5.04. NE PRAELATI VICES SUAS VEL ECCLESIAS SUB ANNUO CENSU CONCEDANT.

By Raymond Of Penyafort

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | July 4, 2017

Authority: SCTA :

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution 4.0 International

cice-l5t4

Sources:

R: 1582 correctores Romani edition.

Fb: Friedberg 1879 Volume 2

5.04. NE PRAELATI VICES SUAS VEL ECCLESIAS SUB ANNUO CENSU CONCEDANT.

CAP. I.

Qui dat pecuniam, ut episcopalem vel spiritualem iurisdictionem exerceat, officio suo privatur, et sic conferens illud amplius conferre non poterit, et canonice punietur. Hoc dicit cum sequentibus.

1 Alexander III. in concilio Lateranensi. "Praeterea, quoniam quidam in quibusdam partibus sub pretio statuuntur, qui decani vocantur, et pro certa pecuniae quantitate episcopalem iurisdictionem exercent, praesenti decreto statuimus, ut, qui de cetero hoc praesumpserit, officio suo privetur, et episcopus conferendi hoc officium potestatem amittat." [a]

CAP. II.

Summatum est supra cap. proximo.

3Quoniam in quibusdam partibus decani quidam vel archipresbyteri ad agendas vices episcoporum seu archidiaconorum, et terminandas causas ecclesiasticas sub annuo pretio statuuntur, quod ad sacerdotum gravamen et subversionem iudiciorum non est dubium redundare: id ulterius fieri [districtius] prohibemus. Quodsi quis de cetero fecerit, nostra auctoritate removeatur a clero. Episcopus autem, qui in sua dioecesi hoc sustinuerit, et ecclesiasticam iurisdictionem sua patitur dissimulatione perverti, districtione canonica percellatur.

CAP. III.

Regimen ecclesiae sub annuo censu committi non debet.

5Quoniam enormis quaedam consuetudo in quibusdam locis contra sanctorum Patrum institutiones invaluit, ut sub annuo pretio sacerdotes ad ecclesiarum regimen statuantur, ne id fiat, modis omnibus prohibemus, quia, dum sacerdotium sub huiusmodi mercede venale disponitur, ad aeternae retributionis praemium consideratio non habetur.

CAP. IV.

Fructus ecclesiarum sub annuo censu concedi possunt.

7Querelam magistri G. recepimus, quod, quum ecclesiam de Chephalai a G. persona eiusdem ecclesiae ad annuum censum tenendam per septennium suscepisset, ipse sibi, antequam eam per unius anni spatium tenuisset, auferre praesumpsit, quanquam idem G. praestita [sibi] fide firmaverit, quod usque ad statutum terminum nullam ei exinde molestiam vel gravamen inferret. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit ita esse, appellatione remota eum districte compellas, ut praefatam ecclesiam dicto G. restituat, et usque ad terminum inter eos constitutum, secundum quod inter se convenerint, ipsum eandem permittat pacifice possidere.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus