Praeambulum

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

da-236-d1e978

Sources:

Praeambulum

1Distinctio tercia de manifestatione eorum que de anima inquerenda sunt circa substantiam anime et eius differentias. Continuatio intensionis. Primum autem fortassis necessarium est uidere in quo genere sit et quid sit et cetera. Postquam manifesta est intensio huius scientie circa subiectum et passiones uniuersaliter et tacta est difficultas incidens in cognitione substantie anime, in hac parte tanguntur ea que circa animam et substantiam et naturam ipsius et eius proprietates primo sunt inquirenda et queritur modus procedendi circa inuestigationem ipsorum.

2Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima tanguntur ea que circa anime substantiam et naturam et eius proprietates sunt inquirenda. In secunda, scilicet in hac, dubitationes autem habent et passiones anime et cetera, tangit dubitationem incidentem circa passiones anime secundum comparationem ipsarum K66va ad animam et coniunctum in communitate et appropriatione, et etiam tangit appropriationem determinationis ipsarum in scientia naturali.

3Prima autem pars recipit diuisionem in tres partes, in quarum prima tanguntur questiones incidentes circa substantiam anime. In secunda, scilicet in hac, considerandum autem est et si partibilis est et cetera, tanguntur questiones incidentes circa eius partes uel differentias. In tercia, scilicet in hac, amplius autem si non multe sint anime et cetera, tanguntur questiones incidentes circa potentias anime et operationes ipsarum et circa comparationem partium anime et obiectorum et operationum ad inuicem ratione ordinis in processu cognitionis in scientia.

4Due autem prime partes spectant ad presentem lectionem, secundum quas recipit presens lectio diuisionem in duas partes, in quarum prima tanguntur questiones circa substantiam anime incidens. In secunda tanguntur questiones incidentes circa differentias anime. Prima autem pars diuiditur in duas partes secundum duas operationes que de substantia anime tanguntur, quarum una est de reductione eius ad genus determinatum, altera de intensione principiorum substantie que sunt materia et forma, unde prima est in quo genere sit anima. Secunda est supposito quod sit in genere substantie, utrum, scilicet, potentia an actus.

5Prima pars incipit hic: primum autem fortassis et cetera. Secunda hic: adhuc autem utrum eorum que sunt potentia et cetera. Secunda autem pars in qua tanguntur questiones circa differentias anime diuiditur in quinque particulas, in quarum prima mouetur prima questio circa partibilitatem et impartibilitatem anime. In secunda, scilicet in hac, et utrum similis speciei omnis anima et cetera, tangitur secunda questio circa idemptitatem et diuersitatem partium anime. In tercia, scilicet in hac, si autem non est similis speciei et cetera, tangitur questio circa modum diuersitatis partium anime secundum genus uel speciem. In quarta, scilicet in hac, nunc quid enim querentes et dicentes de anima et cetera, ostendit quod non solum de anima humana perscrutantum est siue considerandum est set etiam de differentiis aliis anime per quas anima diuiditur. In quinta, scilicet in hac, querendum est autem quo modo non lateat et cetera, tangitur questio de communi diffinitione anime, utrum eadem, scilicet diffinitio omnibus anime partibus conueniat.

6 V59ra Diuisionis recollectio. Sunt igitur in presenti lectione partes VII, in quarum prima tangitur hec questio in quo genere sit anima utrum substantia uel accidens. In secunda tangitur ista utrum sit actus an potentia. In tercia tangitur hec, utrum sit partibilis an impartibilis. In quarta tangitur hec, utrum partes anime sint diuerse an eedem. In quinta tangitur utrum sint differentes secundum genus an secundum speciem. In sexta ostenditur quod non solum de una differentia anime, scilicet humana est perscrutandum set de omni. In septima tangitur sexta questio que est utrum eadem diffinitio communis conueniat omni anime an diuersa. Hec est diuisio huius partes.

7Sententia prime partis de duabus questionibus circa substantiam anime. Circa autem primam partem proceditur hoc modo: inquit Philosophus, inter omnia que de anima sunt inquirenda primo diuidendo querendum est in quo genere anima sit, utrum in genere substantie an in genere accidentis siue in genere quantitatis K66vb an qualitatis, et hoc modo querendum est de aliis, et sic queritur utrum anima sit substantia uel accidens.

8Consequenter tangit secundam questionem circa substantiam anime que est supposito quod anima sit substantia, utrum sit potentia an actus. Hec enim sunt differentie substantie et per potentiam potest intelligi materia, per actum ante forma, deinde ostendit questionem esse rationabilem dicens se querere recte eo quod magna est differentia inter potentiam et actum et inter materiam et formam.

9Sententia secunde partis de questionibus est circa differentias anime, consequenter aggreditur auctor secundum partem in qua inquit Philosophus questiones de partibus anime et querit primo utrum anima sit partibilis an impartibilis, et hec est prima questio. Et intelligatur de partibilitate anime per suas potentias uel differentias et de diuersitate ipsarum secundum appropriationem partium corporis organicarum. Deinde tangit secundam questionem circa differentias anime que est de ipsarum diuersitate et etiam utrum partes anime omnes sint eedem an diuerse. Deinde tangit terciam questionem que est de modo diuersitatis ipsarum ad inuicem et est utrum differant genere an specie, solum supposito quod differant. Consequenter ostendit quod hec diuersitas in scientia consideranda est circa multitudinem partium anime. Propterea enim quia non discernebatur diuersitas partium anime aput antiquos qui non determinarunt in scientia nisi de sola anima humana que est anima rationalis. Et ideo dicit quod nonne considerantes de anima de sola humana anima considerauerunt quasi dicat de omnibus considerandum est, ut omnium pateat diuersitas. Deinde tangit quartam questionem circa partes anime, et hec est questio de communitate diffinitionis anime circa differentias anime et processus in illa parte talis est:

10Primo enim mouet questionem dicens quod supposita differentia partium anime ad inuicem non oportet nos latere ut queramus utrum eadem diffinitio communis conueniat omni differentie anime. An secundum proprias et diuersas eius differentias adaptentur proprie et diuerse diffinitiones. Deinde secundo questionem suam declarat per exemplum dicens sicut patet si queratur de diffinitione specierum aliis, utrum sit aliqua diffinitio communis hominis et equi et leonis prout comunicant in animali, et eodem modo sit aliqua diffinitio communis omni parti anime secundum rationem communem in omnibus uniuocam, an ut species hominis et equi et leonis habent diuersas diffinitiones proprias easdem prout a quolibet singularium participantur. Eodem modo queritur an singule partes anime habeant proprias diffinitiones diuersas a singulis particularibus animalibus in sua specie participatis. Tercio autem ostendit quod non est aliqua diffinitio communis in natura nisi per aspectum ad singularia, ut per hoc ostendat quod uniuersalis anima nichil est nisi per particulares animas, et uniuersalis diffinitio anime nichil est nisi ad particulares adaptetur et innuit talem rationem. Nullius quod preter singularia aut nichil est aut posterius est, est aliqua diffinitio propria preter aspectum quem habet ad singularia. Set uniuersale et quodilibet commune siue sit animal siue anima est huiusmodi, ergo nullius talis est aliqua distinctio propria preter aspectum ad singularia.

11Anima igitur non habet communem diffinitionem nisi ad animas particulares applicetur et eis communicat, et per hoc datur intelligi quod si diffinitio communis anime inquiratur oportet ut animabus particularibus adaptetur, et si eis conueniat an non inquirendum est et quo modo eis conueniat, et si non potest K67ra eis omnibus proprie adaptari tunc proprie singularium animarum proprie inquirant singulis adaptande, et sic declaratur intensio huius partis.

12Questiones. Circa partem istam quatuor sunt questiones inquirende: prima [lec3 q1] est quid sit anima, utrum, scilicet substantia uel accidens. Secunda [lec3 q2] questio est utrum anima simpliciter forma sit uel materia uel compositum. Tercia [lec3 q3] questio est utrum anima uegetabilis et sensibilis sint forme tantum uel forme et hoc aliquid, composite ex quo est et quod est, id est utrum sint forme et substantie. Quarta [lec3 q4] questio est utrum anima intellectiua sit forma et hoc aliquid, hoc est composita ex quo est et quod est.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus