4.XVI. DE MATRIMONIO CONTRACTO CONTRA INTERDICTUM ECCLESIAE.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l4t16

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

4.XVI. DE MATRIMONIO CONTRACTO CONTRA INTERDICTUM ECCLESIAE.

CAP. I.

Matrimonium, contra interdictum ecclesiae vel iudicis factum seu contractum, propter hoc solum non dirimitur, imponitur tamen poenitentia sic contrahentibus, et separantur, donec cognoscatur de causa interdicti. H. d. in effectu totus iste titulus.

2Literae, quas tua nobis fraternitas destinavit, expresse declarant, quod, quum quidam parochianus tuus sororem suam iam nubilem cuidam se daturum in uxorem, ea praesente et consentiente, praestito iuramento firmasset, et illa, non post multos dies dona et munera viri secundum morem terrae sponte suscipiens, ipsum tanquam proprium virum saepe amplexata fuisset, tandem mortuo fratre a proprio viri sui fratre se desponsari permisit, et, quod ab illo cognita fuisset, mendaciter asseverat. Quumque ei prohibuisses publice, ne cui illorum vel alicui se copularet: ipsa, spretis monitis tuis, alii nubere non expavit. Demum quum utrumque ante te convocasses, et mulieri praecepisses, ut ad domum matris rediret, ipsa ad nostram audientiam appellavit. Verum quoniam sollicitudini nostrae incumbit excessus et enormitates aliorum corrigere, et ad modum et ad formam rectitudinis revocare, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, ut superius est enarratum, praefatam mulierem, ne mandatum tuum contemptible esse videatur, ad domum matris omni appellatione et excusatione cessante redire compellas, et, imposita sibi de tanto excessu poenitentia condigna, postquam ea in domo materna per mensem steterit, ad tertium reverti permittas, et legitime sibi coniungi.

CAP. II.

Sponsalia de futuro, cum una etiam contra interdictum ecclesiae contracta, non habent dirimere matrimonium, postea contractum cum alia.

4Ex literis venerabilis fratris nostri Cantuariensis archiepiscopi apostolicae sedis legati ad nos pervenit, quod, quum G. de sancto Leodegario M. filiam suam absentem cuidam iuveni, R. nomine, desponsasset, postmodum, quibusdam ipsius mulieris consanguineis procurantibus, memoratus R. cum ea praesente per verba praesentis temporis contraxit, sicut dicitur, matrimonium; fide hinc inde corporaliter praestita, quod vir mulierem sicut uxorem legitimam de cetero exhiberet, et ipsa reverenter ei sine contradictione sicut viro legitimo obediret, nihilque defuit, nisi solennitas in facie ecclesiae celebranda, quae propter tempus quadragesimae tunc non potuit effectui mancipari. Postea orta suspicione, quod praefatus R. ad alia desideraret vota transire, ad examen fuit iam dicti archiepiscopi causa perlata, qui sub anathematis interminatione prohibuit, sicut ex literis ipsius accepimus, ne, antequam de praescripto negotio plene constaret, vir ad secunda vota transiret. Sed ipse, praescripta prohibitione contempta, filiam V. Matildam nomine in facie ecclesiae sibi solenniter copulavit uxorem. Postmodum vero duabus mulieribus et viro coram archiepiscopo constitutis, praefatus R. publice confessus est, se cum Maria, sicut superius dictum est, matrimonium contraxisse, et aliam, scilicet Matildam, prava quorundam suggestione seductum postmodum accepisse. Maria vero constanter asseruit, quod pater eius non moverat de voluntate eius querelam, adiiciens, quod inter ipsam et praefatum R., excepta sola fide de contrahendo matrimonio, nulla obligatio intercesserat, quam, quia ipse non servaverat, servare minime tenebatur, et ideo, quia eam, quam secundo acceperat, relinquebat. Quum autem praefatum R. illa tanquam proprium virum restitui postularet, et archiepiscopus vellet de matrimonio primo cognoscere, ob id maxime, quia mulieres dicebantur sese consanguinitate contingere, ac per hoc tam adulterii quam incestus vitium timebatur, dicta M. ad sedem apostolicam appellationis vocem emisit, et festum circumcisionis proxime praeteritum terminum appellationi praefixit. Cuius appellationi archiepiscopus deferens, eidem Mariae sub periculo animae et excommunicationis interminatione districtius interdixit, ne cui nuberet, donec causa ipsa coram nobis, vel coram delegatis ab apostolica sede iudicibus finem debitum sortiretur. Ipsa tamen, de remedio appellationis confisa, cuidam alii, V. nomine, nihilominus nupsit. Et super hoc citata coram archiepiscopo noluit propter appellationem, quam obiecerat, apparere. Quum igitur absentibus partibus non videretur nobis negotium finiendum, ipsum experientiae vestrae, de qua plene confidimus, committentes, praesentium auctoritate Mandamus, quatenus, partibus ante vestram praesentiam convocatis, inquiratis diligentius veritatem, et, si nihil constiterit, quod impediat, praeter consensum de futuro, qui inter praefatos R. et M. asseritur praecessisse, secunda matrimonia inviolabiliter observanda sublato appellationis obstaculo iudicetis. Licet enim contra interdictum ecclesiae ad secunda vota transire non debuerit, non est tamen conveniens, ut ob id solum sacramentum coniugii dissolvatur. Alia tamen poenitentia eis debebit imponi, quia contra prohibitionem ecclesiae hoc fecerunt. [Dat. Non. Febr.]

CAP. III.

Si hi, qui dicebantur consanguinei, contraxerunt contra praeceptum iudicis, debent separari, donec de causa cognoscatur.

6De muliere (Et infra: [cf. c. 6. de spons. IV. 1.]) Illos autem, qui pro consanguinitate prohibentur coniungi, et post contra interdictum ecclesiae se receperint, excommunicationi debes subiicere, donec tamdiu separentur, quousque legitime cognoscatur, utrum eorum matrimonium possit et debeat de iure stare.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus