III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 3

By Alexander of Hales

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | October 16, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

ahsh-l3p3i1t1q7c3

Sources:

Qd: Quaracchi 1948, Volume 4

III, P. 3, Inq. 1, T. 1, Q. 7, C. 3

DE COGNITIONE GRATIAE IN PARTICULARI.

1 Quaeritur consequenter utrum gratia sit cognoscibilis in particulari; et partitur ista quaestio: Primo enim quaeritur utrum aliquis possit cognoscere per scientiam se habere gratiam; Qdb secundo, utrum per experimentum possit hoc cognoscere; tertio, utrum per revelationem.

ARTICULUS I

Utrum per scientiam possit aliquis cognoscere se habere gratiam.

2 Ad primum sic: a. I Cor. 4, 4 dicit Apostolus: "Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum". Ergo, licet sciret se Apostolus non esse conscium, non tamen sciebat se esse iustificatum; ergo nesciebat utrum esset in statu gratiae; ergo multo magis nec alius scit.

3 b. Item, in Eccle. 9, 1: Nemo scit "utrum sit dignus amore vel odio". Dignus est amore qui est in gratia, dignus odio qui est in peccato; ergo nemo scit si est in gratia vel in peccato.

4 c. Item, I Ioan. 1, 8: "Si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritus in nobis non est". Si ergo nullus potest dicere se non esse in peccato, nullus potest dicere se esse in gratia; ergo nec scire.

5 d. Item, Prov. 20, 9: "Quis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato"? quasi dicat: nullus. Sed gratia non est sine munditia cordis; ergo nullus potest scire se habere gratiam.

6 d. Item, gratia dicitur eo quod facit nos gratos Deo; sed esse gratum Deo est esse acceptum Deo; ergo in ratione gratiae ponitur acceptatio in Deo; sed haec acceptatio est placitum voluntatis divinae; sed nullus potest scire placitum voluntatis divinae; ergo nullus potest scire gratiam se habere.

7 Qdb Ad oppositum: 1. Augustinus, in libro De Trinitate: "Nemo dicat: non novit quod diligat; magis enim novit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit". Ergo, si aliquis cognoscit fratrem, quem diligit, certitudinaliter, similiter cognoscit dilectionem suam certitudinaliter; sed dilectio illa est ex gratia, quia est caritas; ergo aliquis cognoscit certitudinaliter gratiam suam in se. Explanat autem Augustinus illud ibidem, dicens: Illud est animae notius quod est ei praesentius; sed dilectio, qua diligit fratrem, est ei praesentior quam frater, quem diligit, quia illa dilectio secundum suam essentiam est in anima, frater autem non; ergo certius cognoscitur illa dilectio ab anima quam frater; ergo gratia ex qua est illa dilectio.

8 2. Item, duplex est demonstratio: quia et propter quid. Demonstratio 'propter quid' est per causam, demonstratio 'quia' est per effectum proximum et immediatum, sicut per lac in muliere cognoscitur conceptus, scilicet quod ipsa conceperit, tamquam per effectum proximum et immediatum. Si ergo effectus proximus et immediatus gratiae scitur ab habente ipsum certitudinaliter, patet quod gratia scitur demonstrative per effectum ab habente ipsam gratiam. — Minor Qd1012a patet, ad Rom. 5, 1: "Iustificati per fidem pacem habemus ad Deum". Constat autem quod iustificatio ista est per gratiam et effectus est pax, quia pax est reconciliatio ad Deum; unde ibi dicit Glossa: "Pacem cum Deo habet qui mandatis eius non resistit". Sed hoc potest aliquis certitudinaliter scire, scilicet quod non resistat mandatis Dei; ergo potest certitudinaliter scire se habere pacem; ergo et se habere gratiam, cum pax sit proprius effectus gratiae.

9 3. Item, lux certitudinaliter manifestat se et alia; si ergo gratia lux est, manifestat se et alia certitudinaliter, sicut patet in illo cui Dominus dat manifestationem suorum secretorum, sicut per prophetiam; ergo gratia maxime certitudinaliter manifestat se in eo in quo est; ergo certitudinaliter cognoscibilis est ab eo qui habet ipsam.

10 4. Item, Augustinus, in libro De videndo Deo: Qui habet fidem, videt eam in se. Si ergo sunt similis rationis fides et gratia in sciendo, scilicet ut sciantur, sed fides certitudinaliter scitur ab habente ipsam, ergo et gratia.

11 Solutio: Plures sunt opiniones circa istam quaestionem. Prima opinio est quod aliquis potest scire per scientiam se non esse in gratia, sicut ille qui est conscius sibi de peccato mortali, talis bene habet scientiam quod non sit in gratia, cum sit in mortali. — Item, aliquis potest dubitare se esse in gratia, sicut ille qui habet rationes aeque fortes ad hoc quod sit et quod non sit in gratia, sicut quando videt se esse tepidum [in] amando Deum et non habere affectum orandi, et ex opposito videt quod nullam habet voluntatem peccandi nec ullo modo peccaret; talis dubitat se esse in gratia, cum habeat rationes aeque fortes ad hoc et ad suum oppositum, quia dubitatio est vacillatio intellectus inter utramque partem contradictionis. — Item, aliquis potest opinari se esse in gratia, sicut ille qui habet rationes ad hoc et ad suum oppositum, tamen fortiores habet rationes ad hoc quam. ad suum oppositum, sicut quando in una parte videt se ferventem in amore Dei et lugentem pro peccatis, ex opposito sentit rebellionem carnis et fragilitatem: nam opinio est acceptio unius partis contradictionis cum formidine alterius. — Item, potest aliquis scire experimentaliter se Qd1012b esse in gratia, sicut ille qui sentit dulcedinem divinae bonitatis in oratione et gustat quam "suavis est Dominus". - Item, ulterius dicunt quod aliquis potest habere scientiam quod ipse sit in gratia, sicut est in illis qui ita donati sunt Deo et perfecti quod iam non habent rebellionem fomitis, sed habent plenam pacem spiritus et sentiunt concupiscentias carnis in se consopitas et sentiunt se omnino elevatos in divina contemplatione, sicut iuit B. Magdalena et Paulus, qui ait, ad Rom. 8, 35: "Quis separabit nos a caritate Christi"? et dicit ipse: "Certus enim sum quod neque mors neque vita" etc. "poterit nos separare a caritate Dei".

12 Aliter potest dici quod in anima est duplex scientia, scilicet scientia cognitiva et scientia affectiva. Scientia ergo cognitiva sive speculativa non potest aliquis scire gratiam in se certitudinaliter: haec enim scientia est per causam rei vel per rationem rei vel etiam per effectum; sed causa gratiae non cadit sub cognitione nostra, similiter nec eius effectus, ut videbitur. Similiter gratia secundum rationem gratiae dicit comparationem ad acceptationem Dei: unde ponit ipsam acceptationem in Deo; hoc autem modo non potest cognosci a nobis, et ideo non cognoscitur scientia speculativa certitudinaliter. Potest tamen sciri ab aliquo scientia affectiva: haec enim est per experientiam rei in affectu; unde haec scientia est de re per rem et non secundum rationem vel comparationem quam habeat ad aliud, res autem gratiae potest sentiri in affectu: unde res gratiae facit se notam in affectu sicut dulcedo in gustu.

13 Aliter autem dicunt quod duplex est cognitio: quaedam est cognitio per scientiam, et haec est per medium infallibile; et est cognitio per experimentum, et haec est per medium fallibile: unde haec cognitio est per signa. Et propter hoc recte dicit Hippocras: "Experimentum fallax".

14 Dicendum ergo quod scientia experimentali potest aliquis scire se esse in gratia, sed scientia, quae est per medium infallibile, non potest aliquis hoc scire quod sit in gratia, nisi sciat ex revelatione. Et causa huius est, quia quaedam sunt formae in anima quae sunt absolutae, sicut scientia in anima, cogitatio, odium, dilectio, Qd1013a et si dicant respectum aliquem, illud tamen, ad quod dicunt respectum, cadit sub cognitione animae. Est alia forma in anima, quae est respectiva, quae dicit respectum ad aliquid quod non est subiectum cognitioni animae nec potest cognosci ab anima; et huiusmodi est gratia, quia gratia dicit respectum ad acceptationem Dei: unde ponit acceptationem in Deo, quia gratia facit acceptum Deo. Dico ergo quod formas primo modo dictas habet anima apud se, et illas cognoscit per certam scientiam, nec aliquid aliud certius cognoscit quam illas; unde anima nihil certius cognoscit quam suam scientiam, quam suum odium, quam dilectionem suam, quia istas habet penes se; et si connotant respectum, hoc est ad tale quod certitudinaliter cadit sub cognitione animae. Sed quia gratia est forma respectiva, quae dicit comparationem ad aliquid quod non potest sciri ab humana scientia certitudinaliter, quia dicit respectum ad Deum et ad acceptationem in ipse, quae non potest sciri nisi per revelationem, ideo gratia per scientiam, quae est per medium infallibile, sciri non potest.

15 [Ad obiecta]: 1. Secundum hoc ad primum in contrarium dicendum et concedendum quod dilectio, qua frater diligitur, certius cognoscitur quam frater. Non sic tamen est de gratia, quia, cum dico dilectionem, dico formam absolutam apud animam, aut si connotet respectum, hoc est ad aliquid quod certitudinaliter cadit sub cognitione nostra, scilicet frater. Sed, cum dico gratiam in ratione gratiae, dico formam in comparatione ad divinam acceptationem, quae non est subiecta scientiae nostrae.

16 2. Ad aliud dicendum quod non est simile, quia fides dicit formam absolutam in anima, qua Qd1013b anima assentit Deum esse et Trinitatem, sed gratia dicit comparationem ad acceptationem, quae non est subiecta scientiae.

17 3. Ad tertium dicendum quod in demonstratione non sufficit scire medium, sed medium in ratione medii; unde non est demonstrativa scientia nisi sciatur causa in ratione causae et effectus in ratione effectus. Unde non sequitur: 'scio causam; ergo scio effectum', demonstrative dico, nisi sciam causam et quoniam est causa. Similiter e contrario in demonstratione 'quia' non sequitur demonstrative: 'scio effectum; ergo scio causam', nisi addatur 'et quoniam effectus est'; ut dicatur: 'scio effectum in quantum effectus est; ergo scio causam'. Licet ergo pax sit effectus gratiae, et aliquis possit scire pacem in se, non tamen potest scire quod pax illa sit effectus gratiae, quia hoc non potest sciri quod pax illa sit ex gratia.

18 4. Ad aliud dicendum quod lux manifestat se esse in omnibus vel omnia esse in luce quibus se manifestat, quia lux manifestat se et existenti in luce et in tenebris, non tamen manifestat se ita quod ille qui videt lucem sit in luce, quia sic existens in tenebris esset in luce. Et propter hoc sicut non sequitur: 'lux manifestat se; ergo est in illo cui se manifestat', similiter non sequitur: 'gratia manifestat se isti; ergo iste est in gratia', et ideo aliquis non potest scire se-habere gratiam certitudinaliter, licet gratia manifestet se ipsi: Vel potest dici quod, etsi gratia manifestet se aliquo effectu, tamen cognoscens effectum illum non cognoscit illum ut est et fectus gratiae, scilicet gratum facientis, et ita per hoc non cognoscitur gratia in illo.

ARTICULU II

Utrum per experimentum possit aliquis cognoscere se habere gratiam.

19 Consequenter quaeritur utrum aliquis possit scire se habere gratiam per experimentum.

20 1. Et fuerunt qui dixerunt quod sic; et experimenta sunt ista: iucunditas conscientiae, bonum desiderium, fervor ad bona opera. Sed in pagano vel in infideli possunt esse omnia ista sicut in Christiano, quia paganus iuxta errorem suum potest habere iucunditatem conscientiae et bonum desiderium etc.; sed per ista non probatur in pagano cognitio gratiae in ipso; ergo Qd1013b relinquitur quod per ista non potest haberi certum experimentum de gratia Dei; ergo non cognoscitur per experimentum.

21 2. Item, omne experimentum, quod potest habere Christianus de gratia Dei, potest habere haereticus, quia assignetur illud signum, in quo Christianus habet experimentum quod gratia sit in ipso, illud est quod loannes dicit, in I Canonica, 3, 20: "Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum". Unde illud potest esse experimentum sancti viri ad hoc quod Qd1014a habeat gratiam; sed istud potest habere haereticus in se quod non remordeat eum conscientia in ipso nec habet reprehensionem cordis.

22 Ad oppositum: a. Apoc. 2, 17: "Vincenti dabo marina absconditum et calculum" etc., "quod nemo novit nisi qui accipit". Ergo qui accipit novit; sed manna absconditum ibi et calculum non solum accipitur de perceptione divinae dulcedinis per gloriam in patria, sed etiam per gratiam in via; sed qui accipit novit; ergo qui accipit divinam dulcedinem per gratiam, novit; ergo novit se habere gratiam per illam tamquam per experimentum certum.

23 b. Item, gustus bene dispositus non potest nescire dulcedinem sibi coniunctam; ergo anima bene disposita non potest non sentire divinam dulcedinem sibi coniunctam; sed sensus divinae dulcedinis est per gratiam; ergo anima bene disposita non potest ignorare quin habeat gratiam; ergo gratia cognoscitur per experimentum sicut per sensum divinae dulcedinis.

24 c. Item, II Cor. ultimo, 5: "An non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus in vobis est, nisi forte reprobi estis"? Hoc dicit Apostolus Corinthiis; ergo aliquis, nisi sit reprobus, cognoscit quod in ipso est Christus; sed, si hoc, recte cognoscit quod habet gratiam, quia Christus non est in nobis nisi per gratiam; ergo habet experimentum quod gratia sit in ipso.

25 Solutio: Concedendum quod per scientiam experimentalem possumus scire nos habere gratiam. Quae autem sint illa experimenta, quibus homo potest scire se habere gratiam, habemus in illo Psalmo: "Cum invocarem, exaudivit me Deus" etc., ubi fit quaestio ibi: "Multi dicunt, quis ostendit nobis bona"? id est homines quaerunt a fidelibus unde certi sunt quod sint accepti Deo ex bonis quae faciunt. Et Propheta respondendo colligit tria, ex quibus colligitur experimentum per quod sciunt quod sunt accepti et quod habent gratiam. Primum est, cum dicit: "Signatum est lumen" etc.; secundum: "Dedisti laetitiam in corde meo"; tertium est: "In pace in idipsum dormiam et requiescam". Haec sunt tria ex quibus colligitur experimentum, per quod anima sancta experimentaliter cognoscit se habere gratiam, scilicet lumen, laetitia et pax. Lumen apud vim rationalem, pax est apud irascibilem, laetitia est apud concupiscibilem. Quando Qd1014b enim ista tria sunt in anima sancta, secundum illas tres vires et vere certum experimentum est quod anima habeat gratiam. Et bene dico , quia per hoc differt anima sancta ab anima haeretica, quia anima sancta habet ista vere, quando habet gratiam, sed anima haeretica non. Unde nunquam habet verum lumen in rationali nec veram pacem in irascibili nec veram laetitiam in concupiscibili, sicut habet anima christiana perfecta, quae habet lumen veritatis radiantis super vim rationalem, in quo mirabiliter delectatur ratio, anima vero pagani et haeretici et cuiuslibet infidelis non habet lumen nisi sophisticum, sicut est lumen in somniando. Similiter non habent veram laetitiam in corde, quia, sicut dicit Apostolus, I ad Tim. 4, 2, omnes habent "cauteriatam conscientiam". Similiter nec veram pacem habent in irascibili, quia, sicut habetur Isai. 56: "Impiis non est pax". Unde sicut in paralytico videmus quod in ipso est infirmitas, nec tamen est sensus doloris, licet in ipse sit materia doloris; in sano autem non est materia doloris nec sensus doloris; in aegro autem non paralytico est materia doloris et sensus doloris. Similiter animai infidelis habet materiam doloris, non tamen sentit dolorem: unde est velut paralyticus; in anima vero fideli sana, id est sancta et perfecta, non est sensus doloris nec materia doloris; in anima vero fideli aegra, scilicet per peccatum, est materia doloris et sensus doloris. Sicut dicit Augustinus, melior est natura quae est cum sensu doloris quam quae est sine sensu doloris, et hoc, supple, quando habet materiam doloris. Et propter hoc si pax sit in infideli vel in haeretico, hoc non est nisi sicut quies in paralytico, quae non est ibi vere, sed dolor ibi est, licet non sentiat.

26 [Ad obiecta]: 1. Per hoc patet solutio ad rationem primam, quia tantum differt iucunditas animae infidelis a iucunditate animae fidelis, quantum distat iucunditas phantasiae vel somniantis a iucunditate vigilantis. Unde in ipsis non est vera iucunditas, quae est experimentum ad hoc quod aliquis sciat se habere gratiam.

27 2. Ad aliud dicendum quod non-sensus doloris potest esse dupliciter: aut quia non est materia doloris neque sensus, sicut in sano; aut quia est materia doloris, sed non sensus, sicut in paralytico, qui est insensibilis: unde in ipso privatur Qd1015a sensibilitas. Similiter non-reprehensio cordis potest esse dupliciter: aut quia non est ibi materia reprehensionis nec sensus reprehensionis, et hoc modo est non-reprehendere in anima sancta, quia non habet materiam reprehensionis, scilicet peccatum, nec sensum similiter; aut potest esse non-reprehensio cordis, quia privatur sensus reprehensionis et doloris de peccato, est tamen ibi materia reprehensionis, scilicet peccatum, et haec est in anima infideli.

28 Qd1015b a—c. Ad intelligendas autem rationes in oppositum dicendum quod est cognoscere gratiam vel secundum rationem gratiae, hoc est in comparatione ad suam causam, quia gratia secundum hoc ponit acceptationem in Deo, quae est causa sua; aut absolute secundum rem gratiae. Sicut ergo videmus quod gustus habet cognitionem absolutam de dulcedine et cognoscit rem, sed non causam dulcedinis, ita dicendum de gratia.

ARTICULUS III

Utrum per revelationem possit aliquis cognoscere se habere gratiam.

29 Quaeritur postmodum utrum per revelationem possit aliquis scire se esse in gratia in ratione gratiae, id est utrum alicui possit revelari quod habeat gratiam in ratione gratiae.

30 Et videtur quod sic, a. quia habetur, Gen. 22, 12, ubi dicitur Abrahae, quando voluit immolare filium suum Domino: "Nunc cognovi quod timeas Dominum", Glossa: "Cognovi, id est cognoscere te feci". Ergo sancto Abrahae fecit Dominus cognoscere quod timeret Deum; sed ille timor ponit gratiam; ergo fecit ei cognoscere gratiam in se.

31 17. Item, ad Philipp. 4, 6: "Petitiones vestrae innotescant apud Deum", dicit Glossa: "Non accipiendum est tamquam Deo innotescant, quia eas antequam essent noverat, sed nobis innotescant esse apud Deum". Ergo possibile est ut sciamus quod petitio nostra est accepta Deo.

32 c. Item, I Ioan. 4, 13: "In hoc scimus quod in Deo manemus et ipse in nobis, quod de Spiritu Sancto dedit nobis". Sed hoc scimus per revelationem; cum ergo in Deo manemus per gratiam, scimus per revelationem nos habere gratiam.

33 d. Item, in eadem, 2, 21, dicitur: "Unctio docebit vos de omnibus".

34 Ad oppositum: 1. II ad Cor. 2: "Nemo novit quae Dei sunt nisi Spiritus Dei". Ergo nemo potest scire illud quod est in divina voluntate; sed gratia in ratione gratiae ponit acceptationem et placitum in divina voluntate; ergo nemo potest aliquo modo scire gratiam in se; ergo nec per revelationem nec alio modo.

35 2. Item, nulli potest revelari sua damnatio, et hoc probatum est alibi, et ratio huius est ne desperet; ergo similiter nulli potest revelari sua acceptatio Deo ne praesumat, quia sicut ex revelatione suae damnationis sequeretur desperatio, ita ex revelatione suae acceptationis sequeretur in eo praesumptio, quod est peccatum in Spiritum Sanctum; sed gratia in ratione gratiae ponit acceptationem in Deo; ergo nulli potest revelari quod sit in statu gratiae secundum rationem gratiae.

36 Solutio: Ad istam quaestionem dicendum, sicut dicit Ioannes Damascenus, in I libro: "Deus non reliquit nos penitus in ignorantiam sui" nec etiam nobis penitus manifestavit semetipsum. In ignorantiam sui non reliquit nos penitus, quia cuilibet est impressa notio essendi Deum; non tamen ipsum penitus cognoscimus. Similiter dicendum in nobis habentibus gratiam quod non penitus reliquit nos in ignorantiam gratiae nec penitus dat nobis cognitionem gratiae. Non dat nobis penitus cognitionem illius, quia non dat nobis cognitionem gratiae speculativam, ut cognoscamus eam in ratione gratiae. Nec dimittit nos penitus in ipsius ignorantiam, quia dedit nobis ut cognosceremus ipsam secundum cognitionem affectivam in experientia et sensu divinae dulcedinis, quae est ex gratia. Et ratio huius est duplex: ratio amoris et ratio timoris. Si enim anima nihil sentiret de dulcedine Dei per gratiam, non alliceretur ad amorem Dei ex parte affectionis, et propter hoc habet cognitionem affectivam, quae est in experientia et sensu divinae dulcedinis, per quam cognoscit Q1016 Qda in se gratiam secundum rem gratiae. Si autem haberet cognitionem speculativam de gratia, scilicet quod ipsam cognosceret in ratione gratiae, haberet torte praesumptionem, et sic non haberet Dei timorem. Ut ergo homo ad divinum amorem provocetur et ad Dei timorem ordinetur, habet cognitionem de gratia in se affectivam, non autem speculativam. Dicendum est tamen quod gratia potest revelari alicui, quod sit in illo secundum rationem gratiae, sicut fuit in Paulo, qui ait, ad Rom. 8, 38: "Scio quod neque mors neque vita" etc. "poterit nas separare a caritate Christi".

37 [Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur in contrarium, dicendum sicut respondet Apostolus, qui dicit: "Nos autem spiritum Dei habemus". Dico enim quod nullus de se potest venire ad hoc ut sciat se esse acceptum Deo, sed Spiritus Sanctus, qui est in illo, sicut fuit in Paulo et in Abraham, potest ei manifestare.

38 2: Ad aliud dicendum et concedendum quod, adhuc supposito quod nulli potest revelari sua damnatio, tamen sanctae animae et perfectae potest revelari sua acceptatio. Sicut videmus quod illud quod perfecte sanum est non ordinatur ad aliquam aegritudinem, corpus vero male dispositum ordinatur ad aegritudinem, ita dico, perfecta et sana anima non ordinatur ad aliquam aegritudinem, id est ad peccandum; et propter hoc, licet ei reveletur sua acceptatio, non ordinatur ex hoc ad praesumptionem, sed hoc sequeretur in anima imperfecta sive male disposita. Unde revelare alicui suam acceptationem, hoc non ordinat recte ad praesumptionem, sed ex vitio fomitis adiuncti ipsi animae, et propter hoc potest ei revelari. Sed revelatio damnationis ex se ordinat ad desperationem, et ideo, licet nulli possit revelari sua damnatio, potest tamen alicui revelari sua acceptatio.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus