Prologus

Diplomatic Transcription

By Petrus Hispanus

Edited by Alonso

Contributors:

- Ana Ferreira, TEI Encoding

Edition: 0.0.0-dev | August 19, 2019

Authority: Project Petrus Hispanus Works : http://petrushispanus.eu/project1

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

bhyEEQ-d1e80

Sources:

A: Alonso 1952

1Quoniam rerum viventium esse et conservatio in continuatione vite et causis eius fundantur, substantiarum autem corruptio ad mortem terminatur, et cum ipsa ad invicem in longitudine et brevitate vite et causis earum multiplices diversitates participent, dignum est ut componatur tractatus de hiis causis vite et mortis; et de longitudine ac brevitate vite et causis pertractetur.

2Hic autem tractatus continet tria: Primo agit de causis vite et mortis. Secundo de modis et causis corruptionum generalibus ac specialibus et de preservantibus ab ipsis. Tertio de longitudine ac brevitate vite omnium viventium et causis earum.