3.37. DE CAPELLIS MONACHORUM ET ALIORUM RELIGIOSORUM.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t37

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.37. DE CAPELLIS MONACHORUM ET ALIORUM RELIGIOSORUM.

CAP. I.

Ad curam monasterio subiectam non monachi, sed saeculares clerici praeficiuntur, et episcopis subsunt.

2In ecclesiis, ubi monachi habitant, populus per monachum non regatur; sed capellanus, qui populum regat, ab episcopo per consilium monachorum instituatur, ita tamen, ut ex solius episcopi arbitrio tam ordinatio eius quam depositio, et totius vitae pendeat conversatio.

CAP. II.

Si ecclesia non cathedralis vindicat sibi ius in alia ecclesia obtinebit solum quoad ea, quae probabit sibi deberi praescriptioni vel alio legitimo modo. H. d. secundum communem et verum intellectum.

3Innocentius III. Archipresbytero et Clericis sanctae Caeciliae.

4Dilectus filius M. syndicus ecclesiae vestrae, in nostra praesentia constitutus, ab oeconomo sancti Laurentii de Piscinula in scrutiniis, baptismate, processionibus, et capitulis et similibus subiectionem postulans, possessorium et petitorium intentabat. Quum enim ecclesia sancti Laurentii sit in parochia vestra sita, debet de iure communi, sicut idem syndicus proponebat, ecclesiae vestrae in praedictis omnibus subiacere, nisi se posset vel speciali privilegio, vel legitima praescriptione tueri, quia nec privilegium exemptionis habet, nec praescriptionem pro se poterat allegare, quum illa ecclesia sanctae Caeciliae praescripsisset, sicut per testes dicebat legitime comprobatum. Praeterea, quum olim coram bonae memoriae C. Papa praedecessore nostro super praedictis inter vestram et praedictam ecclesiam quaestio verteretur, M. presbyter eiusdem ecclesiae fuit sponte confessus, quod ecclesiae sanctae Caeciliae scrutinium et baptisma debebat, sicque ad proprietatem vestram iustitiam recognovit. Quumque pars vestra testes sufficientes et idoneos, qui se illum diversis temporibus ad capitulum vocasse, ipsumque venisse firmiter asserebant, in medium produxisset, eis iurare paratis, praedictus presbyter se vocatum ivisse ad capitulum est confessus. Unde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram capitulo, quo se conquesta fuerat spoliatam, salvo iure proprietatis ecclesiae sancti Laurentii revestire curavit, sicut in eius literis continetur. Per hoc ergo et proprietatem quoad scrutinium et baptisma, et possessionem quoad capitulum vester voluit syndicus comprobare. Ad haec autem sancti Laurentii oeconomus ex adverso respondit, quod ecclesia illa nullo medio ad Romanam ecclesiam pertinebat. Quum enim monasterium monialium fuerit, sicut ex multis scriptis authenticis edocetur, et generaliter servetur in Urbe, ut nullum monasterium titulo sit subiectum, incongruum videbatur, ut regulares saecularibus supponantur. Praeterea usque hodie nos in ea institutionem et destitutionem liberam exercemus, †quum et bonae memoriae C. Papa praedecessor noster dilectum filium M. scriptorem nostrum archipresbyterum in ea sine contradictione cuiuslibet statuisset. Sic ergo ecclesiam ipsam liberam et in possessione libertatis exsistere dictus voluit oeconomus comprobare. Quum ergo pro eo habeat ius commune, in eo videlicet, quod universa monasteria Urbis ad Romanam ecclesiam nullo pertinent mediante, affirmanti contrarium fides non est aliquatenus adhibenda, nisi super hoc privilegium induxerit speciale. Quod autem dicitur in parochia vestra sita, idem oeconomus penitus denegavit. Sed etsi hoc verum esset, sufficienter tamen se poterat praedicta ratione tueri. Confessio autem M. presbyteri super scrutinio et baptismo eidem ecclesiae praeiudicare non poterat, quum super his lis contestata in eiusdem praedecessoris nostri praesentia non fuisset, sicut ex forma petitionis et conclusionis apparet. Hac etiam sententia non fuerat hactenus ecclesia vestra usa, sed eam duxerat usque ad haec tempora supprimendam. (Et infra:) Nos igitur, auditis propositis, rationibus et allegationibus, instrumentis et attestationibus plenius intellectis, et cum fratribus nostris deliberato consilio, oeconomum eiusdem ecclesiae sancti Laurentii syndico vestro in baptismo, et scrutinio et processionibus condemnamus, ita tamen, ut per hoc ecclesiae Romanae nullum praeiudicium generetur, si quando forte ius suum duxerit prosequendum. In institutione autem et destitutione et capitulo oeconomum ipsum ab impetitione syndici vestri prorsus absolvimus, syndico vestro super hoc perpetuum silentium imponentes.

CAP. III.

In prioratibus monachorum non possunt singuli monachi commorari; etiamsi super hoc habeant rescriptum apostolicum, nisi in illo fiat mentio de Lateranensi concilio.

6Ex parte tua fuit propositum †coram nobis, quod, conquerentibus olim abbate ac conventu Rivensi Venetensis dioecesis, quod tu compellere moliebaris eosdem, ut instituerent plures monachos in quibusdam suis prioratibus tuae dioecesis, in quorum singulis singuli monachi hactenus steterant, quum pluribus facultates non suppetant eorundem, nos abbati S. Albini Andegavensis et collegis eius per literas nostras dedimus in mandatis, ut de ipsorum locorum facultatibus inquirentes, in eorum singulis facerent plures institui monachos, si pluribus illorum sufficiunt facultates; alioquin tibi auctoritate praesentium inhiberent, ne abbatem et conventum praedictos molestares super instituendis pluribus in eisdem. Unde idem Abbas et conventus Rivenses Venetensis dioecesis occasione literarum apostolicae sedis asserunt sibi esse concessum, ut in singulis locorum ipsorum prioratibus singuli monachi commorentur, si pluribus non suppetunt facultates eorundem. Quum autem id obviet Lateranensi concilio, de quo nulla mentio est in literis ante dictis, postulasti nostro edoceri responso, utrum nostrae intentionis fuerit per huiusmodi literas cum abbate et conventu praedictis contra ipsum concilium dispensare. Nos ergo Fraternitati tuae breviter respondemus, quod tenoris huiusmodi literas ab apostolica sede non credimus emanasse. Quodsi per occupationem forsitan emanaverint, nolumus per hoc derogari concilio supra dicto.

CAP. IV.

Ordinarius compellit abbatem, ut monachos a prioratibus revocet ad claustrum, vel eis socios adiungat.

8Ad audientiam nostram te significante pervenit, quod nonnulli monachi, lege tibi dioecesana subiecti, in quibusdam prioratibus habitant solitarii contra statutum generalis concilii. Ideoque fraternitati tuae mandamus, quatenus ipsorum monachorum abbates seu priores, ut vel ipsos ad claustrum revocent, facientes in ipsis ecclesiis deserviri per clericos saeculares, vel alios monachos eisdem associent, cum quibus vitam possint ducere regularem, monitione praemissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compellas, proviso, quod ad exemptos manum occasione mandati huiusmodi non extendas.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus