1.36. DE TRANSACTIONIBUS.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l1t36

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

1.36. DE TRANSACTIONIBUS.

CAP. I.

Instrumenta et alia iura partium contraria transactione tolluntur.

2Sicut grave †[et plenum vituperationis est, inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabile et studio est religioso conveniens, terrenis gratam Deo pacem praeferre compendiis, et ex rebus transitoriis mansura semper caritatis lucra mercari. Et ideo, qiua de possessionibus Faiano, Nasoniano et Libiniano, positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter praepositos monasterii sanctorum Maximi et Agathae, quod Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodochii praepositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum praedicti monasterii pactis intervenientibus salubris processit Deo auctore decisio, necesse est, ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et quae gesta sunt interveniente auctoritate firmari.] Proinde Post salubrem decisionem de controversia vestra factam decrevimus, ut omnia instrumenta, vel quicquid aliud est, quod partibus, [quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus] quoquo modo, vel ex temporis praescriptione seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio ferre poterat, sit, sicut [et] vos poscitis, vacuum et omni virtute cassatum, et sola pactorum inter vos nunc habitorum pagina validum perpetuumque robur obtineat. Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimae notionis ex hac nostra auctoritate suscipiat, [nec superesse etc. Mense Ianuar. Ind. II. 598.]

CAP. II.

Tenet compositio super decimis facta cum assensu superioris.

4Statuimus, ut, si super decimis inter vos et aliquam personam ecclesiasticam de assensu episcopi vel archiepiscopi sui compositio facta fuerit, rata perpetuis temporibus et inconcussa persistat.

CAP. III.

Si capitulum consensit transactioni, quam fecit praelatus nomine ecclesiae, ulterius dissentire non potest.

6Contingit interdum, quod, licet abbas vel prior alicuius conventualis ecclesiae cum ecclesiastica vel saeculari persona super his, de quibus inter eos controversia vertitur coram delegato vel ordinario iudice transigat, literis capituli sui de ratihabitione monstratis, ipsum capitulum tamen eandem transactionem nititur revocare. Unde quia nos super hoc consulere voluisti, tibi respondemus, quod, si abbas vel prior a capitulo suo de ratihabitione literas habuerit, transactionem, quam fecit, si fuerit aliquot annis servata, capitulum, ac si non consenserit in eam, non poterit revocare.

CAP. IV.

Super ecclesiastico beneficio transigi non potest etiam cum iuramenti interpositione.

8Constitutus in nostra praesentia G. clericus sua nobis assertione monstravit, quod, quum inter ipsum, et A. clericum super capella de Stratis controversia emersisset, tandem per transactionem sopita fuit, et, licet transactio ipsa hinc inde fide praestita firmata fuisset, eam tamen praefatus A. servare recusat. Quia igitur huiusmodi transactiones speciem nonnunquam continent simoniae, et non solum a malo, sed etiam a specie mali secundum Apostolum nos convenit abstinere, devotioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum propter hoc fueritis requisiti, partes ante vestram praesentiam convocetis, et, revocata transactione in irritum, causam diligentius audiatis etc.

CAP. V.

Per transactionem factam sine auctoritate episcopi potest praelatus, sed non ecclesia constitui censualis.

10De cetero noveris, quod, quum aliquis ad extraordinarium iudicem literis impetratis cum adversario suo componit, postmodum in ecclesia, de qua agitur, ius aliquod habiturus, si compositio non est iuri contraria, non est a loci episcopo aliquatenus reprobanda; sed census absque episcopali auctoritate cui praeest ecclesiae sub hoc praetextu solutus, vitam eius, qui solverit, non excedit.

CAP. VI.

Si beneficium, quod per transactionem habetur, impetratur ut vacans, ab eo, qui fuit transactionis mediator, non valet impetratio. H. d. quoad titulum.

12Ex literis vestris accepimus, quod, quum olim inter R. et A. clericos super ecclesia de Vult. et capella de Torhec ad eandem ecclesiam pertinente coram te, frater episcope, qui iudex fueras delegatus, auctoritate G., qui tunc eidem A. patrocinabatur in causa, et testis inscriptus fuerat, transactio iam pridem facta fuisset, postmodum idem G. veniens ad praesentiam nostram, et se mentiens clericum, quum nondum esset in clericum tonsuratus, ad Dunelmensem episcopum et decanum Eboracensem, si bene meminimus, super eadem ecclesia et capella tacito de transactione ipsa literas nostras impetravit. Quum autem idem G. et responsales praedicti R. in nostra demum praesentia fuissent constituti, nos ex literis vestris veritatem super his cognoscentes, et attendentes etiam, quomodo praefatus G. non inficiaretur, se transactioni interfuisse, et nondum fuisse tonsuratum, quum literas istas obtinuit, ei super praedicta ecclesia et capella auctoritate apostolica silentium duximus imponendum.

CAP. VII.

Super ecclesiastico beneficio non potest transigi, sed amicabiliter componi. H. d. et quotidie allegatur.

14Super eo, quod quaesivisti, utrum de ecclesiastico beneficio in litigium deducto possit fieri transactio, tale damus, sicut iam pridem, si bene meminimus, alii non absimile quaerenti dedimus responsum, quod secundum formam a canonibus in aliis transactionibus adscriptam transigi super re sacra litigiosa non potest. Etenim res sacrae, ut possideantur aliquo dato, vel retento sive promisso, speciem credimus habere simoniae. Alias autem, si gratis et amicabiliter inter se litigantes componant, sacris canonibus nequaquam dicimus obviare.

CAP. VIII.

Transactio facta de rebus ecclesiae per praelatum sine superioris consensu non obligat successorem.

16Veniens ad apostolicae sedis clementiam dilectus filius magister G. de Favill. sua nobis insinuatione monstravit, quod monachi maioris monasterii terras in parochia sanctae M. de Marchia excolunt, et ab eadem ecclesia coloni eorum omnia ecclesiastica tam necessaria quam voluntaria suscipiunt sacramenta, et tamen eidem ecclesiae suas a canonibus constitutas decimas solvere contradicunt. †Sed de frugibus tertiam partem solvunt ei, et duas sibi retinere praesumunt, de reliquis autem minutis decimis, utpote nutrimentis animalium et fructibus hortorum, nil penitus praestare non erubescunt. Arbitrantur autem, ad hoc se posse tueri cuiusdam transactionis praetextu inter praefatos monachos, et quendam sacerdotem memorati G. praedecessorem factae ita videlicet, ut de duabus carruatis terrae, quas in dominio suo monachi tenent, tertiam tantum decimarum partem [frugum] exsolvant, †reliquas sibi retinendo. Quo fit, ut, inde occasionem sumentes malignandi, praedia ex agricolarum defectu ad eos devoluta monachi in suum magis astute quam provide dominium convertant, et quatuor vel forte plures carrucatas duabus aggregant, non aliter decimas praestantes de illis, quam de duabus praestitissent, quum secundum compositionis tenorem integras de illis decimationes solvere tenerentur. Quoniam igitur nos convenit ecclesiis providere, ne sua cuilibet videantur iura deperire, fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus, quatenus, quum exinde fueritis requisiti, utraque parte ante praesentiam vestram convocata, rei veritatem diligentius inquiratis, et, nisi privilegium [clementia] apostolicae sedis sibi super hoc indultum coram vobis praefati monachi palam produxerint, vel nisi praefati monachi transactionem praescriptam auctoritate apostolica confirmatam esse docuerint, quum alias inter personas [ita] facta potius quam inter ecclesias videatur, nec pacta inter alios acta aliis obesse patiamur, omni dilatione et appellatione remota ipsos et agricolas [eorum] decimationes [universas] ex quibuslibet rebus provenientes ex integro, absque [omni] diminutione ecclesiae S. Mariae de Marturen. iugi praestatione singulis annis praestare, et [etiam] illarum, quas illicite detinuerant, iustam aestimationem restituere eidem ecclesiae cum omni districtione compellatis. Quodsi discretioni vestrae, secundum ea quae proponuntur nobis, in iudicio visum fuerit, praefatos monachos, non nisi ad tertiae partis decimationum praestationem, secundum iustitiam urgeri posse; tunc omnium eorum, quae canones decimanda decreverint, appellatione remota, saepedictos monachos tertiam partem ecclesiae iam dictae, auctoritate apostolica decimas praestare cogatis.

CAP. IX.

Sicut super iure praesentandi, ita super annexo non potest transigi, ut recedatur a lite interveniente aliqua temporalitate.

18Praeterea, quando inter laicos et viros religiosos de praesentatione alicuius ecclesiae quaestione suborta transigitur inter eos ita, quod praesentationem laicus obtineat, religiosi vero novam vel maiorem percipiant in ecclesia, in qua prius nullam vel minorem habere consueverant portionem, an huiusmodi transactio teneat, quaesivisti. Quum igitur ipsa pactio simoniaca merito videatur, respondemus, quod de iure non tenet, nec ex ea religiosi ullum debent commodum obtinere.

CAP. X.

Super spirituali subiectione non licet transigi.

20Praeterea quarto loco quaestio talis accessit, quod quaedam cella eximi voluit a subiectione, qua matrici domui tenebatur. Quumque causa debito Marte percurreret, fratres illius cellae, se confitentes in iure illi domui quondam fuisse subiectos, referebant quaestionem olim de hac subiectione fuisse motam, et transactione sopitam, videlicet eatenus, ut quendam annuum censum ecclesiae matrici reddendo fratres memoratae cellulae penitus essent a subiectione principalis domus exempti. Ceterum ex adverso prior maioris domus duo pariter allegabat, unum scilicet quod, ex quo confessi fuerant, se dudum illi domui fuisse subiectos, et non ante transactionem illam exemptos, constabat, illos fuisse rebelles eo ipso, quod ante transactionem et exceptionem se contendebant ab eiusdem iurisdictione esse subtractos, nec transactio subsequens eos poterat a tanto crimine inobedientiae relaxare. Alterum quoque Prior consequenter pro maiori ecclesia proponebat, quod de spirituali subiectione contra votum professionis transigere non liceret. Respondemus igitur, quod ex praedicta fratrum de cella confessione contra eos sententia procedere debeat, praesertim quum illa transactio, licet nobis de illo, quod cella determinate reddere tenebatur, clare constare nequiverit, iniquitatem simoniacam continuisse putetur.

CAP. XI.

Iudex potest et debet se interponere pro transactione inter partes facienda, praeterquam in casibus, in quibus iura hoc non admittunt, ut super matrimonio. H. d.

21Honorius III. I. tituli sanctae Praxedis Presbytero cardinali.

22Ex parte tua †fuit propositum coram nobis, quod nonnulli Graeci furtive sacros ordines a non suis episcopis receperunt, quidam etiam excommunicati celebrant in ecclesiis interdictis, et Graecis ritibus pertinaciter inhaerentes in nullo volunt obedire praelatis Latinis. Praeterea quidam Graeci et Latini episcopi consecrationes faciunt in episcopatibus alienis, et decimas percipiunt in eisdem in episcoporum eorundem locorum praeiudicium et gravamen, licet episcopi Graecorum nec percipere decimas, nec consecrationes huiusmodi consueverint celebrare. Ad hoc laici Graeci uxores suas secundum motum propriae voluntatis dimittere et alias superducere non verentur, ac operari dominicis et festivis diebus quemadmodum in profestis. Porro quidam barones et milites tam Latini quam Graeci abbatias et ecclesias alias cum hominibus et bonis aliis earundem contra iustitiam detinentes, decimas non exsolvunt, et alios solvere recusantes in suo errore defendunt, et, si pro his aut aliis excessibus feratur excommunicationis sententia in eosdem, eam in animarum suarum periculum et aliorum scandalum vilipendunt. Unde a nobis desideras edoceri, quid tibi agendum sit in omnibus supradictis, et qualiter puniendus sit Neoportensis archidiaconus, qui quibusdam eundi cum mercibus in Alexandriam contra statutum concilii generalis licentiam de facto tribuere non expavit. Nos ergo discretioni tuae breviter respondemus, ut, quum iura canonica et civilia edita sint super omnibus fere articulis praenotatis, procedas in his, quum necesse fuerit, secundum canonicas et legitimas sanctiones. Poteris etiam ad componendum interponere partes tuas, et interdum aliquid severitati detrahere, prout, statu imperii et excedentium multitudine provida deliberatione pensatis, videris expedire: exceptis nimirum casibus, qui compositionis sive dispensationis remedium non admittunt, utpote coniugii sacramentum, quod, quum non solum apud Latinos et Graecos, sed etiam apud fideles et infideles exsistat, a severitate canonica circa illud recedere non licebit. In his vero, super quibus ius non invenitur expressum, procedas, aequitate servata, semper in humaniorem partem maxime propter statum imperii adhuc debilem declinando, secundum quod personas et causas, loca et tempora videris postulare.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus