1.15. DE SACRA UNCTIONE.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l1t15

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

1.15. DE SACRA UNCTIONE.

CAP. I.

Ecclesia Graecorum in ordinationibus et consecrationibus servare debet unctiones, quas servat ecclesia Romana; episcopus autem, quum consecratur, inungitur chrismate in capite et manibus; quod, si fuerit praetermissum, per tres episcopos est supplendum. – §. 5. Tractat de unctione regum, et de differentiis in unctione inter reges et pontifices. Pan. – §. 6. Tractat de Christianorum omnium unctione. – §. 7. Tractat de unctione chrismatis post baptismum, quae dicitur confirmatio. §. 8. Tractat de consecratione altaris. Abbas.

2Quum venisset ad apostolicam sedem venerabilis frater noster Barcarensis episcopus, qui in consecratione sua sacram non acceperat unctionem, quoniam apud vos non consueverunt pontifices, quum consecrantur, inungi, nos quod illi defuerat mandavimus in ipso suppleri, facientes caput eius et manus per venerabilem fratrem nostrum Ioannem Albanensem episcopum, assistentibus ei duobus episcopis, secundum morem ecclesiasticum sacro chrismate deliniri. †Hoc enim catholica ecclesia tenet, non solum ex praecepto divino, verum etiam Apostolorum exemplo. In Exodo quippe legitur praecepisse Dominus Moysi, ut Aaron et filios eius inungeret, quatenus sacerdotio fungerentur. Et Anacletus Papa, natione Graecus, qui a B. Petro fuit in presbyterum ordinatus, et postea in apostolatus officio Clementi successit, tradit in ordinatione sua, ungendos episcopos more Apostolorum et Moysi, quia omnis sanctificatio in Spiritu sancto consistit, cuius invisibilis virtus sancto chrismati est permixta. Unde §. 1. Scire te volumus, duas esse species unctionis: exteriorem, quae materialis est et visibilis, et interiorem, quae spiritualis est et invisibilis. Exteriori visibiliter inungitur corpus; interiori invisibiliter inungitur cor. De prima Iacobus Apostolus ait: “Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum.” De secunda Ioannes Apostolus ait: “Vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus.” Unctio visibilis et exterior signum est interioris et invisibilis unctionis. Unctio vero invisibilis et interior non solum est signum, sed etiam sacramentum, quia, si digne sumitur, vel agit vel auget absque dubio quod designat. §. 2. Ad exhibendum autem exteriorem et visibilem unctionem benedicitur oleum, quod dicitur catechumenorum vel infirmorum, et conficitur chrisma, quod ex oleo fit et balsamo mystica ratione. Per oleum enim nitor conscientiae designatur, iuxta quod legitur: “Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus;” per balsamum autem odor famae exprimitur, propter quod dicitur: “Sicut balsamum aromatizans, odorem dedi. §. 3. Hoc ergo chrismate ungi debet episcopus, non tam in corpore, quam in corde, ut et interius habeat nitorem conscientiae, quantum ad Deum, et exterius habeat odorem famae, quoad proximum. De nitore conscientiae dicit Apostolus: “Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae,” nam “omnis gloria filiae regis ab intus.” De odore famae idem Apostolus ait: “Christi bonus odor sumus in omni loco, et aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.” Debet enim episcopus bonum habere testimonium, et ab iis, qui sunt intus, et ab iis, qui sunt foris, ut cortina cortinam trahat, et qui audit dicat: veni. §. 4. Hoc unguento caput et manus episcopi consecrantur. Per caput enim mens intelligitur, iuxta illud: “Unge caput tuum, et faciem tuam lava.” Per manus opera intelliguntur, iuxta illud: “Manus meae distillaverunt myrrham.” Manus igitur ungitur oleo pietatis, ut episcopus operetur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Caput autem ungitur balsamo caritatis, ut episcopus diligat Deum ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et proximum suum sicut se ipsum. Caput inungitur propter auctoritatem et dignitatem, et manus propter ministerium et officium. Caput inungitur, ut ostendatur illius repraesentare personam, de quo dicitur per Prophetam: “Sicut unguentum in capite eius quod descendit in barbam, barbam Aaron.” Caput enim viri Christus, caput Christi Deus, qui de se dicit: “Spiritus Domini super me eo, quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me.” Manus episcopi inunguntur, ut ostendatur accipere potestatem benedicendi et consecrandi. Unde, quum eas consecrator inungit, “Consecrare,” inquit, “et sanctificare digneris, Domine, manus istas, per istam sanctam unctionem et per nostram benedictionem, ut quaecunque consecraverint consecrentur, et quaecunque benedixerint benedicantur in nomine Domini.” §. 5. Unde in veteri testamento non solum ungebatur sacerdos, sed etiam rex et Propheta, sicut in libro Regum Dominus praecepit Heliae: “Vade et revertere in domum tuam per desertum in Damascum, quumque perveneris illuc, unges Hazael regem super Syriam, et Iehu filium Namsi unges regem super Israel. Elisaeum autem filium Saphat, qui est de Abel-Meula, unges Prophetam pro te.” Sed ubi Iesus Nazarenus, quem unxit Deus Spiritu sancto, sicut in Actibus Apostolorum legitur, unctus est oleo pietatis prae consortibus suis, qui secundum Apostolum est caput ecclesiae, quae est corpus ipsius, principis unctio a capite [scilicet] ad brachium est translata, ut princeps extunc non ungatur in capite, sed in brachio, sive in humero, vel in armo, in quibus principatus congrue designatur, iuxta illud, quod legitur: “Factus est principatus super humerum eius, etc.” Ad quod etiam significandum Samuel fecit poni armum ante Saul, cui dederat locum in capite ante eos, qui fuerunt invitati. In capite vero pontificis sacramentalis est delibutio conservata, quia personam capitis in pontificali officio repraesentat. Refert autem inter pontificis et principis unctionem, quia caput pontificis chrismate consecratur, brachium vero principis oleo delinitur, ut ostendatur, quanta sit differentia inter auctoritatem pontificis et principis potestatem. §. 6. Quia vero Christus fecit nos in sanguine suo Deo nostro regnum et sacerdotes, propter quod Petrus Apostolus ait: “Vos estis genus electum, regale sacerdotium:” idcirco in novo testamento non solum reges et sacerdotes unguntur, sed etiam omnes Christiani bis ante baptismum, scilicet oleo benedicto, primum in pectore, deinde inter scapulas, et bis post baptismum, scilicet chrismate sancto, primum in vertice, demum in fronte. In pectore namque baptizandus inungitur, ut per sancti Spiritus donum abiiciat errorem et ignorantiam, et suscipiat fidem rectam, quia iustus ex fide vivit. Inter scapulas autem baptizandus inungitur, ut per Spiritus sancti gratiam excutiat negligentiam et torporem, et bonam operationem exerceat, quia fides sine operibus mortua est, ut per fidei sacramentum sit munditia cogitationum in pectore, et per operis exercitium sit fortitudo laborum. In scapulis, quatenus fides per dilectionem secundum Apostolum operetur. In vertice vero baptizatus inungitur, ut sit paratus omni petenti de fide reddere rationem, quia per caput intelligitur mens, iuxta quod legitur: “Oculi sapientis in capite eius,” cuius superior pars est ratio, et inferior est sensualitas. Unde bene per verticem, quae est superior pars capitis, intelligitur ratio, quae est superior pars mentis. In fronte ungitur baptizatus, ut libere confiteatur quod credit, quia “corde creditur ad iustitiam, ore vero fit confessio ad salutem,” memor eius, quod Dominus ait: “Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego ei coram Patre meo.” Ante baptismum ergo ungitur oleo benedicto, et post baptismum chrismate sancto, quia chrisma soli competit Christiano. Christus enim a chrismate dicitur, vel potius a Christo dicitur chrisma, non secundum nominis formam, sed secundum fidei rationem. A Christo vero Christiani dicuntur, tanquam uncti deriventur ab uncto, ut omnes concurrant in odorem illius unguenti, cuius nomen oleum est effusum. §. 7. Per frontis chrismationem manus impositio designatur, quae alio nomine dicitur confirmatio, quia per eam Spiritus sanctus ad augmentum datur et robur. Unde quum ceteras unctiones simplex sacerdos vel presbyter valeat exhibere, hanc non nisi summus sacerdos, id est episcopus, debet conferre, quia de solis Apostolis legitur, quorum vicarii sunt episcopi, quod per manus impositionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat: “Quum audissent,” inquit, “Apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem; qui quum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu; tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.” Cuius adventus per unctionis ministerium designatur, quia columba, in qua Spiritus sanctus super Christum in baptismo descendit, ad vesperum in cataclysmo revertens, ramum retulit virentis olivae, cuius utique sacramentum David Propheta praenoscens, exhilarandam faciem in oleo praedicavit. §. 8. Ungitur praeterea secundum ecclesiasticum morem, quum consecratur altare, quum dedicatur templum, et quum benedicitur calix, non solum ex mandato legis divinae, verum etiam exemplo beati Silvestri, qui, quum consecrabat altare, illud chrismate perungebat. Praecepit enim Dominus Moysi, ut faceret oleum unctionis, de quo ungeret testimonii tabernaculum et arcam testamenti, mensamque cum vasis, de quibus etiam unctionibus, si forsitan dubitaveris, quum a te fuerimus requisiti, fraternitatem tuam plenius instruemus. Verum tamen unctionis sacramentum aliud quidem efficit et figurat tam in novo quam in veteri testamento, unde non iudaizat ecclesia, quum unctionis celebrat sacramentum, sicut antiqui mentiuntur, qui neque scripturas, neque Dei novere virtutem. §. 9. Monemus igitur, fraternitatem tuam et exhortamur attentius, per apostolica [tibi] scripta mandantes, quatenus ad mandatum dilecti filii nostri tit. sanctae Crucis presbyteri cardinalis apostolicae sedis legati tu quoque sacram suscipias unctionem, ne quid tibi desit ad plenitudinem sacramenti, ut, quum sacro fueris chrismate delibutus, archiepiscopos et episcopos tuos similiter ungas, et per eos facias manus sacerdotum inungi oleo benedicto, ut illum de cetero in ordinandis presbyteris et consecrandis episcopis morem serves et facias observari quem apostolica sedes observat, †quae disponente Domino cunctorum fidelium mater est et magistra. Mittimus autem tibi per cardinalem praedictum pontificalia ornamenta, caligas et sandalia, amictum et albam, cingulum et succinctorium, orarium et manipulum, tunicam et dalmaticam, chirothecas et annulum, planetam et mitram. Pallium vero per dilectum filium Io. capellanum nostrum antea miseramus. Et Licet Romanus Pontifex non utatur baculo pastorali, tum propter historiam, tum etiam propter mysticam rationem, quod idem cardinalis, sicut a nobis accepit, poterit edocere, tu tamen ad similitudinem aliorum pontificum poteris eo uti. [Dat. Anagniae VI. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VII. 1204.]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus