2.04. DE MUTUIS PETITIONIBUS.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l2t4

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

2.04. DE MUTUIS PETITIONIBUS.

CAP. I.

Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.

1Alexander III. Vulterano Episcopo et Abbati de Spongia.

2Ex literis vestris accepimus, quod dilecti filii nostri abbas et fratres Maturensis monasterii super quaestionibus, quas plebanus et clerici Maturenses adversus eos proponunt, vestrum parati sunt subire examen, si illi in continenti deberent de suis quaestionibus respondere. Verum, Quoniam rationis ordo exigit, ut plebanus et clerici Maturenses abbati et fratribus Maturensis monasterii de iis, quae adversus eos proponunt, non debeant in vestra praesentia respondere, quum sibi ex ipsis coram vobis a sede apostolica delegatis iustitiam postulant exhiberi, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, actione plebani et clericorum proposita, et responsione facta, monitione praemissa compellatis eosdem, memoratis abbati et fratribus in continenti coram vobis super suis quaestionibus respondere, et vos vicissem postmodum rationes et allegationes partium diligentius audientes concordia vel iudicio utriusque negotium terminetis.

CAP. II.

Modus procedendi datus per rescriptun in causa conventionis intelligitur repetitus in causa reconventionis.

4Prudentiam †tuam debita laudum prosequimur actione pro eo, quod more prudentis viri in articulis iuris, super quibus aliquando dubitas, sedem ducis apostolicam consulendam, [ad quam utique omnes difficiles quaestiones et causas antiqui Patres statuerunt decere referri.] Sane consuluisti nos, utrum, quum causa appellatione remota committitur, et reus coram eodem iudice actorem reconvenerit vel eisdem, quod quidem ex constitutione tam canonici quam forensis iuris licite fieri potest, et actor super reconventione appellationis obstaculum interponit, an sit huiusmodi appellationi deferendum? Nos vero ita sentimus, quod, quum in hoc casu actoris et rei eadem sit conditio vel causa, et uno eodemque iure circa appellationis remedium debeat uterque censeri, †unde nec appellationi taliter interpositae deferendum esse iudicamus. Etenim ipso Christo, qui est veritas, attestante didicimus, quod omnia, quaecunque voluerint aliqui ut faciant eis homines, eadem et ipsi facere debeant. Nec iurisperitus ab hac sententia discrepat, quia praeter authenticam, quae incipit: Et consequenter, in quo id de facienda reconventione expresse habetur, et alibi statuitur, ut eodem iure quis utatur, quod duxerit in alium statuendum. Ideoque Sicut desiderat actor, ut sibi iuxta mandatoris rescriptum iustitia fiat appellatione remota, eodem modo se reconvenienti debeat in sua iustitia respondere. [Secundo requiris etc. (cf. c. 41. de app. II. 28.) Dat. Lat. XV. Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. III. 1193.]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus