arbitrium secundum se non ligatur, sed quia non habet materiam in somno quae ei subiecta sit. Quod ergo non habet exsecutionem potestatis in somno, hoc non est quia deficiat vel ligetur potentia liberi arbitrii, sed hoc est propter detectum materiae; in vi autem sensibili non est executio in somno propter defectum potentiae, quia ligatur, et propter defectum materiae, quae ei non offertur. Vis ergo rationalis, cuius est liberum arbitrium, absoluta est a materia, et inde est libera; nec ligatur in somno secundum se, sed ligatur, quia non habet exescutionem in opere propter defectum materiae circa quam operatur. Alii dixerunt iuxta primos quod, cum in anima sit vis quae non dependet a corpore, quantum est de se, scilicet liberum arbitrium, et vis dependens a corpore, scilicet vis motiva concupiscibilis, irascibilis, sed remuneratio meriti debet esse secundum animam et secundum corpus, necesse est quod opus meritorium fiat per vim animae secundum se et per vim ad corpus, et non solum per unum. Et ideo in opere meritorio imperat liberum arbitrium, et vis ad corpus facit motum vel opus. Et quia in dormiente ligatur vis ad corpus, propter hoc in dormiente non potest liberum arbitrium habere consensum meritorium vel operatorium ad gratiam, ideo distinxerunt, sicut dicit Avicenna; quaedam est vis imperans motum, ei haec est vis, cuius est liberum arbitrium; et quaedam est faciens vel exsequens motum, et haec est vis ad corpus; haec autem immobilitatur in somno, quia Qd984a est vis corporis sive ad corpus. Quia ergo cessat vis faciens motum, ideo cessat vis imperans motum, et ita cessat liberum arbitrium. Sicut rex est imperans et movens, et homines sunt exsequentes, et, si non esset qui obediret regi, rex cessaret a suo imperio; similiter dico quod liberum arbitrium cessat in dormiente, quia cessat vis faciens motum; unde ligatum est, non in se, sed in exequente, et ideo non potest recipere gratiam.

33 Sed obicitur quia liberum arbitrium de se elicit motum consensus sine aliqua cooperatione vis sensibilis sive virtutis ordinatae ad corpus; ergo, quantum ad consentire, non immobilitabitur in somno. - Item, dicit Anselmus, quod voluntas est "instrumentum se ipsum movens". Ergo nulla erit causa sufficiens ad movendum vel quiescendum vel quietandum ipsam.

34 Respondeo: Dicendum quod duplex est motus, scilicet motus ab anima et motus ad animam. ln motu ad animam se habet anima in potentia passiva et receptiva solum; in motu ab anima se habet anima in potentia activa. Primus autem motus est in vi apprehensiva, quia recipit species rerum extra, a quibus incipit motus et terminatur ad animam. Et ideo vis apprehensiva est vis passiva solum et receptiva et motus eius est ad animam, et inde est quod, si sit imprimens extra, fiet motus in ea, ipsa nihil operante, cum non faciat vel incipiat motum, sed movetur a rebus extra, et ideo in somno potest exercere suam operationem, si sit agens extra vel imprimens in ea formam veri. Secundus autem motus est in motiva.

35 Nihilominus Videtur melius dicendum quod sicut in motu secundum aegritudinem, ut iniuria, rapitur tota anima ad vim morbi expellendam, similiter in quibusdam motibus, ut in extasi, per gratiam rapitur tota anima ad videndum ea quae supra ipsam sunt, sicut fuit in raptu Pauli et Prophetarum. Sicut in coitu dicimus quod tota intentio animae fertur ad actum generativae et rapitur, ita dicimus de libero arbitrio in somno quod non dicitur immobilitari, quia ligetur in se nec vis in qua est, sed anima rationalis, cuius est, totaliter fertur ad alium actum alterius vis in somno, sicut ad actum Qd984b nutritivae, quia vis nutritiva est quae maxime operatur in somno, et ideo, quia anima rationalis in somno non intendit ut utatur libero arbitrio, dicitur immobilitari, Et ideo non operatur nec suscipit gratiam in somno, cum oporteat ipsum operari et consentire actu ad illud quod suscipit.

36 7. Ad aliud quod obicitur de phantasia, notandum quod, cum sint vires animae quaedam secundum partem rationalem, quaedam secundum irrationalem — ex parte irrationali vegetabilis, sensibilis, ex parte vero rationali intellectus speculativus, apprehensivus et motivus — circa quamlibet differentiam est accipere duplicem vim: unam, quae semper est cum suo actu, aliam, quae non est semper. Verbi gratia: ex parte vegetabilis est accipere vim vegetandi, quae semper continuat suum actum, scilicet vegetare, in corpore, et vim augmentandi et generandi, quae non semper continuant suum actum. Item, ex parte sensibilis est accipere vim apprehensivam de foris, ut visivam, auditivam et huiusmodi, quae non semper continuant suum actum; et vim apprehensivam interius, sicut phantasiam, quae semper continuat suum actum, sive in somno sive in vigiliis, sicut dicit Philosophus; sed in somno tota eius intentio versatur interius, in vigilia vero diffunditur ad apprehensivas exteriores; unde propter hoc melius percipimus operationem eius in somno quam in vigilia; cuius signum est quod, quando claudimus alios sensus in vigilia, tunc operationem phantasiae percipimus velut lucem species sensibiles servatas interius illustrantem. — Item, ex parte apprehensivi intellectus est vis duplex: vis quae semper est cum suo actu velut lux, et, sicut dicit Philosophus, se habet ad intelligibilia sicut lux ad colores, et dicitur intellectus agens; et vis quae non semper est cum suo actu, sed educitur de potentia in actum, et dicitur intellectus possibilis. iterum, simili modo ex parte motivi intellectus est vis duplex: vis quae semper est cum suo actu, ut quemadmodum intellectus agens est continue irradians super animam ad cognoscenda intelligibilia veritatis, ita ex ista parte est vis radians et movens ad appetibilia bonitatis, semper remurmurans contrariis, quam dicimus synderesim. Praeterea, vis Qd985a quae non semper est cum suo actu: non enim est determinata ad unum actum, sed ad oppositos actus se habet secundum electionem liberam, penes quam ponitur liberum arbitrium. Patet igitur responsio, quod non est similis modus operationis phantasiae et liberi arbitrii et rationis quantum ad vim quae non habet actum continuum.

37 8. Ad aliud vero quod obicitur per similitudinem appetitus sensibilis et appetitus rationalis, dicendum quod appetitus sensibilis, sicut dicit Ioannes Damascenus, magis agitur quam agat, hoc est quia deducitur et trahitur a specie obiecta delectabilis; appetitus vero rationalis e contrario magis agit quam agatur, et ideo quando ad aliam operationem rapitur animae intentio, velut in furia et in somno, quiescit, et hoc modo dicitur ligari, sicut dictum est.

38 9. Ad ultimum dicendum, quamvis non sit praesentis negotii, quamvis secundum, praedictam hypothesim, quod operatio illius, qui sic surgit in somno, procedit ex virtute aestimativa, quae vis non solum accipit species sensibiles, sed intentiones specierum sensibilium, sicut dicit Avicenna, ut delecta bile, tristabile, bonum, malum, nocivum, fugitivum, ex quarum intentionum praesentatione e fortissima in talibus movetur aestimativa et movet ad hoc quod homo surgat et operetur, ligatis somno viribus exterioribus sensus et libera arbitrio rationis; unde, quidquid faciat, non reputabitur ei ad meritum vel demeritum nec ad laudem vel vituperium.

39 Ex iis igitur manifestum satis esse potest qualiter gratia habet fieri in subiecto.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus