Quaesito 5

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e396

Sources:

Quaesito 5

1

Utrum anima sit principium animalium

1[lec1 q5.1] Circa quintam questionem queritur utrum anima sit principium animalium et uidetur quod non sic: principium naturaliter procedit illud quod egreditur a principio. Corpus autem precedit animam naturaliter, ergo anima non est principium corporum, ergo nec animalium.

2Ad oppositum est illud quod ponit Aristoteles, set non ponit quod sit principium compositi set corporis animalis.

3Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est principium corporis animati et hoc propter plures causas: una est quia complet corpus animatum. Secunda est quia continet ipsum et conseruat. Egrediente enim anima a corpore expirat corpus et marcessit, sicut habetur in fine primi De anima. Tercia causa est quia anima mouet ipsum corpus animatum. Quarta causa est quia ante actualem exitum anime in esse fit organizatio corporis secundum exigentiam anime.

4Ad obiectum in contrarium dicendum est quod prius est dupliciter: uno modo in uia generationis et incompletionis, et sic corpus prius est quam anima. Alio modo est prius in uia completionis et perfectionis, et sic anima prior est a corpore et sic in uia completionis potest esse principium eius.

2

Quare dicit quod anima est quodam modo principium et non dicit quod sit simpliciter principium

5[lec1 q5.2] Secunda questio est circa hoc quare dicit quod anima est quodam modo principium et non dicit quod sit simpliciter principium, quia uidetur quod anima sit simpliciter principium corporis, quia motor simpliciter est principium mobilis. Set anima simpliciter est motor in corpore, ergo est simpliciter principium corporis animati.

6Secunda ratio hec est: forma simpliciter est principium compositi. Anima est forma simpliciter corporis animati, ergo est simpliciter eius principium.

7Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est principium corporis animati. Dicitur autem quodam modo esse principium propter duas causas: una causa est quia principium proprie est illud quod est efficiens. Anima autem non est efficiens corporis set motus eius et operationis, et propter hoc quodam modo est principium. Secunda causa est quia principium proprie est extra; elementum autem intra est. Causa uero que est ad ista. anima uero est intra, et propter hoc dicit quod anima est quodam modo principium.

3

Utrum anima sit principium cuiuslibet corporis, ut ponatur anima forma prima in rebus naturalibus

8[lec1 q5.3] Tercia questio circa hoc est utrum anima sit principium cuiuslibet corporis, ut ponatur anima forma prima in rebus naturalibus, et uidetur quod sic: omnes dispositiones naturales ordinantur ad ultimam formam ut ad finem et ad quod stant et illud est forma respectu illarum. Set omnia corpora ordinantur ad animam et similiter omnes dispositiones naturales, sicut dicit Auensorel, ergo anima est prima forma omnium corporum.

9Secunda ratio hec est: sicut habetur in secundo De anima omnia corpora sunt instrumenta anime. Set anima est in corpore quod est eius instrumentum, ergo anima est in omnibus corporibus. Set anima est in corpore sicut forma in materia, ergo anima est forma omnium corporum prima.

10Ad oppositum, si enim anima esset prima forma omnium corporum, sic omnia corpora essent animata. Hoc autem falsum est, ergo anima non est prima forma omnium corporum.

11Secunda ratio hec est: ea quorum anima est forma et principium se ipsis mouentur, V57ra quia habent in se principium suficiens sui motus, set multa sunt corpora que non mouentur se ipsis, ergo anima non est prima forma omnium corporum. K63ra

12Tercia ratio hec est: anima non est forma nisi corporis habentis diuersas dispositiones in partibus non toto. Tale est corpus organizatum. Si ergo non omnia corpora talia sunt idem quod anima non sit principium cuiuslibet corporis nec forma prima.

13Solutio. Ad hoc dicendum est quod principium formale primum in aliquo genere est multipliciter: uno modo dicitur forma prima exemplaris forma omnium in qua omnia relucent tanquam in cognoscente et a qua egrediuntur tanquam ab efficiente, et sic primum est prima forma omnium. Alio modo dicitur prima forma, scilicet forma communis per predicationem que non est natura aliqua fixa, set est similitudo nature, et hoc modo posuit Auicenna et actor Fontis uitae, unam primam formam in genere substantie que est substantia que predicatur de omnibus substantiis. Tercio modo dicitur forma prima, scilicet forma illa que inter formas corporales nobilior est et secundum cuius accessum uel recessum corpora plus habent uel minus de forma, et sic lux est prima forma. Quarto modo dicitur forma prima que in genere nature est nobilissima et ad quam omnes alie ordinantur et propter quam sunt, et sic anima dicitur esse forma prima. Propter enim animam sunt omnes forme naturales. Quinto modo dicitur forma prima, scilicet forma illa que per sui distensionem in materia omnem materiam perficit ita ut distendatur per materiam corporalem et illam et partes eius perficiat, et hoc modo non est possibile esse unam primam formam in natura et hoc modo anima non est prima forma omnium corporum set alio modo et per hoc patet uerificatio rationum ad partem utrumque.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus