2.12. DE CAUSA POSSESSIONIS ET PROPRIETATIS.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l2t12

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

2.12. DE CAUSA POSSESSIONIS ET PROPRIETATIS.

CAP. I.

Causa possessionis et proprietatis sub eodem iudice terminari debet, nec contra absentem est pronunciandum.

2Susceptis †[magnitudinis vestrae epistolis contristati sumus, quod ab actoribus ecclesiae Syracusanae quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indicastis. Sed credimus, quia hoc ad fratris et coepiscopi nostri Ioannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo, quia] Legali provisione decretum est, tam momenti, quam proprietatis causam sub uno eodemque iudice debere cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus diffinire, [praedicto fratri etc. Dat. Mens. Oct. Ind. II. 598.]

CAP. II.

Si actum est possessorio et petitorio, potest iudex receptis probationibus super utroque prius discutere probationes super possessorio, et illud terminare. H. d.

4Ad ultimum interrogati fuimus, si iudices deputati, ut de possessione et proprietate cognoscant, gravibus partium sumptibus parcere cupientes, de utraque commixtim audiant allegationes pariter et testes admittant, deinde prius audiant attestationes de possessione, et pronuncient secundum tenorem illarum utrum licite hoc agatur. Nos autem quum hoc sit in iure civili expressum, quod licite possit fieri, respondemus.

CAP. III.

Si spoliatus possessorio et petitorio simul agens possessionem et spoliationem probat, sed non dominium seu proprietatem, obtinet in possessorio, sed succumbet in petitorio.

6Quum ecclesia Sutrina pastore vacaret, vos convenientes in unum, et, sicut moris est, Spiritus sancti gratia invocata, pastorem unanimiter elegistis, petentes ipsius electionem a sede apostolica confirmari. Verum dilecti filii clerici conventualium ecclesiarum civitatis eiusdem apud nos de vobis consequenter suam deposuere querelam, quod, quum in episcoporum electionibus faciendis ipsi ac praedecessores eorum consueverint interesse, vos eis invitis renitentibus et exclusis ad faciendam electionem procedere praesumpsistis, quam ob hoc non confirmari, sed infirmari potius postulabant. Partibus igitur pro quaestione huiusmodi apud sedem apostolicam constitutis, dilectos filios nostros B. tit. S. Petri ad vincula, et I. tit. S. Priscae presbyteros, et tit. S. Mariae in Cosmedin diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum auditorum praesentia testes utrinque producti fuerunt, et eorum depositionibus publicatis, pars canonicorum per testes a se productos intentionem suam, quod ad eos tantum spectaret electio, sufficienter dicebant esse probatam; parte clericorum nihilominus asserente, quod per dicta testium, quos produxerant, et ipsi assertionem suam, quod electioni pontificum interesse deberent, plenius probavissent, per quae constare dicebant, eos electionibus trium episcoporum, qui ecclesiae Sutrinae ultimo et immediate praefuerant, cum canonicis cathedralis ecclesiae adfuisse, vocemque habuisse cum aliis eligendi. Nos igitur, auditis allegationibus et rationibus partium et depositionibus ipsis diligenter inspectis, quoniam liquido deprehendimus, testes vestros in perhibendis testimoniis varios exstitisse, atque adversus fidem attestationis suae coram dictis auditoribus vacillasse, sicut ipsi nobis postea retulerunt, et quod negativam quodammodo adstruere satagebant, probare volentes, ius electionis ita quidem ad vos spectare, quod ad adversarios minime pertineret, per testes vero adversae partis fuit sufficienter ostensum, quod in trium episcoporum electionibus, de quibus praemissum est, clerici praesentes adfuerint et vocem habuerint eligendi, praemissam electionem factam eis contradicentibus et exclusis de fratrum nostrorum consilio decrevimus irritandam, clericos saepe dictos in eam quasi possessionem, quam ante controversiam motam habuerant, reducentes. Verum quoniam in quaestione praedicta quicquid iuris utraque pars in electione habebat deductum in iudicium videbatur, quum iure civili sit cautum, id venire in iudicium, non solum de quo actum est, ut veniret, sed id non venire, de quo nominatim actum est, ne veniret, et secundum statuta canonica electiones episcoporum ad cathedralium ecclesiarum clericos regulariter pertinere noscantur, nisi forte alibi secus obtineat de consuetudine speciali, nec ex eo, quod clerici antedicti se inter eligentes Sutrinos episcopos probaverunt tertio exstitisse, ius eligendi propter brevitatem temporis usque ad praescriptionem legitimam non producti sibi acquirere potuerunt, et actore non probante, qui convenitur, etsi nihil praestiterit, obtinebit, ab eorum impetitione super electionibus faciendis vos duximus absolvendos, saepedictis ecclesiarum clericis super hoc perpetuum silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Lat. VII. Febr. 1200.]

CAP. IV.

Idem dicit quoad intellectum, quod decretalis supra proxima.

8Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum nostrum, et P. canonicum sepulcri Dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur, utroque se pro electo gerente, quum praefatus subdiaconus a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitano fuerit confirmatus, †alter vero favorem regium obtineret, eis dilectos filios P. Basilicae XII. Apostolorum, I. titul. S. Stephani in monte Coelio presbyteros et G. S. Mariae in porticu diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia receptis utrinque testibus, et eorum depositionibus publicatis, quae hinc inde allegata fuerunt nobis et fratribus nostris retulerunt fideliter et prudenter. Nos vero tam per relationes cardinalium quam per gesta de causae meritis sufficienter instructi, communicato fratrum nostrorum consilio, Eum, qui se probaverat per saecularem potentiam spoliatum, restituendum decrevimus iustitia mediante. Verum quoniam tam possessorium, quam etiam petitorium deductum fuerat in iudicium, et tam restitutionis quam electionis quaestio plenius agitata, et constitit nobis, electionem utriusque minus canonicam exstitisse, quum iudex, de qua re cognoverit, etiam pronunciare debeat, iuxta canonicas sanctiones utramque duximus sententialiter irritandam. [Ceterum etc. (cf. c. 2. de confess. II. 18.)]

CAP. V.

Qui agit de proprietate, ante conclusionem causae possessorio adipiscendae vel recuperandae agere potest, post conclusionem vero et ante sententiam hoc non potest, nisi iusta causa subsit.

10Pastoralis officii †debitum sollicita mente prosequeris, quum iustitiae zelo succensus super dubiis iuris articulis per apostolicae sedis oraculum, a qua tuae pendet iurisdictionis auctoritas, responsa humiliter appetis et devotus exspectas, ne forte nova opinionum varietas aut iuris exceptio varia novitate distincta non iuris effectum pariat, sed iustitiae defectum potius inducat. Sane, sicut nobis per tuas literas intimasti, contingit aliquando, ut, quum is, qui se asserit spoliatum, suum trahit spoliatorem in causam, inter ipsa iuris auspicia requisitus, quo malit experiri iudicio, litem proprietatis ingreditur, de illata sibi violentia nullam faciens mentionem. Quum autem adeo fuerit in causa processum, ut testes sint hinc inde producti, novum iudicium super possessorio nititur inchoare, †dicens, quia non videtur possessorio renunciare iudicio qui rem coeperit vindicare. Cui ex adverso resistitur, quia, dum querelam proprietatis sponte proposuit, praeiudicium sibi fecit in quaestione possessionis, quam secundum iuris ordinem prius proponi licuit et debuit terminari. Quid igitur in his statuendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod possessorio quidem iudicio, quod de recuperanda seu adipiscenda possessione proponitur, antequam renunciatum sit, aut conclusum in proprietatis iudicio primitus instituto, agi potest ab eo, qui rem coeperit vindicare, quum legali sit provisione statutum, eum, qui fundum vindicaverit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio interdictum posse nihilominus intentare, aliis possessoriis iudiciis in suo robore duraturis, quae vendicationem dominii sui natura praecedunt. Si vero renunciatum fuerit vel conclusum, ut iam possit causa proprietatis diffinitivae sententiae calculo terminari, ne lites litibus inculcentur, et via possit fraudibus aperiri, causa non decisa possessorio non erit utendum, nisi iudex, qui de causa cognoscit, hoc ipsum ex iusta causa viderit expedire, puta quum ex perspicuis indiciis facile arguitur iniquitas invasoris, et spoliato casu seu malitia probandi dominium subtraxerit facultatem. His igitur et aliis causis inspectis, quae continent aequitatem aut iuste moverint animum iudicantis, postquam etiam conclusum fuerit, posse agi possessorio iudicio non negamus. [Dat. Lat. V. Kal. Iun. 1202.]

CAP. VI.

Si petitorio et possessorio simul est actum, una sententia terminatur, et praemittitur possessorium in terminando; sed in exsequendo praevalet petitorium.

12Quum dilectus (Et infra: [cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad quartum autem breviter respondemus, quod, quum super possessorio et petitorio simul est actum, utrumque una sententia debet terminari. Sed licet in pronunciatione sit possessio praemittenda, in exsecutione tamen debet proprietas praevalere. [Quamvis autem etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.]

CAP. VII.

Adiudicatur illi beneficium, qui probavit collatorem suum fuisse in possessione conferendi collationis tempore; per hoc tamen non prohibetur succumbens agere de proprietate iuris conferendi cum ipso collatore. Hoc vult tota littera.

14Quum olim quaestio, quae inter dilectum filium archidiaconum ex una parte, et archipresbyterum et canonicos Vincentinae ecclesiae ex altera (Et infra:) Quum igitur archidiaconus praedictus haec coram nobis fideliter recitaret, Quoniam per ipsas attestationes nobis constitit evidenter, quod ab episcopis Vincentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione aliqua canonicorum duobus archidiaconis continue, qui ante ipsum exstiterant, fuerat assignatus, et quia canonici praedicti iudices recusare vel postulare rescripti copiam minime debuerunt, quum causa praedictis iudicibus delegata fuisset de utriusque partis procuratorum assensu, et ab eisdem esset rescriptum impetratum, nec deliberationis inducias petere, quum apud sedem apostolicam per procuratores utriusque partis lis esset contestata, praedictum archidiaconatum non obstantibus huiusmodi exceptionibus eidem per diffinitivam sententiam adiudicare curavimus, canonicis Vincentinis contradicentibus eidem archidiacono, stallo etiam archidiacono deputato et aliis pertinentiis suis, perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super hoc contendere voluerint adversus episcopum Vincentinum, quum res inter alios acta non debeat eis praeiudicium generare. [Dat. Anagniae III. Non. Ian. 1204.]

CAP. VIII.

Si petens rem ex una causa succumbit, ex alia causa petere poterit. Hoc dicit quoad literam. Vel sic: Petenti rem iure dominii possessionem probare non sufficit. Hoc dicit quoad titulum.

15Honorius III. Abbati S. Cypriani Torcellanae dioecesis et S. Mariae novae de Venetiis.

16In causa, quae inter venerabiles fratres nostros patriarcham Grandensem et episcopum Castellanum ex una parte, et abbatem et conventum monasterii sancti Georgii de Venetiis super subiectione ipsius monasterii ex altera vertebatur, invenimus pro eodem patriarcha probatum, quod recipiebatur in ipso monasterio processionaliter cum incenso, aqua benedicta, et icona, et quando revertebatur a gradu, pulsabantur ibi campanae, sicut in aliis ecclesiis civitatis, et quod inter alia abbas quandoque ivit ad eius synodum, L. solidos Venetorum minorum ei per plures annos exsolvens. †Probatum vero pro episcopo invenitur quod eiusdem monasterii confirmavit abbates, qui ei obedientiam et reverentiam impenderunt. Abbates etiam eiusdem monasterii ad synodos veniebant episcopi, et idem ad exsequias invitatus recipiebatur processionaliter cum solennitate praedicta, ac similiter invitatus in festo beati Georgii procurationem ibidem recipiebat, quem in barca sua in festo Purificationis B. Virginis conducebant. Quum autem in his primo possessorio egerint patriarcha et episcopus memorati, nos eos ad possessionem vel quasi restituimus praedictorum. Verum quia hinc inde petitorio nihilominus actum fuit, et utraque pars totum suum ius videtur in iudicium deduxisse, nos, visis praedecessorum nostrorum privilegiis, monasterium ipsum de fratrum nostrorum consilio liberum esse decernimus, et immediate ad Romanam ecclesiam pertinere, illud in praemissis, et aliis, quae iurisdictionem et subiectionem respiciunt, ab impetitione dictorum patriarchae ac episcopi absolventes, non obstante possessione circa praedicta probata, quum non docuerint se tanto tempore talia percepisse, quod per hoc libertatis fuerit privilegiis derogatum. Reservamus autem episcopo supradicto quae sibi circa chrisma, oleum sanctum, ordinationes clericorum et quaedam alia in eisdem privilegiis specialiter reservantur. Ad haec, quum de praemissis L. solidis, quos petiit ad subiectionis iudicium, a patriarcha sit actum, per sententiam diffinitivam quam super hoc contrariam reportavit, ei non adimimus, si alio iure de ipsis experiri voluerit, potestatem. [Ideoque discretioni etc. Dat. Non. Maii Ao. VIII. 1224.]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus