3.18. DE LOCATO ET CONDUCTO.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t18

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.18. DE LOCATO ET CONDUCTO.

CAP. I.

Excommunicati sunt magistri et scholares Bononienses, qui ante tempus conductionis conducunt hospitia aliorum magistrorum vel scholarium sine eorum consensu.

2Ex rescripto literarum piae recordationis P. quondam Tusculanensis episcopi nobis innotuit, quod, quum civitatem Bononiensem tempore suae legationis intrasset, invenit, ibi fuisse a bonae memoriae W. quondam Portuensi episcopo constitutum et sub excommunicatione prohibitum, ne aliqui scholares [aliorum] hospitia maioris mercedis promissione conducerent, ut ea sibi vel inanis gloriae studio, quasi potentiores in expensis apparere volentes, vel privatae utilitatis commodo vindicarent. Unde ipse sollicita provisione considerans, quod huiusmodi conditionis improbitas et discordiae fomitem, et impedimenta non modica pareret studiorum, praedictam Constitutionem, factam ab episcopo Portuensi apostolicae sedis legato et a praedicto Tusculanensi episcopo postmodum confirmatam, videlicet ut nullus magistrorum sive scholarium super conducendis aliorum hospitiis in laesionem vel praeiudicium habitantium audeat hospitem convenire, nisi prius constiterit tempus conductionis elapsum, vel inquilini in hoc suum favorem praestiterint et consensum, quum idem Portuensis sub excommunicatione hoc prohibuerit, et alter sub poena anathematis idem decreverit observandum, ratam esse decernimus, et eam auctoritate apostolica confirmamus, statuentes, ut a te, frater episcope, et tuo quolibet successore hoc singulis annis in communi audientia magistrorum atque scholarium recitetur, et praetaxata pravae conductionis improbitas innovata [per annos singulos] excommunicationis sententia exprimatur. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam nostrae confirmationis infringere etc.

CAP. II.

Personae ecclesiasticae locare possunt proventus decimarum his, cum quibus conditio ecclesiae fit melior, statuto dioecesani contrario non obstante; et eadem ratio est de aliis rebus ecclesiae.

3Innocentius III. Abbati et Conventui S. Petri de Pratel. Londoniensis dioecesis.

4Vestra nobis relatio declaravit, quod, quum ad firmam fructus vestrarum dare consueveritis decimarum, †diocesani locorum statutum quoddam de huiusmodi decimis locandis parochialibus presbyteris ediderunt, per quod utilitas vestra non modicum impeditur; quare super hoc apostolicae provisionis remedium imploratis. Dioecesanorum episcoporum statuto contrario non obstante vestrarum decimarum proventus illis libere locare potestis, quibus vobis expedire videritis, et cum quibus ecclesiae vestrae conditionem poteritis facere meliorem, ita tamen, quod huiusmodi locatio ad feudum vel alienationem non videatur extendi.

CAP. III.

Propter sterilitatem gravem, conductori sine culpa sua contingentem, remittitur pensio pro rata, nisi possit cum ubertate praecedentis vel sequentis temporis compensari. H. d. usque ad §. Verum. – (Verum etc.:) Ponuntur hic quatuor casus, in quibus inquilinus potest ante tempus conductionis finitae licite expelli. Abbas.

6Propter sterilitatem, afficientem magno incommodo conductores, vitio rei sine culpa coloni, seu casu fortuito contingentem, colonis ecclesiae tuae pro rata est pensionis remissio facienda, nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari. Verum invito inquilino domum inhabitare vel reficere poteris, si necessitas, quae tamen non imminebat locationis tempore, id exposcat, remissa sibi pro residuo temporis pensione; qui etiam inde rationabiliter amovetur, si perverse ibi fuerit conversatus, vel quum canonem per biennium non solvisset, si sibi satisfactione celeri non providit.

CAP. IV.

Emphyteuta ecclesiae meliorationes suas vendere non potest, nisi servatis his, de quibus hic. Et si contra fecerit, vel canonem per biennium non solverit, nec moram postea celeriter purgaverit, iuste potest expelli.

8Potuit emphyteuta, ecclesia primitus requisita, eique nunciato quantum sibi ab aliis offertur, si nolle se emere dixerit, vel a denunciationis tempore duorum mensium spatium sit elapsum, meliorationes et ius sibi competens aliis vendere, qui ab emptione huiusmodi minime prohibentur. Emphyteuta quoque secus praesumendo, vel cessando in solutione canonis per biennium, nisi celeri satisfactione postmodum sibi consulere studuisset, iuste potuisset expelli, non obstante, quod ei, ut canonem solveret, non exstitit nunciatum, quum in hoc casu dies statuta pro domino interpellet.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus