3.44. DE CUSTODIA EUCHARISTIAE, CHRISMATIS ET ALIORUM SACRAMENTORUM.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t44

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.44. DE CUSTODIA EUCHARISTIAE, CHRISMATIS ET ALIORUM SACRAMENTORUM.

CAP. I.

Eucharistia et chrisma debent fideliter sub clavibus custodiri, et contra fecientes sunt puniendi.

1 Innocentius III. in concilio generali. "Statuimus, ut in cunctis ecclesiis chrisma et eucharistia sub fideli custodia clavibus adhibitis conserventur, ne possit ad illa temeraria manus extendi ad aliqua horribilia vel nefaria exercenda. Si vero is, ad quem spectat custodia, ea incaute reliquerit, tribus mensibus ab officio suspendatur, et, si per eius incuriam aliquid nefandum inde contigerit, graviori subiaceat ultioni." [a]

CAP. II.

Supellectilia in ecclesiis poni non debent, nisi necessitas urgeat. Hoc dicit primo. Ecclesiae debent sua vasa et vestimenta munde tenere. Hoc secundo.

2 Idem in eodem. "Relinqui nolumus incorrectum, quod quidam clerici ecclesias sic exponunt suppellectilibus propriis, et etiam alienis, ut potius domus laicae, quam Dei basilicae videantur, non considerantes, quod Dominus non sinebat, ut vas transferretur per templum. Sunt et alii, qui non solum ecclesias dimittunt incultas, verum etiam vasa ministerii, et vestimenta ministrorum, ac pallas altaris, nec non et ipsa corporalia tam immunda relinquunt, quod interdum aliquibus sunt horrori. Quia vero zelus nos comedit domus Dei, firmiter prohibemus, ne huiusmodi suppellectilia in ecclesiis admittantur, nisi propter hostiles incursus, aut incendia repentina, seu alias necessitates urgentes ad eas oporteat haberi refugium, sic tamen, ut necessitate cessante, res in loca pristina reportentur. Praecipimus quoque, ut oratoria, vasa, corporalia et vestimenta praedicta munda et nitida conserventur. Nimis enim videtur absurdum in sacris sordes negligere, quae dedecerent etiam in profanis." [b]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus