3.12. UT ECCLESIASTICA BENEFICIA SINE DEMINUTIONE CONFERANTUR.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t12

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.12. UT ECCLESIASTICA BENEFICIA SINE DEMINUTIONE CONFERANTUR.

CAP. UN.

Rubrum sufficit pro summario, vel summa sic secundum Abbatem: Occulta collatio beneficii, licet sit suspecta, bene valet, dummodo alias legitime facta probetur. H. d. est casus not.; non tamen facit ad titulum, nec omnes indistincte hoc tenent, sed maior pars concludit cum hoc summario.

2Ut nostrum prodeat de vultu Dei iudicium, †et oculi nostri videant aequitatem, regia via debemus incedere, nec ad sinistram omnino, neque ad dextram declinare, ita magnum iudicantes ut parvum, quia non est apud Deum acceptio personarum. [Ad audientiam sane nostram multorum relatione pervenerat, quod cancellaria Mediolanensis ecclesiae vacaverat ultra annum, unde secundum Lateranensis concilii statuta ad nos ipsius erat donatio devoluta. Volentes autem tibi solita dignitate deferre, rogavimus te attentius et mandavimus, ut cancellariam ipsam dilecto filio Henrico de Settara subdiacono nostro, Mediolanensis ecclesiae canonico, bene apud te merito et ad hoc officium obtinendum idoneo, benigne conferres; et si post receptionem literatum nostrarum quicquam de ipsa cancellaria contra ius acquisitum nobis ex Lateranensi decreto statueres, decernebamus illud irritum et inane. Tu vero literis nostris receptis diceris respondisse, sicut ex publico declaratur authentico, quod cancellariam ipsam alteri non contuleras, quia propter gravamina debitorum proventus ipsius tibi erant plurimum necessarii, literis tamen nostris apertis earumque tenore perspecto, responderes in crastino quod crederes respondendum. Porro, sicut ex alio comperimus instrumento, postquam mandati nostri audivisti tenorem, variata locutione dixisti, quod cancellariam ipsam non poteras iuxta mandatum nostrum praefato subdiacono nostro conferre, quia, reservatis tibi proventibus, eandem cancellariam decem mensibus iam elapsis Henrico de Lamp. concesseras. Quumque nobis huiusmodi responsionum varietas ex scriptis innotuisset authenticis, etsi secundum Apostolum omnem inobedientiam prompti simus ulcisci, adhuc tamen tibi deferre volentes, cui et in minori officio constituti, et promoti, sicut Domino placuit, ad maiora in multis et magnis detulimus, tibi dedimus in mandatis, ut ad praesentiam nostram procuratorem idoneum destinares, qui tuo nomine legitime nobis ostenderet, quod dictam cancellariam personae idoneae modo canonico tempore tibi competente donasses; dictus quoque H. de Lamp., cui dicebatur facta donatio, si vellet, ad praesentiam nostram accederet, suam iustitiam defensurus. Venientes igitur ad apostolatus nostri praesentiam dilecti filii G. procurator tuus et saepedictus H. super varietate responsionum nitebantur te multipliciter excusare, licet publicis instrumentis fides non facile derogetur, et secundum rerum naturam vix potuisset sufficienter ostendi, quod tu id, quod dictum est, minime responderes, etsi forte potuisset, quod aliud respondisses. Produxerunt autem in nostra praesentia duos testes, qui iurati dixerunt, quod in Ianuario nuper praeterito fuit annus, ex quo Mediolanensis cancellarius debitum universae carnis exsolvit, et in sequenti Maio, quum consanguinei Henrici de Lamp. frequenter apud te ac vehementer instarent, ut cancellariam ipsi conferres, te respondente, quod cancellariae proventibus carere non posses, ad multam tamen instantiam est obtentum, ut cancellariae tibi retineres proventus, et ius ipsius praefato conferres Henrico. Quatuor ergo praesentibus, inter quos duo testes memorati fuerunt, in secretiore palatii tui camera eundem H. secundum tenorem praescriptum de cancellaria investisti per librum, et recepisti fidelitatem ab eo, prohibens universis, ne verbum istud cuiquam revelarent. Adiecit autem unus testium praedictorum, quod, postquam ad te mandatum nostrum pervenerat, et ipse H. iam Bononia rediisset, tu ei solenniter et publice tradidisti se vidente sigillum, mandans ei, ut cancellarii officium exerceret; quod et alter testis asseruit de auditu, et idem procurator tuus, quod verum crederet esse, respondit. Henricus quoque confessus est factum, sed solennitatem facti negabat.] Quia ergo post interdictum nostrum ei praesumpsisti tradere bullam, quum traditionem [ipsam] saltem debuisses differre, donec nostrum consuleres beneplacitum, dilectis filiis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus dedimus in mandatis etc. (cf. c. 56. de app. II. 28.) [Tolerabamus autem ad tempus, ut negotii merita nobis plenius innotescerent, investituram, quae dicebatur in occulto facta fuisse per librum, licet ecclesiastica beneficia non sint donatione clandestina conferenda, teste veritate, quae dicit: “Qui male agit odit lucem.” Ceterum quia cancellariae officium memoratae spirituale vel annexum spirituali proponebatur exsistere, quum cancellarius ex officio suo multa facere debeat, quae spiritualia esse noscuntur, ac per hoc sub tenore praescripto dicebatur non debuisse conferri, quum ab omni specie mala praecipiat Apostolus abstinere; quia etiam praefatus Henricus de Lamp., licet receptus sit in fratrem ad vacaturam praebendam, ordinarius tamen asserebatur non esse, ac per hoc cancellariam sibi non debuisse conferri, quae de iure vel consuetudine ordinario tantum debet committi, quum nec Mediolanensis archiepiscopi, sed Mediolanensis ecclesiae cancellarius esse scribatur, nec vacante sede cancellarii perdat officium, (nam nec ipsum sigillum substituto Pontifice variatur,) inquisitionem horum duximus praenominatis I. archidiacono et O. Lento canonico Mediolanensibus committendam, per apostolica scripta praecipiendo mandantes, quatenus omni contradictione et appellatione cessante Deum habentes prae oculis, gratia et timore postpositis, sine personarum acceptione inquirerent super praemissis diligentissime veritatem, et, ne veritas celaretur, testes, qui eis nominarentur, si se gratia vel timore subtraherent, per censuram ecclesiasticam compellerent perhibere testimonium veritati, et quod super omnibus invenirent sub literarum suarum testimonio ad sedem apostolicam destinarent, ut per inquisitionem ipsorum sufficienter instructi negotium ipsum melius decidere valeremus. Ipsi vero mandatum apostolicum fideliter exsequentes, convocatis Mediolanensis ecclesiae ordinariis, et per poenam excommunicationis compulsis dicere sub iurisiurandi religione de facto cancellariae, quia noverant, super praemissis articulis veritatem, attestationes suas redactas in scriptis sigillo munitas ad nostram praesentiam transmiserunt. Interdixerunt etiam eidem H. administrationem sigilli, sicut ex literis eorum accepimus, iuxta formam mandati nostri, de consilio sapientum. Quumque saepedictus H. de Lamp. cum patre suo Rogerio propter hoc nostro se conspectui prasentasset, copiam allegandi pro se liberam ac benignam in communi concessimus auditorio. Qui per advocatum proposuit, quod delegati praedicti sine inquisitione spoliaverunt eum exsecutione sigilli contra nostri mandati tenorem, quum ipsius sigilli traditio non fuerit facta post secundum mandatum; et ideo primo loco restitutionem sibi fieri postulabat. Formam vero concessionis nitebatur multipliciter excusare, proponens, quod in retentione fructuum simoniaca pravitas nullatenus intercessit; tum, quia officium cancellariae nec est spirituale, nec annexum spirituali; quia licet cancellarius quaedam agat, quae spiritualia esse noscuntur, sicut ex attestationibus liquet, ea tamen non agit ex officio cancellarii, sed de mandato archiepiscopi, sicut ex dictis testium comprobatur; tum etiam, quia nihil emit et vendidit, quum simonia describatur esse studiosa cupiditas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum; praesertim quum tu ante traditionem separaveris fructus, et ita quod tuum erat tibi retinuisti, non accipiens alium. Se quoque ad obtinendum cancellariam preponebat idoneum, quum de mandato Romani Pontificis sit Mediolanensis ecclesiae canonicus institutus, vocem habens in capitulo et locum in choro, et tanquam verus et plenus canonicus in tractatibus et contractibus ipsius ecclesiae admittatur. Nec obstat, quod integram praebendam non habet, quum, sicut per dicta testium est probatum, archidiaconatus eiusdem ecclesiae, de quo nullatenus dubitatur, quia sit dignitas et officium spirituale, quandoque fuerit concessus ei, qui praebendam integram non habebat. Quod autem a sexaginta annis iuxta quorundam testimonium concessa fuit tantum ordinario praebendato de numero viginti canonicorum, qui proprie ordinarii appellantur, sibi nocere non poterat, quum per hoc nullum sit tibi praeiudicium generatum, quin ei, qui de numero viginti non esset, praesertim canonico, eandem cancellariam potuisses conferre. Allegabat insuper, quod, etsi pactio de retinendis ad tempus proventibus intervenisset, quod ipse tamen negabat, inter te ac parentes ipsius, ipse tamen de praedicta cancellaria pure fuit et simpliciter investitus; et ideo talis pactio sibi non debet obesse, quum parentes nihil tibi pro eo dederint vel promiserint.] Praeterea proponebas, quod, quum nullus debeat sine accusatore damnari, nec aliquid circa negotium illud sit actum in forma iudicii, depositiones testium non poterant tibi praeiudicium generare. Quia vero haec allegatio personam nostram tangere videbatur, dignum duximus causam commissae inquisitionis et ordinem plenius explicare, ne quis quomodolibet suspicetur, quod nos in hoc negotio perperam processerimus; praesertim quum ratio assignanda debeat esse posteris profutura. Quum enim iuris sit explorati, quod actore non probante is, qui convenitur, etiamsi nihil praestiterit, debet absolvi, videri poterat, quod nos tibi, qui conveniebaris a nobis, malitiose vel indiscrete onus probationis super tribus praemissis articulis imposuimus, videlicet ut ostenderes, quod praedictam cancellariam personae idoneae, modo canonico et tempore tibi competenti donasses. Porro quum donatio fuisset occulta, et ideo suspicione non careat, et elapso iam anno, nullus omnino cancellarius appareret, non immerito credebamus, quod secundum Lateranensis concilii statuta ad nos esset ipsius cancellariae donatio devoluta, et ideo potuissemus ipsam sine culpa conferre, quoniam, etsi locum Dei teneamus in terris, non tamen de occultis potuimus divinare. Quia ergo contra illud, quod prima facie iuste praesumebatur pro nobis, praesertim quum responderis prima vice, quod cancellariam alicui non contuleras, facultatem tibi pro te probandi concessimus, non fuit gravamen, sed gratia, nec ex malitia, sed ex benignate processit. Quod etiam de modo canonico fidem nobis fieri mandavimus, tu causam praestitisti mandato, qui saepe nobis per literas tuas intimasti et tandem probasti per testes, quod retentis tibi proventibus officium concesseras memoratum. Ex quo non immerito contra talem concessionem fuimus suspicati, quum et proponeretur aperte, quod illud ei personae commiseras, cui secundum consuetudinem Mediolanensis ecclesiae non debuerat aliquo modo committi. Et ideo nos, qui non tam ex plenitudine potestatis, quam ex officii debito possumus et debemus de subditorum excessibus ad correctionem inquirere veritatem, te maxime causam et occasionem praestante, inquisitionem commisimus faciendam. Omnibus ergo diligenter auditis, quaecunque fuerunt in nostro auditorio proponenda, deliberavimus cum fratribus nostris, et in ipsa deliberatione te in tribus praecipue comperimus fuisse culpabilem: circa contrarietatem responsi, quia non solum nobis, qui, licet immeriti, locum Iesu Christi tenemus sed nec cuiquam debuisses ex certa scientia contraria respondere; circa carnalitatem animi, quia non ex affectu carnali, sed discreto iudicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium in persona magis idonea dispensare; et circa inhonestatem facti, quia non licuit ex pactione vel conventione quacunque, sub modo vel tenore praescripto concedere nudum officium et tibi retinere proventus, quum et in Lateranensi concilio prohibitum sit, ne quis conferendo ecclesiasticum beneficium partem proventuum suis usibus retinere praesumat, et alibi cautum reperiatur in canone, quod ecclesiastica beneficia sine deminutione debent conferri. Unde credimus distinguendum, utrum qui dat spirituale beneficium proventus ipsius ante donationem percipiat. Nam si proventus ante donationem non perceperit ipse, sed alius, et ex donatione consequatur, ut ipse proventus percipiat; non est dubium circa haec intercedere simoniacam pravitatem. Si vero ante donationem perceperit ipse proventus, credimus etiam distinguendum, utrum ante donationem constituat, ut ipsi proventus retineantur ad tempus pro causa iusta et necessaria, an conveniat cum eo, qui accepit beneficium, seu cum mediatore quocunque, ut officio illo concesso retineat ipse sibi proventus. Primum enim membrum credimus esse licitum, secundum autem dicimus non licere, ne viam aperiamus his, qui pravitatem suam satagunt palliare. [Quia vero etc. (cf. c. 9. de off. archid. I. 23.) Dat. Perusii IX. Kal. Oct. 1198.]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus