Quaesito 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e284

Sources:

Quaesito 2

De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat

1[lec1 q2] Circa secundum principale quesitum sic proceditur, et queritur de certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat, et uidetur quod non, quia substantie spirituales non cadunt in sensum per se, set anima est substantia spiritualis, ergo non cadit in sensum, ergo non cadit in sensum per se set omnis nostra scientia et cognitio a sensu incipit. Cum ergo anima sit substantia spiritualis per se non cadit in sensum siue in scientiam et cognitionem nostram, ergo nec est certa cognitio nostra de subiecto espirituali ergo cum anima sit substantia spiritualis nostra cognitio non est certa de anima. Scientia ergo de anima V56va non est certior aliis nec modo certissimo procedit.

2Secunda ratio hec est: operationes anime posteriores sunt quam obiecta, et obiecta quam potentie, ergo cum hec scientia procedat per obiecta ad potentias et per hec ad substantiam anime, que est prior, procedit per posteriora et non per causas. Nulla autem talis scientia est certissima nec modo certissimo procedit, ergo scientia de anima modo certissimo non procedit.

3Ad oppositum, omnis inuestigatio scientie est habens inicium ab obiectis anime est, sicut habetur in principio Metaphysice. Ibi enim dicitur quod inuestigatio scientie procedit per operationes sensibiles. Illa ergo scientia que procedit per obiecta anime habet maximam certitudinem. Set scientia de anima est huiusmodi, ergo habet maximam certitudinem, modo ergo certissimo procedit.

4Secunda ratio hec est: illa scientia est certissima que procedit per illa que sunt proximiora uirtutibus anime et iterum que secundum gradus procedit ab obiectis uirtutum inferiorum usque ad obiecta uirtutum superiorum. Scientia enima predicta procedit per ea que nota sunt quantum ad uirtutes superiores et inferiores. K62rb Talis autem est scientia de anima, ergo scientia de anima certissima est et modo certissimo procedit.

5Tercia ratio est hec: illa scientia certissima est in qua idem est subiectum de quo scientia est et subiectum quod scientiam cognoscit et in qua eadem sunt que cognoscuntur in illa, et ea per que fiunt cognitiones in illa. Scientia de anima est huiusmodi, ergo certissima. Minor patet, subiectum enim est anima cognoscens. Iterum operationes anime et potentia et obiecta sunt ea que cognoscuntur. per illa fit cognitio in hac scientia et in qualibet et sic se habentur omnia in ista scientia in proximitate. Omnis autem talis scientia certissima est, ergo scientia de anima est certisssima inter omnes scientias.

6Solutio. Ad hoc dicendum est quod hec scientia certissima uia procedit, quia procedit per obiecta preuia in qualibet scientia que in uia scientie acquisite notiora sunt. Secunda causa est quia est de anima et de uirtutibus anime que in qualibet scientia est causa certitudinis et principium. Tercia causa est propter rerum propinquitatem que cognoscuntur ad animam. Omnia enim que determinantur in hac scientia proximiora sunt anime cognoscenti quam in alia scientia, et ideo est certissima.

7Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod substantie spirituales dupliciter considerantur uel a parte substantie et sic non cadunt in cognitionem primo et non est defectus a parte ipsarum set a parte nostra, uel possunt considerari a parte suarum operationum, et sic cadunt in cognitionem, et sic cadunt in scientiam nostram.

8Ad secundam rationem dicendum est quod prius est dupliciter, scilicet prius tempore et prius natura. Prius autem natura dupliciter: uno modo est prius natura in uia generationis et incompletionis. Secundo modo est prius in uia diffinitionis et cognitionis et completionis. Primo modo prioritatis sunt potentie priores. Secundo modo sunt obiecta priora et actus, et sic ista scientia procedit a prioribus secundum diffinitionem et completionem et cognitionem, et propter hoc est certissima.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus