Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e647

Sources:

Quaestio 3

1[lec2 q3] Circa terciam questionem sic proceditur, et queritur de comparatione scientie diffinitiue ad scientiam collectiuam et diuisiuam. Et queritur cum in scientia logica determinetur de scientia colligendi propter quid non determinatur ab Aristotele de scientia diuidendi, et propter quid scientia colligendi facit partem separatam principalem. Scientia autem diffiniendi et diuidendi facit partem annexam. Et obicitur sic: sicut enim dicit Alpharabius, tria sunt opera rationis, scilicet diffinire, diuidere et colligere. Cum ergo logica sit de hiis tribus operationibus, sicut est principalis scientia de hoc opere quod est colligere, similiter de istis diuidere et diffinere, et cum hoc queritur cum regulatio principiorum omnium scientiarum spectat ad metaphysicum et ad logicum quo modo differenter.

2Solutio. Ad hoc dicendum est quod sicut est in natura ita est in scientiis. Dicit autem Philosophus in Metaphysica quod eorum que sunt quedam sunt entia, quedam sunt entium. Et ea que sunt entium multipliciter sunt, quia quedam sunt principia, ut materia V57vb et forma, quedam autem sunt uie ut motus, quedam uero ut priuationes, quedam uero intensiones. Similiter in scientia quedam sunt principia quedam autem non. Principale autem in logica est ordinatio uel collatio.

3Diuisio autem non est principale set sicut uia in diffinitionem, sicut uult Aristoteles. Distinctio autem similiter non est principale set est sicut terminus et sicut principium. Est autem sicut terminus in Topicis et est sicut principium in Posterioribus. Set illa que sunt sicut uie et terminus et principium non faciunt nisi scientiam annexam et non principalem, et ideo diffinitio et diuisio in logica non faciunt scientiam principalem set annexam K64va secundum Aristotelem.

4Solutio. Ad secundam questionem dicendum est quod principia dupliciter considerantur: uno modo considerantur a parte sue substantie et sic cadunt in metaphysicam. Alio modo considerantur a parte modi procedendi ex principiis et circa principia et sic considerantur a logico. Iterum in principiis sunt multe cognitiones. Prima est primus ortus in anima principiorum et ista cognitio principiorum habetur per secundum Posteriorum. Secunda est cognitio ipsorum per elementa ex quibus constant et hec cognitio per librum Posteriorum, ubi dicit Aristoteles quod principia cognoscimus in quantum terminos. Tercia est a parte uirtutis eorum per applicationem ad conclusionem et hec similiter habetur per librum Posteriorum, cum docet modum demonstrandi. Quarta est et per signa et opiniones opinatiua, et hec cognitio principiorum habetur per dyalecticam. Docet enim dyalectica modum cognoscendi ea secundum modum istum.Quinta cognitio principiorum est prout in altero cognoscuntur bene uel male se habenti circa principia et sic cognoscuntur per temptatiuam.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus