3.36. DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t36

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.36. DE RELIGIOSIS DOMIBUS, UT EPISCOPO SINT SUBIECTAE.

CAP. I.

Si dubitatur, in cuius dioecesi sit basilica consecranda, ille episcopus consecrabit, qui prius in illo loco episcopalia exercebat.

2Nunc autem ad hanc basilicam, quae dedicanda est, illud debet disquiri, quis, id est cuius civitatis episcopus, antequam basilica, quae nuper fabricata est, fundaretur, baptizaverit incolas, et ad cuius consignationem sub annua devotione concurrerint. Non enim terminis haec aut locis convenit definiri, sed illius facere dioecesim, qui superius continetur, ut constet, commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati, et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus et omni circuitione semota haec vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem scripsimus, constat debere permitti.

CAP. II.

Nihil iuris deperit episcopo, in cuius dioecesi sita est ecclesia, quam Papa unit ecclesiae alterius diocesis. Et est casus quotidianus.

4Quia monasterium quod in fundo Marciano provinciae Campaniae situm est, [ita] hostilitate faciente [a congregatione] funditus dicitur desolatum, [ut ne unus exinde monachus, qui aliquam illic sollicitudinem vel curam debeat adhibere, remanserit,] illud tuo monasterio cum omnibus rebus suis, vel quae ei competunt actionibus, utile perspeximus uniendum, †[ut res eius tenendi vel a detinentibus vindicandi libera tibi sit et sine aliqua dubietate licentia. In quo etiam studii tui sit monachos deputare, qui illic tempore, quo intervallum de hoste fuerit, et opus Dei celebrare, et decenter debeant deservire. Nec aliqua illud praesumas excusatione negligere, quod ideo curae tuae, ut sollicitudinem illic debeas adhibere, committitur.] Ipsum autem monasterium sic tuae nos ordinationi commisisse cognoscas, ut tamen iurisdictionem illic non episcopus Surrentinus, in cuius civitate monasterium tuum est situm, sed Nucerinus, cuius est dioecesis, habeat. Nam sic huius loci ordinationem disponimus, ut tamen iura sua singulis episcopis inviolata servemus.

CAP. III.

Episcopo subsunt omnia loca pia, et ad eius sollicitudinem debent ordinari ad usum destinatum.

6De xenodochiis et aliis similibus locis per sollicitudinem episcoporum, in quorum dioecesi exsistunt, ad easdem utilitates, quibus constituta sunt, ordinentur.

CAP. IV.

Locus, auctoritate episcopi ad usum hospitalitatis deputatus, est religiosus, et ad mundanos usus redire non debet.

8Ad haec †super eo, quod quaesitum est a nobis, utrum hospitalis domus possit in saecularem habitum commutari, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si locus ille ad hospitalitatis usum et pauperum provisionem fuerit, sicut moris est, auctoritate pontificis destinatus, quum sit religiosus, non debet mundanis usibus deputari, sicut de vestibus et ligneis vasis, et aliis utensilibus ad cultum religionis per pontificem deputatis, antiqua consuetudo indubitanter observat, et venerabilium Patrum edocent sanctiones.

CAP. V.

Locus religious debet reformari de religiosis duntaxat, non de saecularibus, nisi in defectum religiosorum.

10Inter quatuor (Et infra: [cf. c. 8. de mai. et ob. I. 33.]) De monasteriis quoque Graecorum, in saeculares canonicos convertendis, fraternitati tuae taliter respondemus, quod, Quamdiu monasteria per regulares viros, sive Graecos sive Latinos, remanere potuerint ordinata, non sunt ad saeculares clericos transferenda. Sed si regulares defuerint, propter eorum defectum in eis saeculares clerici poterunt ordinari [Praeterea etc. Dat. Ferentini IV. Non. Aug. Ao. IX. 1206.]

CAP. VI.

Ecclesia, sita in diocesi episcopi, tenetur sibi in epscopalibus respondere, nisi appareant remissa legitime; et potest episcopus remittendo episcopalia censum sibi retinere.

12Constitutus in praesentia nostra venerabilis frater noster episcopus Albanensis in ecclesia Castri, quod Pauli dicitur, in qua ius patronatus monasterio vestro recognoscebat, a vobis ius episcopale duplici ratione petebat; primo, quoniam sita erat in dioecesi Albanensi, et ideo de iure communi ei tenebatur in episcopalibus respondere; †secundo, quoniam in multis privilegiis Romanorum Pontificum, distinguentibus fines dioecesis Albanensis, inter alias ecclesias, in quibus iurisdictionem exercet, haec Albanensi ecclesiae auctoritate apostolica confirmatur. Verum oeconomus vester proposuit ex adverso, quod, etsi ecclesia sita esset in dioecesi Albanensi, et in privilegio ipsius episcopi non sine subreptionis vitio eius esset nomen inscriptum, ei tamen non tenebatur in aliquo respondere, quum Albericus, quondam fundator ipsius, de assensu felicis recordationis B. Papae praedecessoris nostri monasterio Cryptae ferratae saepe dictam ecclesiam contulisset. Praeterea bonae memoriae Dominicus Lavitanus episcopus, de quo non erat contentio inter partes, qui fuerat episcopus Albanensis, universas ecclesias, ad vestrum monasterium pertinentes, in dioecesi eius sitas, et quicquid iuris tam in monasterio vestro Cryptae ferratae, quam in eis habebat, in emphyteusim sub annua octo denariorum usualium pensione quos annatas in capite publicum nominat instrumentum monasterio vestro concessit, ita videlicet, ut liceret abbati et fratribus eiusdem monasterii a quocunque vellent episcopo tam ordinationem clericorum quam consecrationem altarium in monasterio ipso et praedictis ecclesiis obtinere, in quibus etiam vobis tertiam partem mortuariorum indulsit, et C. Papa praedecessor noster quod ab eo factum fuerat suo privilegio confirmavit, et ex certa scientia statuit in perpetuum observandum. Verum, etsi ecclesia ipsa fuisset aliquando ecclesiae Albanensi subiecta, monasterium tamen vestrum nihilominus legitima se poterat praescriptione tueri, quum per quadraginta annos ipsam pacifice possedisset, quod per testes idem nisus est oeconomus comprobare. Ceterum oeconomus episcopi memorati ad obiecta respondit, quod concessio fundatoris Albanensi ecclesiae non nocebat, quum fundator solum ius patronatus monasterio concesserit memorato, et ipse super iure patronatus vobis controversiam non moveret; concessionem autem episcopi Lavitani non tenere dicebat, utpote continentem simoniacam pravitatem. Quum enim tertiam partem mortuariorum monasterio concessisset eidem, et tam in ordinationibus clericorum quam altarium consecrationibus indulsisset ei plenariam libertatem, sic videlicet, ut ea possent a quocunque mallent episcopo sine contradictione cuiuslibet obtinere: non est dubium, quin quum spilitualia haec exsistantt eo ipso, quod super his recompensationem certae pensionis accepit, commiserit vitium simoniae. Unde contractus huiusmodi, velut simoniacus, nullam obtinet firmitatem. Confirmatio autem apostolicae sedis fuerat super hoc per subreptionem obtenta, quum in ea de pensione nulla mentio habeatur. (Et infra:) Quum autem nec insolitum sit, nec novum, ut, quum episcopi ecclesias aliquas tam in spiritualibus quam in temporalibus concesserint piis locis, aliquid sibi reservent in eis nomine pensionis, nos quoque, quum vel libertatis privilegium, vel protectionis praesidium aliquibus ecclesiis indulgemus, gratis accipiamus censum gratis oblatum, et in literis nostris ad successorum nostrorum memoriam census exprimamus et etiam quantitatem: (Et infra:) Nos igitur, auditis his et aliis hinc inde propositis, oeconomum monasterii vestri oeconomo eiusdem episcopi ecclesiae Lavicanae nomine in solutionem pensionis praedictae, iuxta ratam, quae contingit ecclesiam praedictam, et restitutionem subtractae a quadraginta annis, secundum ratam eandem, per diffinitivam sententiam condemnamus, et eundem oeconomum vestrum ab impetitione oeconomi eiusdem episcopi super aliis reddimus absolutum, perpetuum illi silentium imponentes. Licet autem in instrumento concessionis praedicti episcopi Lavicani expressa fuerit certa poena quam pars contractum non servans solveret observanti, quum tamen utraque pars venisse contra illum ex confessione propia convincatur, quum et pars vestra episcopo subtraxerit pensionem et episcopus procurationem exegerit ab eadem ecclesia sicut oeconomus proposuit memoratus utramque partem ab ea reddimus absolutam.

CAP. VII.

Episcopus, petens ecclesiam quoad temporalia et spiritualia, obtinet in spiritualibus eo ipso, quod probat esse in sua dioecesi, si non appareat exempta; sed in temporalibus succumbit, nisi alter doceat de iure suo. Et in hoc ultimo est causus notabilis.

14Quum venerabilis frater noster I. Sabinensis episcopus coram dilectis filiis nostris Rogerio tit. sanctae Anastasiae presbytero et Pelagio sanctae Luciae ad septa solis diacono cardinalibus, quos sibi et Ricardo procuratori vestro concessimus auditores, ecclesiam sancti Angeli de Cauceia cum suis pertinentiis et possessionibus petiisset, asserens, eam ad se tam in spiritualibus quam in temporalibus pertinere, [primo possessorium et postea petitorium intentando,] allegavit ante omnia ius commune: quia, quum constituta sit m dioecesi Sabinensi, ut dicebat, sub ipsius debebat consistere potestate [iuxta canonicas sanctiones. Verum, quum ex vestra fuisset parte negatum, eandem ecclesiam in praedicta dioecesi constitutam, idem episcopus ad hoc probandum privilegium bonae memoriae Anastasii Papae praedecessoris nostri coram ipsis exhibuit, in quo mons Tancia pro Sabinensis episcopatus termino ponitur, et inter alias ecclesias Sabinensis dioecesis eadem ecclesia S. Angeli numeratur, ac in praedicto monte dicitur esse constructa, hoc idem per publicum instrumentum, quo procurator vester utebatur, ostendens, in quo dicitur, quod dicta ecclesia sita est in territorio, Sabinensi, quum Sabiensis dioecesis longe amplius quam Sabinense territorium extendatur.] In temporalibus quoque ad se dictam ecclesiam pertinere, idem episcopus nitebatur ostendere per publicum instrumentum, in quo continebatur expresse, I. Sabinensem episcopum H. Farbensi abbati et duabus personis post ipsum dictam ecclesiam cum suis pertinentiis locavisse pro annua quatuor solidorum Papiensium pensione, in assumptione beatae Virginis persolvenda. Sed pars vestra proposuit, instrumento praedicto nullam fidem penitus adhibendam propter superlinearem scripturam et rasuram [in] loco suspecto factam, ubi videlicet annotatio temporis recensetur. †Fuit insuper ex episcopi parte propositum, quod, quum ab ecclesia S. Angeli nomine monasterii vestri multo tempore fuerit certa pensio ecclesiae Sabinensi soluta, manifeste liquebat, ad eandem ecclesiam, a qua locatio facta fuerat, [supradictam ecclesiam] iure proprietario pertinere. [Praeterea quum bonae memoriae Lucius Papa praedecessor noster iniunxerit Sabinensibus, ut ad recuperationem Tanciae, quam eo tempore tenebatis, intenderent, et per eosdem Petro de Bono, tunc Sabinensis episcopatus procuratori, tam Tancia quam ecclesia S. Angeli fuerit restituta, et vos eandem ecclesiam postea duxeritis occupandam, eiusdem erat episcopo restitutio facienda, sicut idem episcopus ea omnia per idoneos testes esse asserebat esse probata.] Ad haec autem procurator respondebat praedictus, quod, etsi quidam testes se vidisse deponant, ecclesiam S. Angeli pensionem IV. solidorum Sabinensi episcopo persolvisse, nullum tamen ex hoc monasterio vestro poterat praeiudicium generari, quum non appareat, pensionem ipsam ex parte monasterii fuisse solutam, et quamquam etiam testes asserant, se vidisse multoties praetaxatam pensionem exsolvi, non tamen ostenditur tanto tempore praestita, quod usque ad praescriptionem legitimam porrigatur. Item, sicut ad rei proprietatem locatio facta non sufficit, ita nec solutio, nec perceptio pensionis. [Licet etiam idem Lucius praedecessor noster suprascriptum mandatum Sabinensibus dederit circumventus, credens, prout ei suggestum fuerat, ad Sabinensem episcopatum praedictum locum et ecclesiam pertinere, ac Farfenses monachi propulsantes iniuriam ab eisdem Sabinensibus irrogatam retinere curaverint ecclesiam memoratam, propter hoc non erat episcopo restitutio facienda, maxime quum a vacino contrariam esset sententiam super petitorio excepturus, et qui petit quod redditurus est, dolum facere dignoscatur, sicut in civilibus legibus continetur. Medietatem quoque oblationum specialium quorundam dierum idem episcopus in eadem sibi ecclesia vendicabat, quam eidem de plano procurator vestri monasterii recognovit.] Quia igitur his et aliis intellectis, quae coram cardinalibus supra dictis pars utraque proponere procuravit, nobis constitit, ecclesiam supra dictam sancti Angeli constitutam esse in dioecesi Sabinensi, de consilio fratrum nostrorum episcopale ius in omnibus spiritualibus eidem episcopo adiudicavimus in eadem, illis tantum exceptis, quae per authentica scripta ei dignoscuntur esse subtracta, †[hoc ad cautelam expresso, ut medietatem oblationum praedictarum dierum, quam sicut dictum est, ipsi procurator recognovit iam dictus, in eadem ecclesia percipiat annuatim.] Quia vero instrumentum praedictum, per quod episcopus supra dictam ecclesiam intendebat [sibi] quoad temporalia vindicare, ad faciendam super hoc fidem invalidum esse cognovimus, utpote propter praedicta de iure suspectum: vos ab impetitione ipsius quoad temporalia eiusdem ecclesiae duximus sententialiter absolvendos, eidem super hoc silentium imponentes. [Nulli ergo etc. Dat. Viterbi II. Non. Aug. Ao. XII. 1209.]

CAP. VIII.

Monasterium subiectum est episcopo, in cuius dioecesi situm est, nisi probetur exceptum. H. d. quoad titulum.

16Quum dilectus filius †[F. Auriensis decanus nuncius venerabilis fratris nostri Auriensis episcopi, et magister Robertus monachus Cellae novae et abbatis sui nuncius, ad sedem apostolicam accessissent, nos eis dilectum filium P. sanctae Mariae in Via lata diaconum cardinalem concessimus auditorem, coram quo fuit ex episcopi parte propositum, quod, quum idem episcopus abbatem sibi lege dioecesana subiectum vocasset ad synodum, ipse non solum non accessit ad ipsum, immo etiam sancti Petri et sanctae Columbae prioribus et archipresbytero Cauci in Auriensi dioecesi constitutis prohibuit, ne ad ipsius episcopi synodum accedere attentarent, licet etiam vocarentur. Quumque dictus episcopus, ut saltem humiliter abbatem ad bonum obedientiae revocaret, et vinceret in bono malum, ipsi mandasset, ut eum ad statutum terminum in monasterio exspectaret, licet episcopus illuc, iuxta quod promiserat, accessisset, abbatem non reperit, et portas monasterii clausas invenit, nec ad monachos aditus ei est concessus. Propter quod abbatem suspendit, et monasterium interdixit. Verum quum nec propter hoc abbas ipse a suo contumaciae proposito resiliret, nec latas in se ac monasterium sententias observare, in eum excommunicationis sententiam promulgavit, quam dictus episcopi nuncius a nobis petiit confirmari. Ceterum nuncius partis adversae petitionem eius non esse admittendam proposuit, quia, licet monasterium ipsum infra metas Auriensis dioecesis sit constructum, liberum tamen semper exstitit, et ab omni iurisdictione ac iugo Auriensis ecclesiae a tempore suae fundationis exemptum. Praeterea si episcopus aliquam in eo, quod verum non erat, iurisdictionem haberet, quia tamen abbas ab omni gravamine prius ad sedem apostolicam appellarat, sententiam in eum et monasterium postmodum latam nullam idem nuncius obtinere asseruit firmitatem. Conquestus est etiam idem nuncius ex parte capituli Cellae novae, quod dictus episcopus abbatem eorum adeo circumvenit, quod contra immunitatem ipsius ecclesiae ipsis nescientibus ei obedientiam repromisit.] Nos igitur super praedictis per memoratum cardinalem instructi, Quia causa ipsa non poterat in nostra praesentia terminari, utpote quum nuncius monasterii super procuratione vel ratihabitione literas non haberet: eam vestro duximus examini committendam, discretioni vestrae per apostolica scripta mandantes, quatenus, si vobis constiterit, abbatem ipsum ad sedem apostolicam super hoc, antequam episcopus in eum suspensionis vel excommunicationis, et in monasterium interdicti sententias tulerit, legitime appellasse, vel monasterium a iurisdictione episcopi eiusdem esse exemptum, eo non obstante, quod abbas, ab eo, sicut dicitur, circumventus, praeter fratrum suorum assensum ei obedientiam repromisit, quum fraus et dolus ei patrocinari non debeant, iudicetis illas sententias appellatione remota penitus non tenere, alioquin faciati eas per censuram ecclesiasticam inviolabiliter usque at satisfactionem congruam observari. Quodsi forsan abbas, ipse in exemptionis probatione defecerit, nec legitima se poterit praescriptione tueri, licet probet, se ante praedictas sententias appellasse, nihilominus tamen monasterium ipsum iudicetis Auriensi ecclesiae subiacere, in cuius est dioecesi fundatum. Similiter, eo in probatione appellationis deficiente, si vobis constiterit de exemptione vel legitima praescriptione, tam abbatem, quam monasterium ab impetitione eiusdem episcopi et ecclesiae ipsius penitus absolvatis, [et faciatis quod decreveritis etc. Dat. Lat. VII. Kal. Apr. 1198.]

CAP. IX.

Novam religionem non licet constituere sine auctoritate Romani Pontificis nec in diversis monasteriis potest quis esse abbas vel monachus. Sic principaliter summatur, licet plura dicta habeat.

17 Idem in concilo generali. "Ne nimia religionum diversitas gravem in ecclesiam Dei confusionem inducat, firmiter prohibemus, ne quis de cetero novam religionem inveniat, sed quicunque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumat. Similiter qui voluerit religiosam domum de novo fundare, regulam et institutionem accipiat de [religionibus] approbatis. Illud etiam prohibemus, ne quis in diversis monasteriis locum monachi habere praesumat, nec unus abbas pluribus monasteriis praesidere. " [a]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus