3.14. DE PRECARIIS.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t14

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.14. DE PRECARIIS.

CAP. I.

Breve est, nec potest brevius summari.

2Precariae de quinquennio in quinquennium secundum auctoritatem et antiquam consuetudinem renoventur.

CAP. II.

Revocat successor precariam per praedecessorem irrationabiliter factam.

4De precariis, irrationabiliter factis a rectoribus ecclesiarum, se suosque successores poena gravi obligantibus, ut facta ipsorum dissolvere nequeant, praecipimus, ut nemo successor antecessoris sui poena sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut, si antecessor eius res ecclesiae irrationabiliter distribuit, ab eo ad ius eiusdem ecclesiae revocentur.

CAP. III.

Concessio precarii extinguitur voluntate concedentis aut ei succedentis; precariae autem concessio non.

6Precarium utendum conceditur, quamdiu patitur qui concessit. Solvitur quoque obitu eius, cui concessum est, non etiam concedentis; aut quum ipsum alienari contingit alicui hoc revocare volenti, quia per conventionem huiusmodi non licet rem alienam invito domino possideri. Porro precariae, quae quandoque de ecclesiarum possessionibus fieri solent, non sunt pro voluntate concedentium revocandae.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus