Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e1336

Sources:

Quaestio 4

Utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis

1[lec4 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur utrum iste differente anime que sunt uegetabilis et sensibilis sint eiusdem speciei secundum quod sunt in animali bruto et in homine et in plantis. Unde queritur utrum hec differentia anime que est uegetabilis sit eadem secundum speciem prout est in planta et prout est in bruto et in homine uel differant specie in istis et similiter sensibilis in bruto et in homine. Ostenditur autem duabus rationibus quarum prima talis:

2Potentie differunt per actus et operationes. Actus autem differunt per obiecta, set obiecta et operationes istarum differentiarum anime sunt eedem prout sunt in homine et bruto et planta, ergo et potentie eedem. Ergo et substantie eedem, quia idemptitas potentie ponit idemptitatem substantie, ergo iste differente anime que sunt uegetabilis, sensibilis sunt eedem in omnibus in quibus sunt. Minor patet, quia actus anime uegetabilis in omnibus in quibus est uiuere, generare, nutrire et augmentare operationes eius sunt similiter, et similiter operatio anime sensibilis est sentire in omnibus.

3 V61ra Secunda ratio talis est: forme materiales corporales omnino dependent a materia. Differentie autem anime sunt forme et substantie, set forma substantia non recipit diuersitatem secundum speciem a materia set potius e conuerso, cum non habeat illa forma principia materie set distat per essentiam a materia, ergo forme substantie non habent diuersitatem secundum speciem a parte materie, et alio modo non habent diuersitatem, quia si habent secundum speciem, hoc erit per applicationem ad materiam cum a materia dependeant differentie. anime ergo non differunt secundum speciem prout sunt in diuersis. Et confirmatur hec ratio sic: forma corporalis magis applicatur ad materiam quam forma spiritualis que est anima. K70ra Set forma corporalis est eadem secundum speciem in diuersis materiis, sicut patet de forma ignis, que est eadem secundum speciem in materia propria et aerea. Ergo multo magis differentie anime existentes in diuersis erunt eedem secundum speciem per applicationem ad diuersa non recipiunt diuersitatem secundum speciem.

4Ad oppositum est hec ratio: genus et differentia fundantur in principiis naturalibus sicut animatum fundatur in natura corporali habente uitam. Animalis autem similiter fundatur in habente sensum. Illa autem natura corporalis habens uitam est sicut planta, cum ergo animal communicet cum planta in natura corporis animati, necesse est quod hec differentia animatum fundetur in illis in aliquo principio naturali communi. Hoc autem non est nisi anima uegetalis, quod est principium uite in utroque. Hec uero communicatio secundum genus est solum, ergo principium illius est solum commune secundum genus remotum, differens autem secundum speciem. Hoc autem est anima uegetabilis, ergo in planta et in animali differt anima uegetalis secundum speciem. Similiter autem est de anima sensibili. Homo enim communicat cum bruto a parte istius differentie sensibile que est communicatio secundum genus solum et differentia secundum speciem. Principium autem huius communicationis est anima sensibilis, quia in ipsa fundatur hec differentia sensibile. In utroque ergo anima sensibilis et in homine et in bruto est differens specie.

5Et confirmatur hec ratio in hunc modum: principia rerum sunt ordinabilia in genere per reductionem, sicut patet de hiis principiis substantie que sunt materia et forma, que sunt in genere substantie per reductionem eorum ad substantiam. Ergo prout anima habet naturam forme est in genere per reductionem, ergo differunt anima uegetabilis et sensibilis secundum differentiam ordinabilium in genere, quorum sunt principia per reductionem ad illa sunt in genere. Illa autem differunt specie, ergo anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in illis differunt specie.

6Solutio. Ad hoc dicendum est quod circa hoc est duplex intensio. Quidam enim ponunt quod anima uegetalis et sensibilis in diuersis non differunt secundum speciem set a parte materie solum. Dicendum est autem quod in diuersis secundum speciem et hoc etiam patet per actus earum. Alterius enim speciei est uita hominis et uita bruti et uita plantae, et similiter de actu anime sensibilis in homine et bruto et concedente sunt rationes ad hoc.

7Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod operationes sunt duobus modis. Quedam enim sunt communes et quedam proprie. Sicut igitur accidentia propria ponunt diuersitatem in speciebus a posteriori, similiter operationes proprie ponunt diuersitatem in substantiis a posteriori, sicut in anima. Accidentia autem communia non ponunt diuersitatem in speciebus, et similiter nec operationes communes ponunt diuersitatem in substantiis secundum speciem nec idemptitatem secundum speciem. Et quia ille operationes de quibus procedit ratio sunt communes et non proprie, ideo ratio non ualet, quia licet eedem sint communes, non tamen substantie eedem secundum speciem proprie set differunt. Alter autem potest dici quod sicut ille differunt in diuersis ita et potentie illarum et operationes. Alterius enim speciei est uita in homine et in aliis, quia in homine regulatur ab anima rationali et completur. In bruto autem completur a sensibili, in plan K70rb ta autem a uegetabili et sic habet diuersas completiones secundum speciem, et ideo differt secundum speciem in istis. Similiter hec operatio sentire regulatur et completur in brutis a sensibili, in homine ab anima rationali, et sic habet diuersas completiones secundum speciem.

8Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de formis materialibus et de differentiis anime, quia forme materiales elementares multiplicant se circa materiam generando semper idem specie, et propter hoc eadem est secundum speciem forma ignis in materia propria et in materia aerea, set differentie anime non se habent sic. Non enim multiplicant se circa materiam set differunt, sicut dictum est, quia uegetabilis anima in homine non generat plantam set hominem, unde differenter est principium hic et ibi.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus