Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e1710

Sources:

Quaestio 3

Utrum contingat intelligere sine phantasmate

1[lec6 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et queritur utrum contingat intelligere sine phantasmate, et ostenditur quod non per duas rationes, quarum prima hec est: sicut habetur in tercio De anima, nichil est in intellectu nisi prius fuerit in sensu. Set inter sensum et intellectum est phantasia media, que siquidem species sensibiles ad intellectum reducit, ergo intellectus contingit per coniunctionem sui ad phantasiam, ergo non contingit intelligere sine phantasmate.

2Secunda ratio est hec: in anima intellectiua sunt due potentie, una qua est omnia facere, alia qua est omnia fieri. Potentia autem qua est omnia fieri appellatur intellectus possibilis. Alia autem appellatur intellectus agens. Possibilis autem dicitur quia recipit species a phantasmatibus et uirtutibus sensibilibus, et propter hoc appellatur potentia in qua est omnia fieri. Agens uero illuminat fantasmata et reducit de potentia in actum intelligendi et ex hiis duobus resultat perfectio intellectus, scilicet ex receptione a phantasmatibus et ex illuminatione fantasmatum. Set utraque istarum operationem circa phantasmata exercetur, ergo non contingit intelligere sine fantasmate.

3Tercia ratio est talis: substantiarum quedam sunt corporales quedam spirituales, et corporales sunt ille que continuntur in mundo corporali, spirituales sunt ut primum et intellectiue. Set substantie corporales non cognoscuntur nisi mediantibus formis corporalibus, que primo cadunt in sensu et per sensum ad intellectum perueniunt. Set non possunt diffiniri ad intellectum nisi mediante phantasma, ergo non contingit intelligere substantias corporales sine phantasmate. Iterum substantie spirituales cognoscuntur per effectus suos. Effectus autem ipsarum sunt illi quos influunt in substantias corporales, et ita per aspectum ad substantias spirituales contingit substantie spirituales. Huius autem aspectus est per uiam et phantasie, ergo non contingit intelligere sine phantasma. Non est ergo intelligere sine phantasmate.

4Ad oppositum sunt due rationes que dicte sunt in prima questione in operatione que ostendunt animam intellectiuam habere propriam operationem. <Si enim intellectus habet propriam operationem, ipse non est coniunctus phantasie. Cum hiis rationibus sunt due rationes, prima talis est: omnis uirtus ammixta phantasie est materialis et generabilis et corruptibilis. Set anima intellectiua non est huiusmodi, quia sic sequeretur positio Alexander que facta est possibilitatis intellectum materialem esse corruptibilem et generabilem, ergo anima intellectiua non est permixta fantasie, set omnis talis uirtus potest intelligere sine phantasmate, ergo contingit intelligere sine phantasmate.

5Secunda ratio hec est: omnis uirtus que operatur cessante sensu et phantasia est uirtus non habens phantasiam, cum in suis operationibus sensu et phantasia non egeat. Set uirtus intellecti K74vb ua est huiusmodi. Hoc patet manifeste, quia cessantibus omnibus organis et sensibus anima intellectiua operatur et intelligit, ergo contingit intelligere sine phantasmate.

6Solutio. Ad hoc dicendum est quod in anima intellectiua duplex est operatio: una per quam respicit corpus, et ea que sunt in corpore, et quantum ad istam partem recipit anima a uirtutibus sensibilibus, et hoc modo operatio sua permixta est cum phantasmate, et iste intellectus possibilis materialis est. Alia est uirtus anime intellectiue per quam non respicit corpus, set est uirtus propria, V63va et est intellectus agens, et hec non dependet a phantasia et de hac non est intelligendum quod non contingit intelligere sine phantasmate.

7Iterum de possibili intellectu contingit loqui duobus modis: uno modo quantum ad suam receptionem specierum et hoc modo a phantasia dependet, cum recipiat a uirtutibus sensibilibus mediante phantasia. Alio modo contingit loqui de ipso in quantum supra species receptas se conuertit et de ipsis iudicat, et hoc modo a phantasia non dependet, set quantum ad primum modum intelligendus est sermo ille de possibili intellectu. Iterum contingit loqui de agente dupliciter: uno modo secundum quod illuminat fantasmata in intellectu possibili, ex cuius illuminatione resultat operatio intellectiua completa, et sic dependet a phantasia sicut ab eo supra quod operatur. Iterum intellectus agens habet operationem que est intelligere, que est ei propria, et sic a phantasia nullo modo dependet. Vnde sicut lux in quantum illuminat dependet ab illuminato, in quantum autem lucet non dependet ab illuminato nec ab alio, similiter intellectus agens in quantum illuminat phantasmata in possibili intellectu dependet a phantasia, sicut ab eo supra quod operatur. In quantum autem intelligit non dependet ab ea. Et notandum est quod cognitio intellectiua non dependet a phantasia nisi eo modo quo dependet a sensitiua. Sensitiua enim sit per accidentia, intellectiua autem per uera rei principia. Et ideo cognitio sensitiua per se stat ad cognitionem intellectiuam. Intellectiua autem per accidens ab illa dependet et non per se, quia non dependet ab illa nisi per defectum et impotentiam nostram, quia nostra cognitio a sensu incipit et propter hoc per accidens dependet cognitio intellectiua a cognitione fantastica et non per se, scilicet quia cognitio intellectiua a sensibili dependet aliquo modo, quia per impotentiam nostram a sensu incipit et non per naturam.

8Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod aliquid cognoscitur duobus modis: uno modo per speciem accidentalem sensibilem et hoc modo omne quod cognoscitur ab intellectu prius fuit in sensu. Alio modo cognoscitur aliquid per simillitudinem sue essentie, et sic potest aliquid cognoscit ab intellectu sine applicatione ad sensum et sic non omnino dependet intellectus a phantasia set quantum ad primum K75ra modum.

9Ad secundam rationem dicendum est quod intellectus agens illuminat phantasmata in possibili et sic dependet a materia, sicut ab eo supra cuius obiectum operatur. Iterum intellectus agens habet propriam operationem que est intelligere et sic non dependet a materia.

10Ad terciam rationem dicendum est quod duplex est, uel cognitio substantiarum spiritualium et corporalium: una est per effectus sensibiles et hec est per sensum procedens, alia est per suas causas et per inspectionem in ipsis et hec dico per inspectionem in ipsis propter primum, qui inspirando in se ipso cognoscit. Propriam ergo cognitionem habet anima intellectiua de substantiis spiritualibus per sensus; aliam autem per elementionem eius a corpore et prout separata est. Et similiter in substantiis corporalibus est cognitio una de ipsis per accidentia et per exteriora, et hec procedit per sensum. Alia autem est per uera eorum principia et quidditatem, et hec est propria intellectui. Prima non ita set communis, et hec communitatem per uera principia non dependet ab illa que est exteriora nisi per accidens, scilicet propter impotentiam nostram et defectum nostre cognitionis que habet ortum a sensibili. Unde eo modo quo dependet cognitio per uera principia a cognitione per accidentia dependet cognitio intellectiua per uera principia a phantasia set ita est quod cognitio rei per accidentia est cognitio per accidens. Cognitio autem per illa principia est cognitio de substantia per se, et ideo cognitio per accidentia reducitur ad cognitionem per uera principia in illo statu in quo debet esse cognitio de substantia, set cognitio per accidentia pertinet ad sensus et spectat ad ipsum, cognitio per quidditatem spectat ad intellectum, et ideo cognitio sensitiua per se stat ad cognitionem intellectiuam. Cognitio autem intellectiua solum ab illa dependet per accidens, scilicet propter defectum nostrum, et quia non dependet a phantasia nisi mediante sensu, ideo per accidens a phantasia dependet et non propter se set propter defectum defectum nostrum, et hec patet quia anima separata in cogitando a phantasia non dependet, et hoc uiso patet uerificatio obiectorum.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus