3.32. DE CONVERSIONE CONIUGATORUM.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t32

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.32. DE CONVERSIONE CONIUGATORUM.

CAP. I.

Si vir de uxoris licentia profitetur, et uxor ipsa suspecta nec continentiam vovet, nec religionem ingreditur, episcopus uxori virum restituet. H. d. iuxta literam.

2Praeterea, utrum laicus uxoratus, qui, praesentibus sacerdotibus et monachis, ignorante episcopo, de licentia et permissione uxoris suae monasterium est ingressus, et forte professionem fecit, uxore in saeculari habitu remanente, nec transeunte ad religionem, aut perpetuam continentiam vovente, ab episcopo suo possit ad torum revocari uxoris, an illa compellenda sit continentiam observare, dicimus, quod, nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir [ad eam] potest et debet ab episcopo de monasterio revocari, quia, quum una caro sint effecti, non debet una pars in saeculo manere, et altera ad religionem et castitatem transire. Verumtamen uxor commonenda est, et propensius exhortanda, ut ad religionem transeat et castitatem servare promittat.

CAP. II.

Ante matrimonium consummatum potest alter coniugum, etiam altero invito, religionem ingredi; sed remanens in saeculo potest ad secunda vota transire.

4Verum post [illum] consensum legitimum de praesenti licitum est alteri, altero etiam repugnante eligere monasterium, sicut etiam sancti quidam de nuptiis vocati fuerunt, dummodo carnalis commixtio non intervenerit inter eos, et alteri remanenti, si commonitus continentiam servare noluerit, licitum est ad secunda vota transire, quia, quum non fuissent una caro simul effecti, satis potest unus ad Deum transire, et alter in saeculo remanere.

CAP. III.

Qui invita uxore professionem fecit, et ei postea restituitur, non compellitur mortua uxore ad monasterium redire; matrimonium tamen contrahere non debet.

6Quidam intravit monasterium invita uxore, qua ipsum repetente coactus est ad eam redire. Ea mortua quaeris, an ipse cogatur reverti ad monasterium, an aliam possit ducere in uxorem. Consultationi tuae taliter respondemus, quod votum non tenuit, unde ratione voti ad monasterium non tenetur redire; ulterius vero non poterit uxorem accipere. Promisit enim se non exigere debitum, quod in eius potestate erat, et ideo quoad hoc votum tenuit. Non reddere autem non erat in eius, sed mulieris potestate. Unde Apostolus: “Vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier.”

CAP. IV.

Uxoratus religionem intrare non potest, nisi etiam uxor ingrediatur, vel nisi suspecta non sit, et continentiam promittat. H. d. et est unum cap. de principalioribus tit.

8Quum sis praeditus scientia literarum, ignorare non potes, nec debes, sanctorum Patrum constitutioni esse contrarium, ut vir, uxore sua in saeculo remanente, aut uxor, viro eius non assumente religionis habitum, debeat ad religionem transire, †quia, quum vir et uxor una caro sint, sicut docet Apostolus, non potest unus ad Deum converti, et alter in saeculo remanere. Inde est, quod auctoritate apostolica tibi prohibemus, ne in episcopatu tuo virum vel uxorem, nisi uterque ad religionem migraverit, transire permittas, sed, si voluerint ad Deum converti, uterque ad frugem melioris vitae transeat. Verum si ita uxor senex est et sterilis, quod sine suspicione possit esse in saeculo, dissimulare poteris, ut, ea in saeculo remanente et castitatem promittente, ad religionem transeat vir eiusdem.

CAP. V.

Coniugatus non est ordinandus ad sacros ordines, nisi uxor continentiam promittat.

10Coniugatus †ad monasterium converti desiderans, prohibetur suscipi, nisi uxor eius [similiter] convertatur. Nam, dum unum utrorumque corpus coniugii copulatione sit factum, incongruum est, partem converti, et partem in saeculo remanere; nec recipietur apud Deum illius viri conversio, cuius sequitur coniugalis foederis prostitutio. Quum ipitur coetus clericorum longe praeemineat coetui monachorum, ita, ut aliguando bonus monachus vix bonum clericum faciat, Nullus coniugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus, ut fiat deinceps de carnali copula spirituale coniugium. [Sane etc. cf. c. prox. seq.]

CAP. VI.

Uxoratus in episcopum promoveri non potest, nisi uxor religionem profiteatur.

12Sane, si coniugati consenserint ordinari, uxoris etiam voluntas prius requirenda est, †ut sequestrato mansionis cubiculo religione promissa, postquam pariter conversi fuerint ordinentur. Quodsi in quibuslibet ecclesiasticis gradibus providenter scienterque curandum est, ut in domo Dei nil sit inordinatum, nihilque praeposterum, multo magis laborandum est, ut in eius promotione, qui super omnes gradus continetur, non erretur. Inde est, quod Fraternitati vestrae auctoritate apostolica prohibemus, ne uxoratum praesumatis in episcopum ordinare, nisi uxor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat, et religiosam vestem assumat. Nolumus enim, ut viri promotio uxori relictae in saeculo fieri perditionis possit occasio.

CAP. VII.

Sponsa de praesenti, non cognita, quae dicit, se velle religionem ingredi, compellitur infra certum tempus profiteri, vel adhaerere marito.

14Ex publico instrumento, quod nobis est praesentatum, et ex tuarum literarum tenore nobis innotuit, quod, quum venerabilis frater [noster O.] Veronensis episcopus de mandato nostro causam matrimonii, quae inter A. virum et M. mulierem vertebatur, suscepisset fine canonico terminandam, auditis utriusque partis rationibus et allegationibus, inter eos iudiciali sententia matrimonium approbavit, et eidem mulieri praecepit, ut ad virum suum rediens exhiberet eidem coniugalem affectum. Quod quum renueret, de mandato nostro, sicut accepimus, fuit vinculo excommunicationis adstricta. Ceterum, quia praefata mulier, licet a praefato viro desponsata fuerit, adhuc tamen, sicut asserit, ab ipso est incognita, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si praedictus vir mulierem ipsam carnaliter non cognoverit, et eadem mulier, sicut ex parte tua nobis proponitur, ad religionem transire voluerit, recepta ab ea sufficienti cautione, quod vel ad religionem transire, vel ad virum suum redire infra duorum mensium spatium debeat, ipsam contradictione et appellatione cessante a sententia, qua tenetur, absolvas ita, quod, si ad religionem transierit, uterque restituat alteri quod ab eo noscitur recepisse, †et vir ipse, ea religionis habitum assumente, ad alia vota licentiam habeat transeundi. Sane, quod Dominus in evangelio dicit, non licere viro, nisi ob causam fornicationis uxorem suam dimittere, intelligendum est secundum interpretationem sacri eloquii de his, quorum matrimonium carnali copula est consummatum, sine qua matrimonium consummari non potest, et ideo, si praedicta mulier non fuit a viro suo cognita, licitum est [sibi] ad religionem transire.

CAP. VIII.

Summa ut supra eod. cap. Quum sis.

16Uxoratus autem sine licentia propriae uxoris inter vos nullatenus recipiatur, quae [si] integrae famae et opinionis ita exsistat, quod nulla marito suspicio habeatur, eam ad secunda vota velle migrare, vel quod minus continenter debeat vivere; quae si, ut praedictum est, talis exstiterit, marito eius in consortio vestro recepto, ipsa publice in conspectu ecclesiae continentiam professa, in domo propria cum filiis suis et familia poterit permanere. Si autem talis fuerit, quae suspicione non careat, voto continentiae celebrato a saecularium hominum se conversatione removeat, et in loco religioso, ubi Deo serviat, perpetuo commoretur. Nullus vestrum mulierem aliquam audeat tonsurare vel eam ad habitandum secum praesumat assumere.

CAP. IX.

Coniugatus, faciens professionem uxore cousentiente, licet nunquam intravit monasterium, si mortua coniuge cum alia contrahat, non valet matrimonium, et monasterium intrare compellitur.

18Ex parte dilecti filii nostri abbatis sancti Petri de Romandine ad audientiam nostram pervenit, quod, quum D. de Cel., in infirmitate positus, consentiente uxore ipsius votum vovens castitatis, monachalem habitum suscepisset, postmodum ab infirmitatis ipsius liberatus molestia, et praedictam suam uxorem retinuit, et aliam ea defuncta sibi temere copulavit. Quia vero, licet praedictus D. uxore sua remanente in saeculo de iure ad religionem nequiverit proficisci, ea tamen sublata de medio votum quidem factum sine salutis suae periculo non potuit violare, mandamus, quatenus, si verum est quod asseritur, praedictum D. per excommunicationem compellas, ut muliere dimissa ad suum monasterium revertatur, sub regulari habitu de cetero Domino serviturus. Dat. Veronae.

CAP. X.

Professus religionem uxore sciente et dissimulante, ea mortua ad saeculum redire non potest. H. d. secundum intellectum veriorem et singularem in materia.

20Consuluit nos G. sacerdos de sancta Columba, utrum vir mercator, negotiationi et uxori propter Deum renuncians, ad religionem transiens, et in ea per annum et amplius moram faciens, uxore sua, postquam ad domum transierat regularem, de praesenti vita sublata, saecularem habitum resumere valeat, quem dimisit, et aliam ducere in uxorem, vel si ductam ei liceat retinere. Consultationi huiusmodi taliter respondemus, quod praedictus vir nec habitum potest abiicere, quem assumpsit, nec aliquam sibi matrimonio copulare. Quodsi contraxerit, matrimonium ipsum decernimus dirimendum.

CAP. XI.

Coniux, quae continentiam vovit, tenetur reddere debitum coniugi, licet ad tempus voto consenserit.

22Carissimus †in Christo filius noster, R. illustris rex Suevorum, apostolatui nostro literis et nuncio humiliter nunciavit, quod, quum esset adolescens, et dilecta uxor eius invencula mutua fide voto contrahendi legitimi matrimonii se adstringentes, invicem suum consensum, accedente voluntate parentum, arrarum donatione roboraverunt. Postmodum vero, clarae memoriae N. patre suo ab inimicis occiso, quum per bellorum adversitatem undique premeretur, et habito cum hostibus suis congressu victus fugatusque fuisset, quia timebat, ne ipsa sponsa ab inimicis suis per violentiam raperetur, et alia similis ei non inveniretur in regno, quam sibi posset matrimonialiter copulare, de suorum et eiusdem sponsae parentum consilio factum est, quod in conventu sanctimonialium habitum monasticum sine proposito perpetualiter suscepit retinendi, et ibidem per aliquot annos moram fecit, ne quid ab inimicis iniuriae pateretur, quam quum, pace reddita et obtento ab inimicis triumpho, solenniter duxisset cum grandi exsultatione uxorem, et ab ea filios suscepisset, unum eorum de communi consensu et electione principum Sueviae sibi in regnum instituit successorem. Procedente vero tempore praedicta uxor, gravi infirmitate correpta, quum se de hac vita crederet recessuram, timore mortis inducta continentiam vovit, quumque rex ipse nollet eam contristare, concessit ad tempus; nunc autem se continere non posse proponit, et, quod licite posse fieri arbitratur, ad torum uxoris suae redire cupit. Et ad reprimendas aemulorum suorum detractationes et obloquia petiit a nobis sibi dari in mandatis, ut uxorem suam auctoritate nostra maritali affectione pertractet, non obstante voto continentiae incaute ab ipsa emisso, et ab eodem rege ad tempus approbato. Verum, quia super his ad plenum nos non potuimus elicere veritatem, fraternitati vestrae cognitionem horum et decisionem canonicam duximus committendam, per apostolica scripta mandantes, ut super his inquiratis diligentius veritatem, et, si vobis constiterit, quod praedicta mulier primo fuit inter moniales recepta timore violentiae et rapinae, et propositum se habuisse nubendi profitebatur, quum inter eas moram faceret, praesertim quum postmodum in facie ecclesiae publice regi nupserit, et usque ad haec tempora cohabitando flios ex ea suscepit, eam denuncietis praefato monasterio non teneri. Non enim factum illud matrimonii potest contractum dirimere, etsi forte posset natrimonium contrahendum impedire. De alio vero Fraternitati vestrae mandamus, quatenus, si inveneritis, uxorem regis Sueviae gravi infirmitate depressam continentiam vovisse, et virum eius ad tempus praebuisse consensum, maxime si non idem vir peraeque continentiam vovit perpetuam, eandem viro cohabitare faciatis, et utrumque invicem maritali affectione tractare.

CAP. XII.

Si alter coniugum altero ignorante religionem profitetur, et propter hoc de monasterio educitur, illo mortuo ad monasterium redire non cogitur.

24Placet nobis, †et tuam prudentiam commendamus quod in causis dubiis sedis apostolicae consilium requiris. Licet enim praeditus sis scientia literarum, ad matrem tuam ecclesiam Romanam idcirco devote recurris, ut, habita super quo dubitas responsione condigna, quam in similibus formam servare debeas evidenter agnoscas. Per dilectum [autem] filium G. decanum Catalanensem apostolatum nostrum Solicitudo tua consuluit, utrum mulier, quae, credens mortuum maritum, habitum religionis assumpsit, et eo reverso de monasterio educta fuit, post obitum viri sit ad regularem observantiam compellenda. Super quo discretioni tuae sic respondemus, quod, licet votum eius usquequaque non tenuerit, eatenus tamen fuit obligatorium, quatenus se poterat obligare. Promisit enim intrando monasterium se non exacturam carnis debitum, quod erat in potestate ipsius, redire vero ad saeculum, in eius potestate non erat, sed in potestate mariti. Et ideo, quantum ad ipsam, tenuit votum, quod post viri obitum tenere non desiit, quum ad eum casum, a quo poterat efficax habere principium, pervenisse noscatur. Consultius itaque dicimus et ei congruentius ad salutem, praedecessoris nostri felicis memoriae Alexandri Papae vestigia imitantes, ut vanitatibus saeculi derelictis ad monasterium redeat, ubi bona ducta intentione professionem fecit et habitum religionis accepit. Si vero ad hoc induci non poterit, ipsam invitam credimus non cogendam.

CAP. XIII.

Summa ut supra eod. cap. IV. Quum sis.

26Ad apostolicam sedem (Et infra: [cf. c. 16. de regul. III. 31.]) Quum autem vir et uxor una caro sint per copulam coniugalem effecti, nec una pars converti possit ad Dominum, et altera in saeculo remanere, profecto non est alter coniugum recipiendus ad observantiam regularem, nisi reliquus perpetuam continentiam repromittat. Sed et vitam debet mutare, nisi forte sit eius aetatis, ut sine suspicione incontinentiae valeat in saeculo remanere. [Dat. Lat. IX. Kal. Dec. 1198.]

CAP. XIV.

Per religionis professionem, non per propositum castitatis servandae in saeculo, dissolvuntur sponsalia de praesenti.

28Ex parte tua nostris est auribus intimatum, quod, quum quaedam mulier dioecesana tua velum viduitatis coram duobus abbatibus assumpsisset, benedictione solenni cum celebratione missae ac litania, sicut debuit, accedente, postmodum quidam nobilis proponebat, se prius mulierem ipsam mediantibus internunciis per verba de praesenti, arrha etiam interposita desponsasse. †Audito, quod mulier ipsa velum assumpserat, misit ad eam, ut desponsationem factam carnalis copula sequeretur. Tu vero, postquam fuit ad tuam audientiam res perlata, inhibere curasti, ne ante discussionem negotii se carnaliter commiscerent. Postmodum autem a muliere ipsa in tua praesentia constituta quaesivisti, utrum consensisset in illum, et quare ab illa quaereret separari. At illa, se in illum consensisse confessa, dixit, quod audierat, eum esse lepra percussum, et ob hoc eius fuerat abominata complexus. †Quum autem postmodum per testes idoneos tibi fuerat plenior facta fides, quod ante susceptionem veli mutuus intervenerat inter ipsos per verba de praesenti consensus, sedem duxisti apostolicam consulendam, utrum veli susceptio impediat matrimonium inter ipsos. Nos autem inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, etsi possit non inconsulte videri, quod, ex quo matrimonium inter legitimas personas per verba de praesenti contrahitur, illis viventibus in nullo casu possit dissolvi, ut vivente reliquo alter ad secunda vota transmigret, etiamsi unus fidelium, inter quos est ratum coniugium, fieret haereticus, et nollet permanere cum altero sine contumelia creatoris, nisi forte secus fieret ex revelatione divina, quae superat omnem legem, sicut a quibusdam sanctis legitur esse factum, nos tamen nolentes a praedecessorum nostrorum vestigiis in hoc articulo subito declinare, qui respondere consulti, antequam matrimonium sit per carnalem copulam consummatum, licere alteri coniugum reliquo etiam inconsulto ad religionem transire, ita, quod reliquus ex tunc legitime poterit alteri copulari, hoc ipsum tibi consulimus observandum in articulo praenotato, quamvis falsa sit causa, per quam ad susceptionem veli praedicta mulier est inducta, quum sine qualibet tali causa id ipsum religionis obtentu facere potuisset. Porro, licet praedicta mulier videatur in veli susceptione religionis habitum assumpsisse, si tamen velit in domo propria remanere, quasi propositum castitatis in saeculo servatura, nihilominus consummandum est matrimonium iam contractum, nisi se voto adstrinxerit ad observantiam regularem, in quo casu compelli potest, ut relicto saeculo religionis propositum exsequatur. [Dat. II. Id. Ian. 1206.]

CAP. XV.

Maritus, factus monachus, a coniuge adulterata revocari non potest.

30Constitutus in praesentia nostra H. Vitalis, lator praesentium, sua nobis confessione monstravit, quod, quum esset in acolythatus ordine constitutus, quandam puellam R. nomine in facie ecclesiae duxit uxorem. Quam quum carnaliter cognovisset, orta discordia inter eum et amicos puellae, coram te habito diligenti tractatu ipsa fuit cuidam alii V. nomine copulata, et tu memoratum H. usque ad gradum sacerdotii ordinasti, et eidem ecclesiam concessisti. Quum autem eum sua conscientia remorderet, habitum ordinis Cisterciensis assumpsit; †tandem [N.] abbati suo omnia praedicta revelavit, qui eum commonuit diligenter, ut super hoc saluti animae suae provideret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictam mulierem, ut a dicto V. recedat, cui per adulterium est coniuncta, nec praedictum monachum impetat, quo minus regulare votum valeat adimplere, per censuram eccleslasticam sublato appellationis obstaculo cogere non omittas.

CAP. XVI.

Uxor non potest repetere maritum, de cuius licentia religionem intravit, si post ingressum non continuit, licet ad consentiendum seu ad dandam licentiam dolo fuit inducta.

31Idem Pictaviensi Episcopo et Abbati de Boribarden Pictaviensis dioecesis.

32Veniens ad praesentiam nostram dilectus filius L. lator praesentium nobis humiliter intimavit, quod, quum olim intrandi monasterium propositum concepisset, pluribus sacerdotibus, militibus et aliis viris praesentibus, apud uxorem suam precibus institit, ut super hoc suum impertiretur assensum, †eisdem presbyteris primitus exoratis, ne praefatae mulieri exponerent, quod et ipsam oporteret derelinquere saeculum, si viro suo daret licentiam ad monasterium convolandi. Quumque ipsum mulier, ne ab ea discederet, vice mutua precaretur, ipse asserens, quod, nisi ab ea posset super hoc obtinere licentiam, non solum ei se inutilem redderet, sed etiam toti mundo, Ipsa demum tam ipsius quam multorum adstantium precibus fletibusque devicta, caput eius altari supposuit manu sua; qui, ea praesente tonsuratus, ibidem monasterium adiit et finito probationis tempore professionem fecit solenniter monachalem. Illa vero, in saeculo remanens, inhonestos amatores admisit, †unde idem L. metuens, ne suae continentiae illius incontinentia imputetur, an in monasterio perseverare debeat, a nobis consilium postulavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si ita est, praedictum L. in monasterio, quod intravit, absque inquietatione cuiusquam perseverare libere permittatis. Licet enim in hoc videatur non modicum deliquisse, quod captiose asseruit, quia, nisi sibi eadem mulier consentiret, tam sibi quam toti mundo se inutilem redderet, et quum presbyteros exoravit, ne praedictae mulieri exponerent, quod eandem relinquere saeculum oporteret, si forte licentiam daret viro; ex quo tamen eadem mulier caput viri altari sponte supposuit, et postmodum, sicut asseritur, non continuit, super revocatione ipsius non est aliquatenus audienda; quum ipsius intentio, si eundem forte repeteret, exceptione possit commissae fornicationis elidi, maxime quum, antequam fuerit fornicata, ipsum non duxerit repetendum. [Dat. Lat. III. Non. Apr. Ao. XII. 1209.]

CAP. XVII.

Uxor maritum professum repetere potest, non obstante licentia profitendi ab ea metu extorta.

34Accedens ad praesentiam nostram I. mulier lacrimabiliter proposuit coram nobis, quod, quum V. vir eius Eliensis dioecesis eam sibi legitime matrimonio copulasset, et per viginti fere annorum spatium eidem cohabitans, prolem suscepisset ex ea, volens tandem idem vir habitum assumere monachalem, postulabat humiliter ab eadem, ut tam pio proposito faveret ipsius; quae propter multa verbera et alia molestationum gravamina, quae dictus vir inferebat eidem, se ipsam asserens dimissurum, annuit votis eius. Quumque idem vir in domo de Vader Cisterciensis ordinis religionis habitum assumpsisset, mulier ipsa in domo monialium, nullo ibi habitu religionis assumpto vel voto conversionis emisso, permansit ibidem, cui pro labore manuum suarum eaedem moniales vitae necessaria ministrabant. Processu vero temporis, quum idem vir ad saeculum rediens religionis habitum reliquisset, eadem mulier se instanter ab ipso petiit reassumi, †ipse illam recipere penitus contradicens, praeter verbera, quibus saepius affecit eandem, sibi plurima convitia et graves iniurias irrogavit. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, et dicta mulier illius aetatis exsistit, ut de lapsu carnis illius merito valeat dubitari, dictum virum, ut eam recipiat, eique affectum exhibeat coniugalem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota cogatis. [Nullis literis etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. V. Id. Apr. 1205.]

CAP. XVIII.

Uxor professi, quae dedit viro licentiam profitendi, non compellitur ingredi religionem, si continens est, et non suspecta.

35Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus.

36Significavit nobis A. mulier, quod, quum ipsa F. militi viro suo coram decano S. Quiriaci Pruvinensis, vices bonae memoriae P. archiepiscopi Senonensis in hac parte fungente, licentiam concesserit religionem intrandi, continentiae tamen voto eidem iniuncto, et recepta fide ab ipsa, quod perpetuo contineret, idem decanus post factam professionem a viro praedicto in monasterio, in quo habitum assumpserat monachalem, asseruit, ipsam debere religionem intrare, quanquam id primo non expressisset eidem, et hoc expresso ipsa illi licentiam non dedisset, †ac eam ad hoc per venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Senonensem fecit pluries commoneri, propter quod eadem de consensu dicti archiepiscopi nostrum super hoc consilium imploravit. Quocirca mandamus, quatenus, si est ita, et est talis aetatis, de qua suspicio haberi non possit, ipsam votum continentiae observantem intrare monasterium compelli non permittatis invitam.

CAP. XIX.

Adultera, quam maritus reconciliare non vult, ad agendum poenitentiam in aliquo claustro collocatur.

38Gaudemus in Domino (Et infra:) Mulieres vero, quae relicto maritali toro lapsu carnis ceciderunt, si mariti earum, a te diligenter commoniti, eas ad frugem melioris vitae conversas noluerint recipere propter Deum, in claustris cum religiosis mulieribus studeas collocare, ut perpetuam poenitentiam ibi agant.

CAP. XX.

Si coniuges se ad invicem absolverunt continentiam promittendo, et uterque vel alter eorum religionem profitetur, alter alterum repetere non potest.

40Dudum a C. laico mota contra te, quam uxorem suam dicebat, materia quaestionis, R. sanctae M. in Cosmidin diaconum cardinalem dedimus auditorem. Coram quo dictus C. conquerendo proponens, quod indebite recusabas eidem, cuius uxor eras per consensum de praesenti et carnis copulam subsecutam, matrimonialiter adhaerere, te sibi restitui postulavit. Ad quod fuit responsum, quod ipse pro animae suae remedio pura et spontanea voluntate, praesentibus duobus religiosis sacerdotibus, et adhibitis quinque testibus fide dignis, omni iuri, quod in te habuerat, renunciavit omnino, resignando illud in manibus alterius ex sacerdotibus supra dictis, qui in personam ecclesiae resignationem huiusmodi recipere procuravit, et quod idem C. se castitatem servaturum promisit, pauperumque hospitalis de Ponte obsequio se devovit, promittens voto solenni omnia et singula supra dicta, et tribuens tibi licentiam ad monasterium transeundi, te versa vice similiter promittente, ac tribuente illi licentiam, et ius quodlibet resignante: sicut haec omnia dicebantur per publicum instrumentum esse probata, manu B. notarii Aretinensis confectum. Verum praenominatus C. proposuit, quod, casu amisso instrumento praefato, illud in prima persona, quod prius erat in tertia, insertis pluribus in uno, aliter quam in alio fuit ab ipso formatum. Et quum tibi iratus fuisset, sicut verba et verbera indicabant, nondum calore iracundiae quiescente, quidam ipsum deceptorie allexerunt, proponentes eidem, quod in hospitali praedicto cibis ad libitum posset uti, ac proprium retinere, praefato B. sibi nihilominus promittente, quod non solum ardorem, sed etiam appetitum libidinis exstingueret in eodem: propter quod quicquid in hac parte fecisse dignoscitur, iratus, seductus pariter et illectus, et sub spe promissionis, ac sub ea conditione vel modo, si posset continentiam observare, asseruit a se factum. Sed ad ista respondebatur econtra, quod, an tabellio in tertia persona instrumentum conficiat, vel in prima, dummodo non mutetur substantia veritatis, nihil interesse videtur. Insuper, quamvis aliquando spes memorato C. data fuisset, per quam ad hoc se proposuit inductum, eo tamen tempore, quo talia facta fuerunt, pure, simpliciter ac voluntarie, pro amore Dei et remedio animae suae solummodo ad votum et ad alia supra dicta noscitur processisse. Propter quod a consortio saecularium hominum debet discedere, vitamque mutare, quum se illius aetatis esse proponat, ut sine suspicione incontinentiae non valeat in saeculo remanere. Nos itaque, habito fratrum nostrorum consilio, te ab impetitione dicti C. sententialiter duximus absolvendam, perpetuum illi super hoc silentium imponentes.

CAP. XXI.

Breve est, sed per alia verba sic potest summari: Post sententiam divortii quoad torum, latam ob fornicationem spiritualem mariti, potest uxor libere religionem intrare.

42Mulier, quae in fide remansit, potest, nolente viro, qui ab infidelitate revertitur, propter quam ab eo fuerat iudicio ecclesiae separata, ad religionem libere convolare.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus