Quaestio 7

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e816

Sources:

Quaestio 7

1

1[lec2 q7.1] Circa septimam questionem sic proceditur, et queritur quo modo competat anime diffinitio et quo modo habeat diffinitionem et utrum habeat diffinitionem. Et uidetur siue ostenditur quod sic per duas rationes, quarum prima talis est: sicut testatur Aristoteles in libro Metaphysice, diffinitio competit substantie, demonstratio autem accidentibus, set anima est substantia, ergo anime competit diffinitio.

2Secunda ratio talis est: substantie spirituales diffiniuntur per relationem ad creatorem a quo recipiunt influentiam et respectu superioris sunt, sicut passibiles. Respectu autem inferiorum sunt sicut agentes, set anima est substantia spiritualis habens istas duas comparationes, ergo hiis duobus modis potest diffiniri anima, ergo anima potest diffiniri.

3Ad oppositum est hec ratio: ille substantie sunt diffinibiles que recto ordine cadunt in genere. Hec autem proprie sunt species. Relinque autem que cadunt in genere per reductionem non diffinuntur. Talia autem sunt principia ut materia et forma. Materia ergo et forma non habent diffinitionem, set anima est forma, ergo non habet definitionem.

4Ad hoc dicendum est quod anima nata est diffiniri, et loquimur primo de anima intellectiua in qua est maior manifestatio et ratio diffiniendi. Ipsa enim diffinitur secundum multiplicem uiam. Habet enim aspectum ad creatorem a quo recipit influentiam et esse et conseruationem, et habet aspectum ad corpus sibi subiectum quod perficit et conseruat et supra quod dirigit operationes, et habet aspectum ad suam essentiam, et habet comparationem ad diuersa a se respectu quorum diffinitur per priuationem, et hiis quatuor cognoscit quelibet substantia spiritualis, scilicet per aspectum ad creatorem, et per comparationem ad illud supra quod influit, et in sui essentia, et per priuationem aliorum. Anima igitur per relationem ad creatorem sic diffinitur: anima est substantia spiritualis incorporea illuminationum que sunt a primo ultima receptione receptiua, et sic diffinitur per relationem ad aliquas creaturas secundum ordinem ad creatorem. Per comparationem autem ad corpus diffinitur K65va sic: anima est actus corporis organici physici potentia uitam habentis. Et quia physicus considerat eam per comparationem ad corpus, ideo hoc modo eam diffinit in principio De anima secundi. A parte autem sue substantie habet anima rationem diffinitionis. Set illa oculta nobis ratione sue simplicitatis. Per relationem autem ad alias creaturas diffinitur per priuationem earum, sicut quodlibet principium et quodlibet simplex hoc modo diffinitur, et propter hoc soluuntur rationes preter ultimam, ad quam intelligendum est quod quamuis anima ex nichilo facta sit, tamen diffinitur per comparationem ad ea respectu quorum habet compositionem, sicut per comparationem ad primum. Iterum anima habet quo est et quod est, que cum ipsa producta fuerunt, et sic per illa et ratione illorum potest anima diffiniri sic, ergo patet quo modo anima habeat diffinitionem et per hoc patet quo modo habeat simplex diffiniri ut forma uel aliquid tale ut materia.

5Materia enim diffinitur per relationem ad compositum, sicut patet in fine primi Physicorum, sic: materia est ex qua fit res. Diffinitur enim per rem factam. Hoc autem est compositum et manifestatur eius essentia et essentia anime per relationem ad alia a quibus reicipiunt et supra que influunt.

2

6[lec2 q7.2] Postea queritur circa hoc, quo modo difficile sit cognoscere substantiam et quidditatem anime, et ostenditur quod non. Sicut enim uult Aristoteles, scientia de anima est nobilior alia nobilitate subiecti et nobilitate demonstrationis et certitudine utriusque, set ubi est certitudo demonstrationis est facilis cognitio, ergo in scientia de anima est facilis cognitio eorum que in ipsa determinantur, ergo est facile determinare de ipsa et cognoscere substantiam et quidditatem anime.

7Secunda ratio hec est: sicut uult Aristoteles, operationes corporum animatorum sunt manifeste, unde uita in animalibus est manifesta. Item uult Aristoteles quod proprium est animatorum se ipsis mouere, unde motus et operationes eorum sunt manifeste, et hoc est propter animam, que est substantia spiritualis que habet multas operationes. Set omnis substantia spiritualis que habet manifestas operationes est facilis ad cognoscendum in sua quidditate et substantia, ergo anima facilis ad cognoscendum est in sua quidditate est substantia.

8Ad oppositum est hec ratio: cognitio nostra habet ortum a sensu, ergo que sunt remota a sensu sunt remota a cognitione nostra. Set anima est remota a sensu, ergo anima est remota a cognitione nostra. Omne autem tale est difficile ad cognoscendum in sua substantia et quidditate, ergo anima difficilis est ad cognoscendum in sua substantia et quidditate.

9Solutio. Ad hoc dicendum est quod cognitio anime et diffinitionis eius est difficilis, et hoc est propter multas causas: una causa est propter modum procedendi in scientia, quia questio communis est questio quod quid est in qualibet scientia. Difficile autem est modum communem accipere ab aliqua communi scientia propter diuersitatem et appropriationem cuiuslibet scientie in sua diffinitione, et propter hoc difficile est accipere questionem V58va quod quid est in scientia. Iterum difficile est hoc quia si scientia inferior non recipit modum diffiniendi a superiori, oportet quod diffiniat et inquirat. Hoc autem est difficile et propter hoc est difficile in scientia cognoscere quidditatem anime. Alia autem causa est a parte anime propter sim K65vb plicitatem eius. Est enim remota a cognitione nostra, quia simplex est non cadit in eam nisi per operationes suas. Est ergo duplex causa: prima est quia questio quid est, difficilis est ad cognoscendum et inuestigandum in scientia. Secunda autem causa est propter simplicitatem anime.

10Ad rationes in contrarium dicendum est quod uia in cognitionem anime est duplex: quedam procedit per obiecta et operationes et hec est manifesta. Alia est que procedit ad substantiam anime et hec est oculta, quia substantia anime maxime est remota a sensu. Secundum primam procedit ratio, quia hec scientia est nobilior et certior in modo demonstrationis quia procedit per obiecta et operationes anime. Hoc autem modo procedendo facilis est anime cognitio.

11Ad secundam rationem dicendum est quod diffinitio quidditatis anime non competit operationibus anime nec obiectis, set competit substantie eius que nobis est occulta et inmanifesta, et ideo cognoscere quidditatem anime est difficile.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus