III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 2

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p3i1t1q7c2

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 2

DE COGNITIONE GRATIAE IN SPECIALI.

1 Consequenter quaeritur de cognitione gratiae in speciali.

2 Ad quod sic: 1. Oppositorum eadem est scientia; cum ergo gratia et peccatum sint opposita, eadem est eorum scientia; ergo, cum peccatum sciatur in ratione propria, patet quod gratia est scibilis in ratione propria.

3 2. Item, verius cognoscitur lux quam tenebra, quia lux est principium cognitionis sui et tenebrae: unde manifestat se et tenebram; sed gratia est ut lux, sicut dicit Ioannes Damascenus, peccatum tenebra; ergo verius cognoscitur gratia quam peccatum; si ergo peccatum cognoscitur in ratione propria, multo fortius et gratia.

4 3. Item, verius cognoscitur rectitudo quam obliquitas, quia non cognoscitur obliquitas nec manifestatur nisi per rectitudinem, ut: obliquum est quod deficit a rectitudine; sed gratia est rectitudo, peccatum obliquitas; ergo verius cognoscitur gratia quam peccatum; si ergo peccatum cognosciturin propria ratione, multo magis et gratia.

5 Contra: a. Iob 9, 11: "Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam". Sed adventus Dei ad animam est per gratiam, recessus vero Dei ab anima est per peccatum; si ergo non intelligitur suum venire nec suum recedere, ergo nec gratia intelligitur nec peccatum; ergo gratia non est cognoscibilis in ratione propria.

6 Respondeo: 1. Ad primum dicendum quod cognitio in propria ratione potest esse dupliciter, quia vel in propria ratione speciei vel singularis. Qdb Primo modo cognoscibilis est gratia in propria ratione sicut peccatum, et quantum ad hoc eorum est eadem disciplina, sed non in ratione singularis, sicut videbitur.

7 2-3. Ad secundum et tertium dicendum quod est cognitio rectitudinis in ratione speciei vel singularis. Primo modo verius cognoscitur rectitudo quam obliquitas et lux quam tenebra et gratia quam peccatum et sanitas quam infirmitas. Unde medicus per rationem medicinae universalem certius cognoscit sanitatem quam aegritudinem, quia non cognoscit hoc modo aegritudinem nisi quia est detectus sanitatis; hoc enim modo privatio cognoscitur per habitum, quia cognitio in specie est cognitio definitiva, privatio autem definitur per habitum. Cognitione vero quae est in particulari sic certius cognoscitur privatio quam habitus, ut obliquum quam rectum et sic de aliis, quia plura requiruntur ad cognitionem habitus quam privationis in sui cognitione particulari. Unde medicus certius cognosceret aegritudinem in particulari quam sanitatem, quia ad cognitionem sanitatis in particulari vel ad sanitatem in particulari requiruntur multae adaequationes, scilicet in spiritibus, in humoribus, in membris, et, nisi sit omnimoda adaequatio, non erit sanitas; aegritudo autem dicitur per detectum ab aliqua istarum adaequationum, quaecumque sit illa; hoc autem certius cognoscitur quam adaequatio omnimoda. Similiter ad hoc quod sit rectitudo oportet quod omnes partes magnitudinis adaequentur principio Qda et fini; unde rectum est cuius partes mediae non exeunt ab extremis, obliquitas autem est per exitum unius solius partis; exitus autem illius partis certius cognoscitur et videtur quam omnimoda adaequatio omnium partium. Similiter est de peccato et gratia, quia plura requiruntur ad, gratiam quam ad peccatum, et ideo certius cognoscitur peccatum in particulari quam gratia, sed e converso in universali.

8 Q1011b 1. Ad rationem in oppositum dicendum quod non vult dicere beatus Iob quod peccatum et gratia non cognoscantur, sed vult dicere quod, si Deus accedat ad animam vel recedat ab ipsa, non sequitur necessario quod videatur, quia potest esse quod veniet, homo tamen nesciet, sicut in parvulis; et multis etiam claudit Dominus cognitionem huiusmodi ad removendam praesumptionem ab ipsis et ut excitet eos ad timorem.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus