3.46. DE OBSERVATIONE IEIUNIORUM.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l3t46

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

3.46. DE OBSERVATIONE IEIUNIORUM.

CAP. I.

Vigilia, occurens in dominica, ieiunari debet in sabbato, et ieiunanda est vigilia B. Matthiae.

2Ex parte vestra quaesitum fuit a nobis, utrum, si Nativitatem Domini, vel Assumptionem beatae Mariae, vel festivitatem alicuius Apostolorum in secunda feria contigerit evenire, die sabbati praecedentis vigilia debeat ieiunari, et utrum in vigilia B. Matthiae Apostoli sit ieiunium iniungendum. Ad quod breviter respondemus, quod [et] die sabbati festivitates praelibatas secundae feriae praecedentis et B. Matthiae Apostoli debet vigilia ieiunari. [Insuper etc. (cf. c. 5. de celebr. miss. III. 41.) Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Nov. 1204.]

CAP. II.

Non capit congruam summationem, et textus in se satis clarus est, et multa sunt dicta, quae patent per §§.

4Consilium nostrum †super quibusdam articulis requisisti, utrum [videlicet] sit in omnibus Apostolorum vigiliis ieiunandum, quum plures asserant, non esse ieiunandum in omnibus, sed sex tantum. Utrum etiam ieiunandum sit in Adventu, quum inde sentiant diversi diversa, quibusdam dicentibus, sed paucioribus, ieiunandum esse tunc temporis, pluribus ver o se ad hoc asserentibus non teneri. Utrum insuper, si festum illorum, quorum vigilias ieiunamus, secunda feria celebrari contingat, in praecedenti sabbato sint vigiliae faciendae. Nos autem super hoc Consultationi tuae taliter respondemus, quod apud nos omnium Apostolorum vigiliae sunt in observatione ieiunii celebrandae, praeter vigilias Apostolorum Philippi et Iacobi, et B. Ioannis Evangelistae, quoniam ipsorum solennitas infra solennitatem paschalem, istius autem infra natalem Domini celebratur. Ieiunium etiam apud nos in adventu Domini agitur. Sanctorum quoque vigiliae, quorum festivitates oportet secunda feria celebrari, in praecedenti sunt sabbato ieiunandae. De festivitate vero beati Bartholomaei Apostoli, de cuius celebratione dubietas oritur apud quosdam, tibi petenti consilium respondemus, quod in hoc consuetudinem tuae regionis observes. (Et infra: [cf. c. 4. de cel. miss. III. 41.]) Quum autem quaesieris, quae sit illis poenitentia iniungenda, qui diebus quadragesimalibus, quo tempore tantae famis inedia ingruebat, quod magna pars populi propter inopiam annonae periret, carnes comedere sunt coacti, tibi breviter respondemus, quod in tali articulo illos non credimus puniendos, quos tam urgens necessitas excusavit, preces tamen Domino pro illis et cum illis effundas, ne ipsis aliquatenus imputetur, quia bonarum mentium est, ibi timere culpam, ubi culpa minime reperitur. Item de illis, qui propter debilitatem, quam in se sentiunt, in sabbato iuxta terrarum consuetudinem aliarum carnes sumunt, quod in partibus tuis nullatenus fieri consuevit, quum hoc ab aliis moleste feratur, et oriatur inde illis occasio detrahendi, respondemus, quod super hoc consuetudinem tuae regionis facias observari, sic tamen, quod debilibus et infirmis propter hoc periculum non emergat. Praeterea postulasti apostolicum responsum habere de illis, qui in quadragesima vel in aliis ieiuniis solennibus infirmantur, et petunt sibi esum carnium indulgeri, quorum quidam promittunt propter hoc eleemosynam se facturos, quidam vero propter necessitatem infirmitatis urgentis hoc a te sibi, quasi ex debito, concedi requirunt. Super quo tibi respondemus, quod, quum non subiaceat legi necessitas, desiderium infirmorum, quum urgens necessitas exigit, supportare potes et debes, ut maius in eis periculum evitetur. [Dat. Rom. ap. S. Petr. IX. Kal. Mart. Pont. nostr. Ao. VIII. 1206.]

CAP. III.

Si festum Nativitatis occurrit sexta feria, licitum est omnibus carnes comedere, exceptis professis et voventibus.

6Explicari per sedem apostolicam postulasti, †utrum sit licitum illis, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, carnes comedere, quando in sexta feria dies dominicae Nativitatis occurrit. Ad hoc Respondemus, quod illi, qui nec voto, nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt secundum consuetudinem ecclesiae generalis. Nec tamen hi reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere. [Dat. Lat. IV. Kal. Nov. Pont. nostr. Ao. I. 1216.]

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus