Quaestio 1

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e1053

Sources:

Quaestio 1

De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens

1[lec3 q1] Circa primam questionem sic proceditur, et queritur de quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens. Ostenditur autem quod anima sit accidens per duas rationes, quarum prima talis est: in naturalibus enim corporibus forma est principium operationis et non quelibet forma set forma accidentalis, sicut patet in elementis. Set anima est principium motus et operationis in naturalibus, ergo anima est forma accidentalis et ita accidens.

2Secunda ratio talis est: proprium V59rb est accidentis diffiniri per subiectum et per principia subiecti et per res alterius generis, et ideo omne quod sic diffinitur est accidens. Set anima diffinitur hoc modo, quia diffinitur per corpus et per principia corporis, sicut patet in secundo, ergo anima est accidens.

3Tercia ratio talis est: in genere accidentium fiunt denominationes, in genere substantiarum non fiunt denominationes. Set ab anima fit denominatio corporis, quia dicitur corpus animatum, ergo anima non est in genere substantie se accidentis.

4Ad oppositum sunt due rationes, prima talis est: nullum accidens habet potentias sibi proprias et sibi insitas, quia sola substantia habet potentias distinctas. Set anima est huiusmodi quod habet potentias proprias sibi distinctas, ergo anima est substantia.

5Secunda ratio hec est: nullum accidens recipit contrarietatem manens unum et idem, sicut subiectum. Set anima manens una et eadem est subiectum contrarietatis, ergo anima non est accidens set substantia.

6Tercia ratio talis est: nullum accidens est nobilius suo subiecto. Anima est nobilior corpore prior et antiquior sicut uult Aristoteles, ergo anima non est accidens.

7Quarta ratio hec est: si anima esset accidens esset accidens corporale, quia est forma corporalis, set omne accidens corporale distenditur secundum distinctionem materie, ergo anima distenderetur secundum distinctionem materie. Nulla autem est talis forma mouet sufficienter, ergo anima non moueret sufficienter. Hoc autem falsum, ergo non distendetur, ergo non est accidens. Iterum si anima sic distenderetur, anima non esset spiritualis. Hoc autem falsum est, ergo anima est substantia.

8Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima substantia est et non accidens.

9Ad primam rationem in contrarium est dicendum quod formarum quedam sunt corporales, quedam spirituales. In formis autem corporalibus principium operationis est a formis accidentalibus, quia actio que est in illis formis per earum contrarietatem. Contrarietas autem solum recipitur in accidentibus et non in substantia. In formis autem spiritualibus non est operatio omnino per accidentia, set etiam per essentias. Dicendum autem est quod actio debetur forme duobus modis: uno modo tanquam instrumento inmediate operandi. Alio modo tanquam primo principio regulanti et necessitatem operationi imponenti. Primo modo debetur actio forme accidentali. Secundo modo debetur actio forme substantiali et sic operatur anima per suam substantiam, sicut regulans operationem. Operatur autem mediantibus suis potentiis ut mediante instrumento, et sic non est accidens in sui essentia.

10Ad secundam rationem dicendum est quod aliquid diffinitur per subiectum dupliciter: uno modo tanquam propria passio eius causata a propriis eius principiis. Alio modo tanquam completio eius. Quod primo modo diffinitur est accidens, quod secundo modo diffinitur est forma substantialis, et hoc secundo modo diffinitur anima per corpus, sicut eius completio et ideo dicitur quod anima est perfectio corporis organici et cetera.

11Ad terciam rationem dicendum quod duplex est denominatio, una est substantialis, alia est accidentalis. Iterum in anima similiter ista, scilicet substantia, forma et operationes. A parte ergo substantie non denominat anima. A parte autem qua est forma et a parte operationum denominat, unde dicitur animato. Set hec denominatio non est substantialis set accidentalis. Alio modo non constitueret animatum differentiam in genere substantie. Denominatio autem substantialis potest esse in substantiis licet non accidentalis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus