Quaestio 2

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e11403

Sources:

Quaestio 2

Utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis

1[lec2 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima sit substantia corporea uel spiritualis ut dicatur quod sit forma corporalis manens naturalis aut forma spiritualis. Et ostenditur quod sit forma spiritualis et substantia spiritualis et non forma naturalis corporalis nulla forma distensa secundum distensionem materie mouet sufficienter, set omnis forma corporalis naturalis est huiusmodi, ergo nulla forma forma corporalis naturalis mouet sufficienter. Maior patet quia motus sufficiens debetur motori per distantiam eius a mobili et independentiam eius a mobili et indistensionem. Set anima mouet sufficienter, sicut superius uisum est. Ergo anima non est forma naturalis corporalis set forma spiritualis.

2Secunda ratio hec est: forme naturales mouent ad unam partem, sicut forma ignis mouet sursum et forma terra deorsum. Set omnes differentie anime mouent secundum omnem partem, sicut patet in uegetabili in augmento et de sensibili in motu progressiuo et in aliis operationibus, ergo nulla differentia anime est forma naturalis corporalis.

3Tercia ratio hec est: nulla forma est forma que est hoc aliquod a qua procedant diuerse operationes secundum diuersitates potentiarum per quas ad diuersas partes materia applicata diuersa ratione componentium compositas forma illa diuersas exercet operationes, et hoc patet quia forma corporalis naturalis est forma tantum et non substantia et ita non habet diuersitatK109va tes potentiarum nec predictarum conditionum. Set anima habet predictas conditiones, ergo anima non est forma naturalis corporalis set forma spiritualis.

4Ad oppositum: in eodem genere sunt principia compositi et forma compositi resultans ex unione illorum. Compositum uero ex anima et corpore factum in genere substantie corporee genus et principia eius sunt in genere substantie corporee. Set anima est forma illius, ergo anima est in genere substantie corporee, ergo anima est substantia uel forma corporalis et non spiritualis.

5Secunda ratio hec est: principia sunt homogenea eis quorum sunt principia. Habet enim proportionem materia ad formam, ergo cum corpus sit materia in genere corporeum, ergo anima que est eius forma est in genere corporeum, quia materia habet proportionem ad formam, unde materie corporali debet respondere forma corporalis.

6 Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima est substantia incorporea secundum omnem sui differentiam tamen natura simplicitatis conuenit ei secundum prius et posterius et secundum magis et minus. Per prius conuenit enim natura spiritualitatis anime intellectiue, per posterius sensibili. Postremo autem uegetabili anime secundum maiorem et minorem dependentiam quam habent ad materiam.

7Ad primam rationem et secundam dicendum est in contrarium quod aliquid dicitur corporeum duobus modis: uno modo quia est corpus uel ex principiis corporalibus constitutum, et hoc modo nulla differentia anime est corporea. Alio modo dicitur aliquid corporale quod est principium formale corporis a corpore dependens corpus perficiens in essendo et mouendo et hoc modo quamuis anima in se sit spiritualis dicitur tamen hoc modo corporalis, set respectu corporis in perficiendo corpus et sic utraque pars compositi corporis corporalis est distinguendo tamen corporale et resultat corporeitas per unionem anime cum corpore, quia anima corpori inheret et ligat partes eius et connectit.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus