1.42. DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l1t42

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

1.42. DE ALIENATIONE IUDICII MUTANDI CAUSA FACTA.

CAP. I.

Is, in quem facta est alienatio rei causa mutandi iudicii, convenitur per rescriptum impetratum contra alienantem.

2Ex quorundam certa relatione audivimus, quod, quum aliqui viri ecclesiastici de provincia vestra pro prosequenda sua iustitia literas commissionis a nobis impetrant, adversarii eorum, ut mandatum nostrum eludant, antequam literae nostrae ad iudices perveniant, vel etiam postea, priusquam illi citentur ab eis, in vocem appellationis prorumpunt, †aut commutationem facientes aliquos in possessionem eorum, de quibus controversiae vertuntur, malitiose inducunt. Nos igitur contra praedictam calliditatem et versutiam pastorali sollicitudine providere volentes, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si adversarii eorum, inter quos et ipsum super ecclesia controversia est [diutius] agitata pro evacuando nostro mandato taliter appellaverint, aut de possessione, de qua controversia vertitur, commutationem fecerint, vel se malitiose duxerint absentandos, eos qui in possessione praedictae [ecclesiae] se ingesserint, appellatione cessante cogatis sub vestro examine iuris aequitati parere.

CAP. II.

Clericus causa mutandi iudicium, non debet recipere cessionem a laico.

3Gregorius IX. Abbati S. Nicolai et decano Furnensi Morinensis dioecesis.

4Ex parte scabinorum Hipretis fuit propositum, quod inter laicos eiusdem loci quaestionibus emergentibus, dirimendis per iudicium saeculare, quidam clerici sibi dono vel pretio ab aliquibus laicorum ipsorum cedi faciunt actiones, ut adversarios ad ecclesiasticum forum trahant, et praedam ex huiusmodi commercio assequantur. (Et infra:) Quum igitur cessiones et emptiones litium legitimae prohibeant sanctiones ita, quod iactura causae afficiant illos, qui sibi potentiorum patrocinium taliter advocare praesumunt, et ex eo sint etiam odiosae, quod ex fonte cupiditatis videntur procedere, mandamus, quatenus clericos memoratos a praesumptione huiusmodi per censuram ecclesiasticam compescatis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus