5.12. DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l5t12

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

5.12. DE HOMICIDIO VOLUNTARIO VEL CASUALI.

CAP. I.

Homicida incorrigibilis debet deponi, et tradi curiae saeculari, ut moriatur.

2Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

CAP. II.

Ponit poenitentiam occidentis latronem, quum se poterat aliter liberare; si vero aliter liberare se non poterat, non tenetur agere poenitentiam, nisi ad cautelam.

4Interfecisti furem aut latronem, ubi comprehendi poterat absque occisione, et tamen interfecisti; quia ad imaginem Dei creatus est, et in nomine eius baptizatus et sanguine eius redemptus est, per XL. dies non intres in ecclesiam, et, lanea veste indutus, ab escis et potibus, qui interdicti sunt, et a toro, a gladio et ab equitatu, illos supra dictos dies te abstineas. In tertia autem et quinta feria et in sabbato aliquo genere leguminum, vel oleribus, et pomis, et parvis pisciculis cum mediocri cerevisia utere et temperate. Si autem sine odii meditatione te tuaque liberando huiusmodi diaboli membra interfecisti: secundum indulgentiam dico, propter imaginem Dei, si aliquid ieiunare volueris, bonum est tibi, et eleemosynam fac largiter. Si presbyter eadem fecerit, non deponatur; tamen, quamdiu vivit, poenitentiam agat.

CAP. III.

Non occiditur fur diurnus sine culpa, sed nocturnus sic.

6“Si [autem] perfodiens inventus fuerit fur, et percussus mortuus fuerit, non est illi homicidium imputandum. Si autem oriatur sol super eum: reus erit, [et morte morietur.]” Intelligitur ergo, [tum] non pertinere ad eum homicidium, si fur nocturnus occidatur; si autem diurnus fuerit, ad homicidium pertinere. Hoc est enim, quod ait: “si oriatur sol super eum, etc,” quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset, et ideo non debet occidi. Hoc etiam in antiquis legibus saecularibus, quibus ista tamen est antiquior, invenitur, impune scilicet occidi nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se [cum] telo defenderit. Iam enim plus est quam fur.

CAP. IV.

Sub generali pollicitatione seu permissione, etiam iurata, non venit illicitum.

8Cum iuramento pollicitus est Herodes saltatrici dare quodcunque postulasset ab eo; si ob iusiurandum fecisse se dicat, si patris matrisve interitum postulasset, facturus esset, an non? Quod ergo in suis repudiaturus fuit, contemnere debuit [et] in propheta.

CAP. V.

Homicida est, qui facit vel dat sortilegia, vel venena sterilitatis.

10Si aliquis causa explendae libidinis vel odii meditatione homini aut mulieri aliquid fecerit, vel ad potandum dederit, ut non possit generare, aut concipere, vel nasci soboles, ut homicida teneatur.

CAP. VI.

In poenitentia imponenda iudex debet attendere circumstantias, ex quibus augetur vel minuitur delictum. Hoc dicit usque ad §. Illi autem. – §. 1. Socians homicidam animo occidendi, licet non apponat manum, si tamen ex sua causa mors secuta est, tenetur fere pari poena cum homicida. Hoc dicit usque ad §. Illi etiam. Abbas Sic. – §. 2. Qui sociat homicidam tantum animo prohibendi ne impediatur, tenetur paulo minori poena. H. d. usque ad §. Qui vero. – §. 3. Incitans alium ad homicidium, mitius punitur quam homicida, secus autem, si incitavit ad certum homicidium. Nam, eo secuto, tenetur ut homicida. H. d. usque ad §. Hi quoque. – §. 4. Custodientes sarcinas occidentium, scientes, eos esse sicarios, non sunt immunes a poena homicidii. H. d. usque ad §. Eos insuper. Abbas – §. 5. Occupans bona occisi, non per hoc tenetur de homicidio, et non sufficit occupanti, quod eroget illa pauperibus, quum poterit restituere eis, quorum constat fuisse. H. d. usque ad §. Illis praeterea. Abbas – §. 6. Participantes interfectoribus in excommunicatione, diversimode puniuntur iuxta modum participationis. H. d. usque ad §. Clericos. Abbas. – §. 7. In isto §. usque ad fin. ponitur poenitentia clericorum, praestantium praedictae morti auxilium, consilium vel favorem. Hoc dicit. Abbas Siculus.

12Sicut dignum †est et omni rationi consentaneum, graves et difficiles quaestiones ad examen apostolicae sedis deferri, ita etiam nobis ex ministerio susceptae sollicitudinis imminet, easdem quaestiones, prout nobis Dominus dederit, solvere, et singulis a nobis consilium postulantibus respondere, ut providentia Romanae ecclesiae, quae ubique terrarum obtinet Domino disponente principatum, quaestiones solvantur, et removeatur in his ambiguitas de cordibus singulorum. Licet autem super quaestionibus, quas nobis tua discretio solvendas direxit, te non dubitemus providum et circumspectum exsistere: cogimur tamen ex servitutis ministerio iuxta discretionem et providentiam nostram iibi exinde respondere. Sane, quum vir literatus et sapiens et discretus et in his plurimum exercitatus exsistas, plenius nosti, quod in excessibus singulorum non solum quantitas et qualitas delicti, sed aetas, scientia, et sexus atque conditio delinquentis sunt attendenda, et non solum secundum praedicta, sed secundum locum et tempus, quo delictum committitur, unicuique poenitentia debet indici, quum, sicut tu ipse non ignoras, idem excessus magis sit in uno quam in alio puniendus. §. 1. Illi autem, qui animo occidendi, feriendi aut capiendi illum sanctum et reverendum virum quondam Cantuariensem archiepiscopum citra manuum iniectionem se fatentur venisse, si de illa captione mors eius secuta fuisset, pari poenitentia, vel fere pari exsisterent puniendi. §. 2. Et Illi etiam, qui non, ut ferirent, sed, ut percussoribus opem ferrent, si forte per aliorum violentiam impedirentur, paulo minori debent poena mulctari, quia, quum scriptum sit: “qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit, eum occidit,” constat [ipsos] ab homicidii reatu immunes non esse, qui occcisoribus opem contra alios praestare venerunt, nec caret scrupulo societatis occultae, qui, [quum possit,] manifesto facinori desinit obviare. §. 3. Qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde forte homicidium fuit secutum, [satis] dure et aspere, sed non ita severe sunt puniendi, nisi forte regem ipsum ad illud homicidium suis suggestionibus provocassent. §. 4. Hi quoque non sunt a culpa liberi, nec a poena debent esse immunes, qui, licet fuerint illius iniquae machinationis ignari, tamen eis, quos sicarios esse sciebant, vel in sarcinis custodiendis ministerium praebuerunt. §. 5. Eos insuper, qui dicuntur illius sancti viri et suorum post mortem eius spolia occupasse, si nihil aliud in tanto facinore commiserunt, a poena mortis eius arbitramur esse immunes; sed, quae occuparunt, eis, quorum fuerunt, tenentur in integrum restituere, si habent in facultatibus, unde possint ea reddere. Et ipsis ex hoc tamen moderata est poenitentia iniungenda, quia, licet quaedam ex his, quae occupaverunt, fateantur se pauperibus erogasse, non tamen aliena, quum ipsa potuissent eis, quorum fuerint, restituere, debuerunt pauperibus erogare. §. 6. Illis praeterea, qui sola excommunicatorum participatione se reos esse cognoscunt, considerata temporis mora, quo in eadem nequitia perdurarunt, et inquisito etiam, si eis timore vel affectione communicaverint scienter vel ignoranter, secundum hoc est poenitentia indicenda. §. 7. Clericos autem, quos constat armatos interfuisse tanto facinori, et illos etiam clericos, qui consilium illud dederunt, ut [idem] sanctus vir caperetur, perpetuo non solum ab altaris ministerio deponendos esse censemus, sed ita etiam, quod in ecclesiis nullo unquam tempore [ipsi] lectiones legant, vel responsoria in choro separatim cantent; sed in psalmis apud Deum de commisso satagant veniam impetrare. Insuper autem clerici ipsi in districto claustro monachorum vel canonicorum regularium, si fieri potest, sunt recludendi, ita quidem, quod usque ad septennium vel quinquennium debeant ab ecclesiarum introitu coerceri. [Super eo vero etc.]

CAP. VII.

Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei licitae, si non adhibuit diligetntiam, quam debuit.

14Presbyterem autem [alium,] qui quendam puerum intuitu disciplinae percussit in capite et vulneravit, quum post paucos dies, sicut asseris, exspirasset, tam ab omni altaris ministerio debes perpetuo removere, quam ab officio sacerdotali deponere, si ex ipsa percussione interiit, vel aliam infirmitatem incurrerit, de qua noscitur exspirasse.

CAP. VIII.

Homicidium casuale imputatur ei, qui dabat operam rei illicitae vel etiam licitae, secundum alium intellectum, si non adhibuit omnem diligentiam, quam debuit.

16Continebatur in literis tuis, quod, quum diaconus, praesentium lator, et quidam alii clerici a vineis ecclesiae opere consummato redirent, leviandi laboris gratia quendam ludum imitati sunt viatorum, proiicientes baculos suos in longum; studebant enim iacere in directum, et alter alterius fustem ferire. Cuius ludi, sicut asserunt, solet esse conditio, ut, qui alterius baculum percuteret, quasi victor, pro equo alio, cuius baculus percussus est, uteretur; sed praefati clerici, equitandi licentia non utentes, sola erant iactione contenti, ut, dum alacrius ad baculos suos concurrerent, laborem itineris non sentirent. Quidam autem laicus, sicut praedictus diaconus asserit, dum baculum eiusdem diaconi percussisset, incautus in eum equitaturus insiliit, et sic a falce illius diaconi, qua erat accinctus, mortale vulnus accepit, de quo post dies octo exspiravit. Ideoque mandamus, quatenus eundem diaconum sine licentia Romani Pontificis ad superiorem gradum non adscendere, vel in diaconatus officio nullo unquam tempore ministrare permittas, sed eum dispensative ministrare in subdiaconatus officio patiaris.

CAP. IX.

Homicidium casuale non imputatur ei, qui non fuit in culpa.

18Lator praesentium P. clericus nobis viva voce proposuit, quod, quum quadam die casu cum quodam clerico luderet, contigit, quod ille proiecit istum ad terram, cuius cultellus, quem ad latus suum habebat, in alterum incidit, et fortuito casu occubuit vulneratus. Ideoque mandamus, quatenus, rei veritate comperta, si ita res se habuit, et alia iusta causa non impedit, praedictum P. libere permittas ad sacros ordines promoveri.

CAP. X.

Is, ex cuius opera illicita sequitur homicidium, irregularis efficitur.

20Suscepimus literas tuas, per quas cognovimus, quod, quum lator praesentium in custodia cuiusdam domus cum altero fratre maneret, ingredientes de nocte quidam latrones ad eos, turpiter ipsos in personis affligere, et denudare vestimentis propriis praesumpserunt. In quos isti resumptis viribus insurgentes, ligaverunt illos, et detinere usque ad notitiam capituli voluerunt. Quum autem iste, rem ad tuam audientiam perlaturus, ligatos eos in fratris sui custoda dimisisset, et fures se solvere niterentur, frater illos, ne ipse ab eis interim eretur, occidit. Verum quoniam expediebat potius post tunicam etiam relinquere pallium, et rerum sustinere iacturam, quam pro conservandis vilibus rebus et transitoriis tam acriter in alios exardescere: abstineat iste humiliter ab altaris ministerio, et uterque peccatum suum, quibus modis ad arbitrium tuum potuerit, studeat expiare. Constat enim, eos contra regularem mansuetudinem et ecclesiasticam disciplinam ex utriusque ope interemptos.

CAP. XI.

Dans causam homicidio irregularis est.

22De cetero noveris, quod diaconus, quem literatum et honestate praeditum asseris, qui homicidio causam dedisse videtur, sicut ex tenore literarum tuarum perpendimus, non videtur ad sacerdotium promovendus.

CAP. XII.

Homicidium casuale imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, si non adhibuit diligentiam, quam debuit.

24Ad audientiam apostolatus nostri [ex parte vestra] pervenit, quod, quum quidam presbyter, volens corrigere quendam de familia sua, eo cingulo, quo cingi solebat, ipsum verberare tentaret, contigit, quod cultellus de vagina, quae cingulo adhaerebat, elapsus, eum in dorso aliquantulum vulneravit; postmodum vero, quum ille vulneratus aliquamdiu vixisset, et iam convaluisset a vulnere, alia graviori, ut dicitur, infirmitate percussus, cum sana mente ac devotione debita viam est universae carnis ingressus. Quia vero, utrum occasione vulneris decessisset, dubium habetur: eodem presbytero ab omni officio beneficioque suspenso, quid super hoc vobis esset agendum, apostolicam sedem consuluistis. Nunc itaque vestrae discretioni duximus respondendum, quod, quum in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem, vos convenit iniungere presbytero memorato, ut de cetero in sacris ordinibus non ministret; iniuncta tamen [ei] poenitentia congruenti, sibi poteritis concedere, ut in minoribus ordinibus ministrare sit contentus. Si vero vobis legitime constiterit, quod ille ex alia infirmitate obierit, de vestra licentia poterit, sicut erat solitus, divina officia ministrare. [Dat. Laterani.]

CAP. XIII.

Homicidium casuale non imputatar ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.

26Dilectus filius A. capellanus, in nostra praesentia constitutus, sua nobis confessione proposuit, quod, quum quadam corporis molestia gravaretor ita, quod et cibi et somni desiderium raptum videretur ab eo, ut comedendi appetitum aliquantulum excitaret, equum, quem nutriebat, adscendit. Qui quum bene non pareret habenis, sed praeter sessoris arbitrium suis saltibus lasciviret, ipse, ut eius refrenaret impetum, et freno vim intulit, equumque calcaribus stimulavit. Quumque fracto freno equus, quasi proprio arbitrio relictus, curreret festinanter, ei quaedam mulier, veniens ex obliquo et infantulum baiulans, obviavit, in quam equus irruens, procul abiecto sessore, puerum praedictum oppressit, et capellanus ipse ex repentino casu vix mortis periculum evitavit, sed ad ultimum convalescens postmodum divina celebrare non praesumpsit. Ideoque, quia nobis non constitit de praemissis, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus super his inquiras diligentius veritatem, et si est ita, quum idem capellanus nec voluntate nec actu homicidium perpetravit, nec dedit operam illicitae rei, non impedias, quo minus divina possit officia celebrare. [Dat. Lat. VI. Id. Nov. 1200.]

CAP. XIV.

Summatur ut supr. cap. prox.

28Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod, quum lator praesentium H. presbyter foenum vellet de curru deponere, perticam superius allegatam, quum neminem circa currum videret, proiecit in terram, et, quum foeno insisteret deponendo, quidam, prope ipsum accedens, puerum quendam iuxta currum reperit semivivum, in quo praeter modicum livoris in fronte nihil inveniri potuit laesionis. Nos autem ab eodem quaesivimus sacerdote, si, priusquam iaceret perticam, circumspexisset sollicite, an esset aliquis circa currum; qui, quod diligenter circumspexit, asseruit, sed, quod vidisset aliquem, denegavit. Ad te igitur remittentes eundem, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si res ita se habet, nisi contra eundem presbyterum grave scandalum sit exortum, vel tanta laboret infamia, quod deficiente accusatore oporteat eidem canonicam purgationem indici, ipsum libere permittas exsequi officium sacerdotis. [Dat. Lat. VIII. Kal. Dec. Ao. III. 1200.]

CAP. XV.

Summatur etiam, ut supr. eod. cap. Dilectus.

30Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod quidam monachus puer tuae dioecesis ad deponendam de campanili campanam subserviens, quia quoddam lignum casu corruit, ipso movente in ecclesia sub campanili quendam puerum oppressit et occidit. Unde a nobis humiliter postulabas, quid tibi esset super hoc faciendum, petens, ut cum ipso misericorditer dispensetur. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si monachus ipse rem necessariam agebat et utilem, et in loco, per quem aliquem transire non crederet, vel ibidem exsistere, vel etiam illuc de consuetudine venire, quando lignum movisse dignoscitur, satis poterit, praesertim in monasterio, ad altiores ordines promoveri. [Dat. Rom. ap. S. Petr. Non. Apr. IX. 1206.]

CAP. XVI.

Summatur, ut supr. eod. cap. Dilectus.

32Significasti nobis per literas tuas, quod, quum F. clericus cum archipresbytem sancti Fidantii equitaret, equus, cui insidebat, tam se quam ipsum proiecit in aquam. Unde clericus ipsum graviter calcaribus stimulavit; equus vero, ut literarum tuarum verbis utamur, quum exsistaret bucca durus, praeter voluntatem sessoris ruptus in cursum, et male parens habenis, quandam mulierem, quam obviam habuit, ex improviso pedibus interfecit. Quumque nos ab eodem clerico fecissemus inquiri, utrum equi vitium prius scivisset: illud asseruit se ignorasse. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus inquiras super his diligentius veritatem, et, si ita est, ad maiorem cautelam iniungas eidem clerico poenitentiam competentem, qua peracta non impedias, quo minus et in susceptis ministret ordinibus, et ad maiores valeat promoveri.

CAP. XVII.

Non censetur homicida is, quo prohibente et causam non dante a consanguineis homicidium committitur.

34Petrus, diaconus et monachus sancti Ioannis de Puna, sua nobis insinuatione monstravit, quod, quum ipsum quondam in saeculari habitu constitutum, in ecclesia de Rigelo beneficium quoddam obtinentem, abbas illius ecclesiae eodem beneficio spoliasset, cognati et amici eius abbati saepius supplicarunt, ut beneficium restitueret sibi memoratum; quo nolente ipsorum precibus acquiescere, irati plurimum et commoti, nocte quadam in domo diaconi convenerunt, et coena facta dicebant, quod vindictam volebant sumere de abbate. Inhibiti autem expresse ab eodem diacono, ne abbatem occiderent, aut aliquid sibi facerent, unde ordinis sui discrimen incurreret et animae detrimentum, nihilominus irruerunt in eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto, qui post dies aliquot exspiravit. †Ab illo autem tempore usque hodie praedictus diaconus, de eo, quod contigerat, tristis effectus, ab administratione cessavit, et, nondum expleto biennio, habitum induit monachalem. Unde a nobis suppliciter petiit edoceri, utrum posset in officio diaconi ministrare, et, si hoc ei liceret, an posset ad maiorem ordinem promoveri. Licet autem, si praemissis veritas suffragatur, praefatus diaconus super abbatis interitu non videatur esse culpabilis; quia tamen bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est, quod ab administratione officii se propria voluntate suspendit, vel habitum induit regularem, sibi non ad peccatum adscribimus, sed ad meritum reputamus. Quocirca fraternitati vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si praemissa noveris veritate subnixa, saepe dicto diacono non solum in diaconatus officio ministrare, sed etiam ad ordinem presbyteratus adscendere, si aliud canonicum non obstiterit, liberam concedas auctoritate apostolica facultatem, praesertim si super hoc non fuerit respersus infamia; quum ei non debeat imputari, quod contra prohibitionem eius expressam, eo causam vel occasionem non dante, ausu sacrilego fuit ab ipsius consanguineis attentatum, [divina scriptura testante, quod anima, quae peccaverit, ipsa morietur etc. Dat. Reate II. Non Aug. Pont. nostr. Ao. I. 1198.]

CAP. XVIII.

Irregularis censetur, qui alium letaliter percussit, licet ab aliis fuerit extinctus; idem, si apparet, an letaliter, si etiam percussus ab aliis obiit, et non apparet, ex cuius vulnere decesserit. Idem est, si percusserit non letaliter, si animum occidendi habuit, et ex aliorum vulneribus percussus exspiravit. H. d. notabiliter. Abbas.

36Significasti nobis per literas tuas, quod, quum quidam maleficus, ingressus ecclesiam de Bleiseio, Dei timore posthabito eucharistiam cum altarium ornamentis et libris ecclesiasticis extra [ipsam] ecclesiam asportasset, dilectus filius L. presbyter lator praesentium ecclesiae [tuae] canonicus regularis, quem in praefata ecclesia de Bleiseio institueras capellanum, praefatum iniquitatis filium fossorio arrepto percussit. Sed, si ad mortem fuit ictus huiusmodi, tu et ipse penitus ignoratis; quem parochiani ecclesiae videntes ornamenta ecclesiae asportantem, arreptis gladiis et fustibus in eodem loco protinus occiderunt. †Praefatus vero Laurentius de sua salute praecogitans, evoluto anno sub titulo confessionis tibi rei ordinem revelavit, pro quo nobis humiliter supplicasti, ut cum eo misericorditer agere dignaremur. Licet autem contineatur in canone, quod, si quatuor homines aut quinque vel plures contra unum hominem rixati fuerint, et ab eis mortuus fuerit vulneratus, quicunque illorum et plagam imposuerit, homicida secundum statuta canonum iudicetur; quia tamen in alio canone dicitur de presbytero, qui diaconum equitantem percussit, et ipse, cadens ex equo, cervice fracta interiit: quodsi non ad mortem percussus est, incaute agenti presbytero est poenitentia indicenda, ita, quod aliquanto tempore a missarum suspensus solenniis, denuo ad sacerdotale officium revertatur, quodsi veraciter qualicunque percussione presbyteri mortuus est diaconus, nulla hic ratione more sacerdotis permittendus est ministrare, etiamsi voluntatem non habuit occidendi. Nos in praemisso casu credimus distinguendum, utrum constare possit, quod praefatus sacerdos non inflixit percussionem letalem, de qua videlicet, si aliorum non fuissent vulnera subsecuta, percussus minime interiisset, et si percussor voluntatem non habuerit occidendi, neque ipsius studio, consilio vel mandato processerint alii contra illum. Et quidem, si hoc ita se habet, quod forsan ex eo posset ostendi, si certa apparuisset percussio ab eodem inflicta tam modica et tam levis, in ea parte corporis, in qua quis de levi percuti non solet ad mortem, ut peritorum iudicio medicorum talis percussio assereretur non fuisse letalis, quum de ceteris credendum sit ipsi sacerdoti, qui non accusatur vel denunciatur ab aliquo, sed per se ipsum, de sua salute sollicitus, consilium appetit salutare, post poenitentiam ad cautelam iniunctam in sacerdotali poterit officio ministrare, maxime religionis accedente favore, quum sit canonicus regularis, et sine omni scandalo possit sacerdotale officium celebrare. Quodsi discerni non possit, ex cuius ictu percussus interiit: in hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos, etsi forte homicida non sit, a sacerdotali officio abstinere debet, quum in hoc casu cessare sit tutius quam temere celebrare, pro eo, quod in altero nullum, in reliquo vero magnum periculum timeatur. †Utrum autem de illis sit simile sentiendum, quorum unus, sed quis omnino nescitur, homicidium perpetravit, si forsan ad recipiendos sacros ordines praesententur, utrum omnes sint pariter repellendi, quum discerni non possit, qui debeant culpabiles iudicari, diligens investigator advertat, quamvis hic casus sit ab illo valde diversus. Si vero, quemadmodum perhibetur, sacerdos iste prius ab illo percussus sacrilego, mox eum cum ligone in capite repercussit, quamvis vim vi repellere omnes leges et omnia iura permittant; quia tamen id debet fieri cum moderamine inculpatae tutelae, non ad sumendam vindictam, sed ad iniuriam propulsandam: non videtur idem sacerdos a poena homicidii penitus excusari, tum ratione instrumenti, cum quo ipse percussit, quod, quum grave sit, non solet levem plagam inferre, tum ratione partis, in qua fuit ille percussus, in qua de modico ictu quis letaliter solet laedi, maxime quum secundum vulgare proverbium asseratur, quod, qui ferit primo, fevit tangendo, qui ferit secundo, ferit dolendo. Unde, pensatis omnibus, ei creditur expedire, ut cum humilitate abstineat a sacerdotali officio exsequendo. [Dat. Viterbii Kal. Iul. Pont. nostr. Ao. XII. 1209.]

CAP. XIX.

Religiosus, chirurgiam exercens, si ex ea mors sequitur, irregularis est; etiamsi sit peritus et diligens, et hoc fecerit causa pietatis; sed cum eo post satisfactionem misericorditer dispensari potest. H. d. usque ad §. Ad ultimum. – §. 1. Qui iudici saeculari dedit intersignia furis, a quo fuit vulneratus, irregularis non est, licet ille postmodum occidatur. Abbas Siculus.

38Tua nos duxit fraternitas consulendos (Et infra: [cf. c. 7. de cons. et aff. IV. 14.]) Tertio Quaesivisti per sedem apostolicam explicari, quod sit de quodam monacho sentiendum, qui, credens, se quandam mulierem a gutturis tumore curare, ut chirurgicus cum ferro tumorem illum aperuit, et, quum tumor ille aliquantulum resedisset, monachus ipse mulieri praecepit, ne se vento exponeret ullo modo, ne forte ventus, subintrans gutturis apertionem, sibi causam mortis inferret; sed mulier, eius mandato contempto, dum messes colligeret, vento se exposuit incaute, et sic per apertionem gutturis sanguis multus effluxit, et mulier diem ultimum sic finivit, quae tamen confessa est, quod, quia vento exposuit semetipsam, [ipsa] sibi dederat causam mortis; utrum videlicet, quum praedictus monachus sit sacerdos, liceat ei sacerdotale officium exercere. Nos igitur fraternitati tuae taliter respondemus, quod, licet ipse monachus multum deliquerit alienum officium usurpando, quod sibi minime congruebat, si tamen causa pietatis, et non cupiditatis id egerit, et peritus erat in exercitio chirurgiae, omnemque studuit, quam debuit, diligentiam adhibere, non est ex eo, quod per culpam mulieris contra consilium eius accidit, adeo reprobandus, quod non post satisfactionem condignam cum eo misericorditer agi possit, ut divina valeat celebrare; alioquin interdicenda est ei sacerdotalis ordinis exsecutio de rigore. §. 1. Ad ultimum fuit ex parte tua propositum [coram nobis,] quod quidam scholaris, metuens, ne latrones in hospitio suo essent, parvo assumpto gladio, ut ignem quaereret, de strato consurgens, quum venisset ad ostium, ignarus reperit ibi furem, qui, cum scholari incipiens colluctari, non solum ipsum scholarem prostravit ad terram, sed etiam paene ad mortem vulneravit eundem. †Scholaris vero, provocatus ab illo, vim vi in continenti repellens, extorto latroni gladio, eundem servato iuris moderamine repercussit, qui perterritus fugam, quam cito potuit, maturavit. Mane itaque lucescente, scholares latronem quaesiverunt eundem, quem, vulneratum inventum, potestati Vincentiae tradiderunt, coram quo constanter negavit, quod praemissa minime perpetravit. Unde praefatus potestas ad eundem scholarem suos nuncios destinavit, ut exponeret, si qua sciret de fure praedicto, vel traderet intersignia; qui cultrum, quem ipsi latroni abstulerat, et sotulares ab eodem in ipsius domo dimissos, quos abstraxerat sibi, ne pedum strepitus audiretur, nunciis tradidit memoratis, super eodem facto se nihil amplius intromittens. Potestas igitur, receptis talibus intersigniis, latronem ipsum apparitoribus suis tradidit puniendum, qui sibi amputaverunt virilia, et oculos eruerunt; latro vero se ad quoddam coenobium transtulit, et ibi per triduum ira et dolore commotus nec potum sumpsit, nec cibum, et sic de medio est sublatus. Unde per nostrum oraculum postulas edoceri, utrum praefatus scholaris ad sacros valeat ordines promoveri. Nos igitur inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, si praefatus scholaris dignis meritis adiuvatur, propter praescriptum eventum a susceptione sacrorum ordinum nullatenus est arcendus. [Dat. Lat. Id. Febr. Pont. nostr. Ao. XIV. 1212.]

CAP. XX.

Qui dat causam abortioni, homicida est, si conceptum erat vivificatum animal rationale; alias secus.

40Sicut ex literarum vestrarum tenore accepimus quum quidam presbyter vestri ordinis, qui prius fuerat niger monachus, quandam mulierem praegnantem, cum qua contraxerat consuetudinem inhonestam, et quae asserebat, se concepisse ex eo, per zonam arripuerit, quasi ludens, ipsa mulier postmodum per hoc sic se asseruit esse laesam, quod occasione huiusmodi abortivit; propter quod idem presbyter, proborum virorum usus consilio, se ipsum duxit ab altaris ministerio sequestrandum. †Quare nobis humiliter supplicastis, ut cum eo agere misericorditer dignaremur. Nos vero devotioni vestrae insinuatione praesentium respondemus, quod, si nondum erat vivificatus conceptus, ministrare poterit; alioquin debet ab altaris officio abstinere. [Dat. Lat. IV. Non. Oct. Pont. nostr. Ao. XIV. 1211.]

CAP. XXI.

Non imputatur clerico, civiliter iustitiam petenti de laico, si iudex in laicum exercet vindictam sanguinis.

42Postulasti: (Et infra: [cf. c. 14. de for. comp. II. 2.]) Quaesivisti praeterea, utrum contra quosdam, contempta excommunicationis sententia debitas ecclesiis decimas subtrahentes, tibi regiam implorare liceat potestatem, quum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quod breviter respondemus, quod, si, te huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, rex, cui ad bonorum laudem, vindictam vero malorum, gladius est commissus, in eosdem rebelles traditam sibi exercuerit potestatem, eorum erit duritiae aut malitiae imputandum. [Coemeteria etc. cf. c. 7. de cons. eccl. III. 40. Dat. Lat. III. Kal. Mai. Pont. nostr. Ao. XVI. 1213.]

CAP. XXII.

Homicidium casuale non imputatur ei, qui non occidit, nec fuit in culpa, etiamsi ad cautelam veniam postulaverit.

44Exhibita nobis humilis I. clerici confessio patefecit, quod, quum in puerili esset constitutus aetate, cum quibusdam coaetaneis suis ludens, et insequens unum ex illis, lapidem post eum non animo quidem laedendi, sed timorem incutiendi proiecit; qui, licet ex proiecto lapide percussus non fuerit, neque tactus, ad alium tamen lapidem corruens, et caput offendens, tum propter imperitiam medicantis, tum propter patris incuriam, qui aestivo tempore campestribus laboribus et sudoribus ipsum exposuit, post XL. dierum spatium exspiravit. Quia vero dictus clericus, ut mitigaretur dolor patris defuncti, tanquam puer inscius ab amicis inductus, veniam super hoc postulavit ab ipso, tu eum hac occasione a sacrorum ordinum susceptione repellis, quanquam idem defuncti pater, in extremis laborans, tibi et archidiacono tuo, nec non presbytero, cui suam aperuit conscientiam, confessus fuerit, et praestito firmaverit iuramento, nihil ipsum in morte filii sui, prout sibi plene constiterat, commisisse. Quare idem clericus tam suppliciter quam humiliter postulavit a nobis, ut, quum de illius obitu laesam non habeat conscientiam, dignaremur agere misericorditer cum eodem. Quocirca fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, inquisita super his sollicite veritate, si constiterit ita esse, ipsum propter hoc a receptione sacrorum ordinum non repellas.

CAP. XXIII.

Homicidium casuale non imputatur ei, qui dedit operam rei licitae, nec fuit in culpa.

46Ioannes sacerdos humili nobis insinuatione monstravit, quod, quum die quadam pulsaret campanas, ut signo dato conveniret populus fidelium ad divina, cadens tintinnabulum percussit quendam manentem puerum coram eo, qui, licet vulneratus in capite per mensem curam receperit medicorum, post mensem tamen, quum vulnus esset mortale, decessit. Unde nobis humiliter supplicavit, ut misericorditer agentes cum ipso, permitteremus sibi exsequi libere officium sacerdotis. Nos igitur attendentes, quod dicto sacerdoti, qui dabat operam rei licitae, nihil potuit imputari, si casus omnes fortuitos non praevidit, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si vobis constiterit, rem ita esse, dictum sacerdotem, si aliud canonicum non obsistit, sacerdotale officium sublato cuiuslibet appellationis obstaculo exsequi permittatis.

CAP. XXIV.

Clericus pugnando etiam contra inimicos fidei catholicae, si quemquam percussit, et de interfectione ipsum remordet conscientia, a ministerio altaris abstinere debet.

48Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, quum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis Christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, quum pro eo, quod aliquos percuissisti, irregularitatem metuas incurrisse, nobis humiliter supplicasti, ut, quid agere debeas, tibi scribere dignaremur. Quocirca discretioni tuae mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, quum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare.

CAP. XXV.

Idem dicit, quod cap. Ioannes supr. eod., et tantum ponit diversitatem in facto.

50Quidam, ut asseris, ad aedificationem ecclesiae, in adiutoirium a presbytero evocatus, ruens cum laqueari, quod idem presbyter solvere nitebatur, hac occasione rebus est humanis emptus. (Et infra:) Attendentes igitur, quod sacerdos ipse dabat operam licitae rei, studuit etiam, quam debuit, diligentiam adhibere, circumstantibus quibus periculum imminebat, ita tempestive et alta voce praemonitis, quod et intelligere et fugere potuerunt, inquisitioni tuae taliter respondemus, quod ob hanc causam, vel quia omnes casus fortuitos, qui praevideri non possunt, forsitan non praevidit, non debet quoad officium vel beneficium impediri.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus