Quaestio 3

By Petrus Hispanus

Edited by Celia López

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI encoder

Edition: 0.0.0-dev | November 09, 2018

Authority: Projeto FCT 2016-2019: Petrus Hispanus Project : http://ifilosofia.up.pt/meirinhos/petrushispanus/projeto_fct_2016_2019

License Availablity: free, Published under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivs 3.0 License

da-236-ed1e11564

Sources:

Quaestio 3

Utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam

1[lec2 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum eadem sit comparatio anime ad corpus que est comparatio figure cere ad ceram et forme ad materiam. Et ostenditur quod sic: omne illud quod in altero ex quo cum ipso sit unum secundum compositionem comparatur ad illud in quo est sicut figura cere ad ceram et uniuersaliter sicut forma ad materiam. Set anima ita se habet respectu corporis quia ex ipsa et corpore fit unum secundum componi, ergo anima comparatur ad corpus, sicut figura cere ad ceram et sicut forma ad materiam. Maior patet quia hic est potissimus modus unionis, scilicet compositio que est materie cum forma et hec est compositio figure et cere et anime et corporis, et per hoc idem patet minor.

2Secunda ratio hec est: omne illud quod ducit alterum ad esse specificium comparatur ad ipsum sicut figura cere ad ceram, et sicut forma ad materiam. Set anima sic se habet ad corpus, ergo comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram et sicut forma ad materiam. Maior patet quia antequam ymago herculis imprimatur in cera possibilis est ad formas infinitas alias, set per aduentum figure Herculis diffinitur et specificatur, et habet completionem in operatione et fine K109vb suo et eodem modo est de corpore an aduentum anime ante quam sit organizatum, set per aduentum anime habet esse specificum et completum in operatione et fine suo conueniente.

3Ad oppositum: nulla substantia que est hoc aliquid et comparata ad corpus, sicut motor ad mobile, comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram. Anima est huiusmodi respectu corporis, ergo anima non comparatur ad corpus sicut figura cere V82.va ad ceram, nec sicut forma ad materiam quod idem est uel simile. Maior patet secundum Aristotelem, quia oportet motorem et mobile differe substantia. Set figura cere non ita se habet ad ceram set est dispositio ymaginis ipsius, nec forma similiter ita se habet ad materiam. Minor patet per predictam.

4Secunda ratio hec est: sicut se habet figura cere ad ceram ita se habet anima ad corpus. Set figura ita se habet ad ceram, quod distenditur secundum distensionem partium quantitatiuarum cere, ergo anima ita se habet ad corpus quod distenditur secundum distensionem partium quantitatiuarum corporis quod est inconueniens, ergo non tenet illa comparatio.

5Tercia ratio hec est: nulla forma que non fit detectione uel substractione partium materialium sic se habet ad illud cuius est forma sicut forma que hoc modo producitur in esse in materia. Set anima non fit predicto modo in corpore. Forma uero siue figura fit predicto modo in cera, ergo non sic se habet ad corpus sicut figura cere ad ceram. Minor patet quia cum anima sit nature et iterum spiritualis nec fit nisi quasi per impressionem suo modo, set figura cere est figura artis que operatur in ipsa secundum partium diminutionem et detectionem, unde forte non differt a substantia in magnitudine cere.

6Quarta ratio hec est: per quam ostenditur quod hec similitudo comparationis non conueniat anime rationali, quia nulla substantia que nullius partis est actus ita se habet ad corpus sicut figura cere ad ceram. Anima rationalis est huiusmodi, ergo non comparatur ad corpus sicut figura cere ad ceram. Maior patet cum figura cere sit forma partium quantitatiuarum cere. Minor patet in textu.

7 Solutio. Ad hoc dicendum est quod similis est comparatio anime ad corpus et figure cere ad ceram, quia sicut ex figura cere et cera fit unum similiter secundum uiam compositionis ex anima et corpore fit unum, et iterum sicut figura cere dat cere principium operationis sicut representationis Herculis uel alicuis huiusmodi, sic anima dat corpori principium operationis et operum. Et iterum sicut in cera per aduentum figure dissimilis nature quantum ad informationem ymaginis, sicut patet in multis, sic est in corpore per aduentum anime difformitas et dissimilitudo partium in natura. Alie sunt dissimilitudines anime et figure que postea dicentur, et una est quod sicut in figuris geometrie non est forma sine spiritualibus sic anima non est sine aliqua trium differentiarum, et ita sicut figura minor K110ra est in posteriori sicut uegetabilis in sensibili et sensibilis in rationali, et est alia similitudo que tangitur in primo Ethicorum, quod sicut se habet concauum et conuexum in circumferentia ita anima uegetabilis et sensibilis et rationalis in corpore humano. Argumenta autem procedunt in alia uia in qua est dissimilitudo attendendo in comparatione figure cere ad ceram et anime ad ipsum corpus.

Apparatus Fontium

Apparatus Criticus