2.29. DE CLERICIS PEREGRINANTIBUS.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l2t29

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

2.29. DE CLERICIS PEREGRINANTIBUS.

CAP. UN.

Contra peregrinantem seu proficiscentem ad sedem apostolicam non est aliquid innovandum.

2Conquerente I. presbytero intelleximus, †quod, postquam ad nos veniendi iter arripuit, quidam res eius diripere praesumpserunt. Licet autem presbyter idem res suas et ecclesiae suae in protectione nostra non posuerit, quando ad nos accessit, quia tamen propter hoc non debuit rebus suis spoliari, quum hi, qui accedunt ad praesentiam nostram, cum rebus eorum debeant esse sub apostolica protectione securi, fraternitati tuae mandamus, quatenus, quicquid eidem presbytero post iter arreptum ad nos veniendi subtractum est vel ablatum, sibi omni appellatione remota restitui faciatis incunctanter.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus