Quaestio 4

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e686

Sources:

Quaestio 4

An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique

1[lec2 q4] Circa quartam questionem sic proceditur, et queritur an proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique. Quod autem diffinitio soli substantie competat sic ostenditur per auctoritatem, quia dicit Aristoteles in Metaphysica: demonstratio est accidentium, diffinitio uero est substantie.

2Secunda ratio hec est: diffinitio datur per uera rei principia in eodem genere existentia. Sola uero substantia et illud quod habet modum substantie est habens talia principia. Non autem accidens in quantum accidens, cum eius principium sit subiectum quod est in alio genere, ergo soli substantie uel modum eius habenti competit proprie diffinitio.

3Ad oppositum est hec ratio: omnia que habent ordinationem in genere per principia sui generis habent diffinitionem, set accidentia habent ordinationem in genere sicut substantie, ergo possunt diffiniri sicut et substantie.

4Solutio. Ad hoc dicendum est quod, sicut testatur Aristoteles in Metaphysica, diffinitio soli substantie competit propterea, quia habet principia proxima sui generis per que nata est diffiniri. Demonstratio uero est accidentium quia procedit per causas alterius generis subiecto insitas et quia accidens habet causam sue inherentie in subiecto, non habet autem principia proxima sui generis nisi in quantum modum substantie accipit. Propter hoc soli substantie competit proprie diffinitio uel accidenti habenti modum substantie. Si autem accidens in quantum acccidens diffiniatur, hoc non est proprie per principia sui generis set alterius, scilicet subiecti, unde diffinitur sic per additamentum.

5Ad rationem in contrarium dicendum est quod accidentia considerantur duobus modis: uno modo considerantur accidentia secundum dependentiam quam habent ad subiectum, et hoc modo proprie habent naturam accidentium, et sic non habent diffinitionem proprie set per additamentum. Alio modo considerantur prout comparantur ad res sui generis et habent ordinem in suo genere, et sic habent modum substantie et intentionem, et hoc modo intensionem diffinitionis supra se recipiunt. Vtrum autem accidentium sint propria principia determinatum est in aliis.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus